|  |



IX

Palingenesia iuris civilis. Ed. O. Lenei. V. 2. Lipsiae, 1889.
, . . .
: . 1985, 4, . 221233, 1986, 1, . 194214.
, . , , . , . .

( )

2233 (47. 11. 8) () , ; , , - , () ( ) ( ). .

2234 (47. 11. 9) (), , , , (), . : , , , , , , . , , , () . , .

2235 (47. 11. 10) , , , . ,   , . - , . , . , , .

De variis delictis

2233 (47. 11. 8) Sunt praeterea crimina, quae ad executionem praesidis pertinent: ut puta si quis instrumenta sua prodita esse dicat: nam huius rei executio praefecto urbis a divis fratribus data est.

2234 (47. 11. 9) Sunt quaedam, quae more provinciarum coercitionem solent admittere: ut puta in provincia Arabia σκοπελισμὸν crimen appellant, cuius rei admissum tale est: plerique inimicorum solent praedium inimici σκοπελίζειν, id est lapides ponere indicio futuros, quod, si quis eum agrum coluisset, malo leto periturus esset insidiis eorum, qui scopulos posuissent: quae res tantum timorem habet, ut nemo ad eum agrum accedere audeat crudelitatem timens eorum qui scopelismon fecerunt. hanc rem praesides exequi solent graviter usque ad poenam capitis, quia et ipsa res mortem comminatur.

2235 (47. 11. 10) In Aegypto qui chomata rumpit vel dissolvit (hi sunt aggeres, qui quidem solent aquam Niloticam continere), aeque plectitur extra ordinem: et pro condicione sua et pro admissi mensura quidam opere publico, *alii* autem metallo plectuntur, et metallo quidem secundum suam dignitatem. si quis arborem sycaminonem exciderit, nam et haec res vindicatur extra ordinem non levi poena, idcirco quod hae arbores colligunt aggeres Niloticos, per quos incrementa Nili dispensantur et coercentur. et deminutiones aeque coercentur: chomata etiam et diacopi, qui in aggeribus fiunt, plecti efficiunt eos, qui id admiserint.

1327002012 1327002013 1327002021 1392100046 1392100047 1392100048

, .