|  |
Palingenesia iuris civilis. Ed. O. Lenei. V. 2. Lipsiae, 1889.
, . . .
: . 1985, 4, . 221233, 1986, 1, . 194214.
, . , , . , . .

( 2)

2243 (48. 22. 7 pr.  19) () : (-),   , , ( -),  , , . (1) () , () , , , , (). () , , () , , (-) ( )97. , () , . , (-) . (2) , - () . (3) () , ( ) . (4) () , , () . , () , , , . (5) , ,  () 98. (6) () - , , , - , , (), - . . (8) () , . (9) , , . (10) , , . , , , ( ), . . , , , (), , . , , . (11) , , () , , , () , , , , . . (12) , , , , , . (13) , , , , , , : , , , . , , 99, , , , , . (14) , , , , . (15) () , , , ; , , . () . (16) - , - , , , , . (17) , ( ) : - - - , - . (18) , . (19) , , , , - 100.

2244 (48. 22. 7. 2022)101 () , . (21) , , () , ; . , . (22) - () , , . , , , . , , . - , , , .

2245 (48. 22. 9)102 , .

2246 (48. 19. 9 pr.  8) (-) . () , ()   () . (1) - . (2) , ( ) . (3) , , () , () . (4) , . (), , ( ), () , . () , , 103. (5) , . (6) , () , , (- ) . (7) , . (8) , ; , , () . () .

2247 (48. 18. 9. 910) : () - , 104. (10) ( ) () () . , , () - () 105. , , , , ( ) , , , , - . , ( ) () .

2248 (48. 22. 11) , , , . ( ), ( ) .

2249 (48. 19. 9. 1116) (), . , ́ , . ( ) , () , , . , , . , , . . (12) . (13) , . (14)   () , . , ( ) . (15) , , ( ) . , , , , . (16) 106 , .

(De poenis 2)

2243 (48. 22. 7 pr. 19) Relegatorum duo genera: sunt quidam, qui in insulam relegantur, sunt, qui simpliciter, ut provinciis eis interdicatur, non etiam insula adsignetur. (1) In insulam relegare praesides provinciae possunt, sic tamen, ut, si quidem insulam sub se habeant (id est ad eius provinciae formam pertinentem, quam administrant), et eam specialiter insulam adsignare possint inque eam relegare, sin vero non habeant, pronuntient quidem in insulam se relegare, scribant autem imperatori, ut ipse insulam adsignet. ceterum non possunt damnare in eam insulam, quam in ea provincia cui praesunt non habeant. interim quoad imperator insulam adsignet, militi tradendus est relegatus. (2) Haec est differentia inter deportatos et relegatos, quod in insulam relegari et ad tempus et in perpetuum quis potest. (3) Sive ad tempus sive in perpetuum quis fuerit relegatus, et civitatem romanam retinet et testamenti factionem non amittit. (4) Ad tempus relegatis neque tota bona neque partem adimi debere rescriptis quibusdam manifestatur, reprehensaeque sunt sententiae eorum, qui ad tempus relegatis ademerunt partem bonorum vel bona, sic tamen, ut non infirmarentur sententiae quae ita sunt prolatae. (5) Est quoddam genus quasi *in* insulam relegationis in provincia Aegypto in Oasin relegare. (6) Sicut autem relegare in insulam quisquam, quae non est sub se, non potest, ita ne in provinciam quidem relegandi ius habet, quae non est sub se: forte praeses Syriae in Macedoniam non relegabit. (7) Sed extra provinciam suam potest relegare. (8) Item in parte certa provinciae moraturum relegare potest, ut forte non excedat civitatem aliquam vel regionem aliquam non egrediatur. (9) Sed et in eas partes provinciae, quae sunt desertiores, scio praesides solitos relegare. (10) Interdicere autem quis ea provincia potest quam regit, alia non potest: et ita divi fratres rescripserunt. unde eveniebat, ut, qui relegatus esset ab ea provincia, in qua domicilium habuit, morari apud orginem suam posset. sed imperator noster cum divo patre suo huic rei providerunt. Maecio enim Probo praesidi provinciae Hispaniae rescripserunt etiam ea provincia interdici, unde quis oriundus est, ab eo qui regit eam provinciam, ubi quis domicilium habet. sed et eos, qui, cum incolae non essent, in ea provincia quid admiserint, aequum est ad rescripti auctoritatem pertinere. (11) Dubitatum est, an interdicere quis alicui possit provincia, in qua oriundus est, cum ipse ei provinciae praesit, quam incolit, dum sua non interdicit, ut solent italia interdicere, qui patria non interdicunt: vel an per consequentias videatur etiam provinciae interdixisse, cui praeest. quod magis erit probandum. (12) Per contrarium autem is, qui originis provinciae praeest, non est nanctus ius interdicendi ea provincia, quam incolit is qui relegatur. (13) Si quis eam sententiam admiserit, ut is, qui in alia provincia commisit, possit relegari ab eo qui ei provinciae praeest: eveniet, ut relegatus iste tribus provinciis praeter Italiam debeat abstinere, et in qua deliquit et quam incolit et originis. et si ex diversis provinciis oriri videatur propter condicionem vel suam vel parentis patronorum: vel pluribus provinciis consequenter interdictum ei dicemus. (14) Quibusdam tamen praesidibus, ut multis provinciis interdicere possint, indultum est: ut praesidibus Syriarum, sed et Daciarum. (15) Constitutum eum, cui patria interdictum est, etiam urbe abstinere debere: contra autem si cui urbe fuerit interdictum, patria sua interdictum non videtur. et ita multis constitutionibus cavetur. (16) Si cui plane non patria sua, sed aliqua civitate interdictum sit, videndum est, an etiam patria sua itemque urbe interdictum dicamus: quod magis est. (17) His, qui relegantur, dies excedendi a praesidibus dari et potest et solet: etenim moris est ita pronuntiari illum provincia illa insulisque eis relego excedereque debebit intra illum diem. (18) Relegatum plane libellum dare principi posse divi fratres rescripserunt. (19) Solet praeterea interdici sententia quibusdam, ne intra patriae territorium vel muros morentur: ne excedant patriam vel in vicis quibusdam morentur.

2244 (48. 22. 7. 2022) Solet decurionibus ordine interdici vel ad tempus vel in perpetuum. (21) Item potest alicui poena iniungi, ne honores adipiscatur: nec ea res facit, ut decurio esse desinat, cum fieri possit, ut quis decurio quidem sit, ad honores autem non admittatur. nam et senator quis esse potest et tamen honores non repetere. (22) Potest alicui et unus honor interdici, sic tamen, ut, si cui honore uno interdictum sit, non tantum eum honorem petere non possit, verum ne eos quoque, qui eo honore maiores sunt: est enim perquam ridiculum eum, qui minoribus poenae causa prohibitus sit, ad maiores adspirare. maioribus tamen prohibitus minores petere non prohibetur. sed muneribus si quis poenae causa fuerit prohibitus, nihil valebit sententia: neque enim immunitatem poena tribuere debet. ergo et si honoribus quis in poenam fuerit prohibitus, poterit dici, si honores isti habuerunt mixtam muneris gravem impensam, infamiam illi ad hoc non profuturam.

2245 (48. 22. 9) Potest praeses quendam damnare, ne domo sua procedat.

2246 (48. 19. 9 pr. 8) Moris est advocationibus quoque praesides interdicere. et nonnumquam in perpetuum interdicunt, nonnumquam ad tempus vel annis metiuntur vel etiam tempore quo provinciam regunt. (1) Nec non ita quoque interdici potest alicui, ne certis personis adsit. (2) Potest et ita interdici cui, ne apud tribunal praesidis postulet, et tamen apud legatum vel procuratorem non prohibetur agere. (3) Si tamen apud legatum prohibitus fuerit postulare, credo per consequentias ne quidem apud praesidem relictam illi postulandi facultatem. (4) Nonnumquam non advocationibus cui interdicitur, sed foro. plus est autem foro quam advocationibus interdicere, si quidem huic omnino forensibus negotiis accommodare se non permittatur. solet autem ita vel iuris studiosis interdici vel advocatis vel tabellionibus sive pragmaticis. (5) Solet et ita interdici, ne instrumenta omnino forment neve libellos concipiant vel testationes consignent. (6) Solet et sic, ne eo loci sedeant, quo in publico instrumenta deponuntur, archivo forte vel grammatophylacio. (7) Solet et sic, ut testamenta ne ordinent vel scribant vel signent. (8) Erit et illa poena, ne quis negotiis publicis interveniat: hic enim privatis quidem interesse poterit, publicis prohibebitur, ut solent quibus sententia praecipitur δημοσίων ὰπέχεσθαι.

2247 (48. 18. 9. 910) Sunt autem et aliae poenae: si negotiatione quis abstinere iubeatur vel ad conductionem eorum quae publice locantur accedere, ut ad vectigalia publica. (10) Interdici autem negotiatione plerumque vel negotiationibus solet: sed damnare, ut quis negotietur, an possit videamus. et sunt quidem hae poenae, si quis generaliter tractare velit, inciviles invitum hominem iubere facere quod facere non potest: sed si quis specialiter tractaverit, potest esse iusta causa compellendi cuius ad negotiationem: quod si fuerit, sequenda erit sententia.

2248 (48. 22. 11) Interdum pecuniaria poena irrogatur iis qui relegatos suscipiunt: interdum etiam ipsi relegantur, si quidem illi ob magnum crimen relegati sunt.

2249 (48. 19. 9. 1116) Istae fere sunt poenae quae iniungi solent. sed enim sciendum est discrimina esse poenarum neque omnes eadem poena adfici posse. nam in primis decuriones in metallum damnari non possunt nec in opus metalli, nec furcae subici vel vivi exuri. et si forte huiusmodi sententia fuerint affecti, liberandi erunt: sed hoc non potest efficere qui sententiam dixit, verum referre ad principem debet, ut ex auctoritate eius poena aut permutetur aut liberaretur. (12) Parentes quoque et liberi decurionum in eadem causa sunt. (13) Liberos non tantum filios accipere debemus, verum omnes liberos. (14) Sed utrum hi soli, qui post decurionatum suscepti sunt, his poenis non adficiantur, an vero omnes omnino liberi, etiam in plebeia familia suscepti, videndum est: et magis puto omnibus prodesse debere. (15) Plane si parens decurio esse desierit, si quidem iam decurione fuerit editus, proderit ei, ne adficiatur: enimvero si posteaquam plebeius factus est tunc suscipiat filium, quasi plebeio editus ita erit plectendus. (16) Statuliberum quasi liberum iam puniendum divus Pius Salvio Marciano rescripsit.


  • 97 , , - , - , , .
  • 98, .
  • 99. . 2171.
  • 100 : - .
  • 101. . 2239: , - (. . ).
  • 102 . 22452247 . . 2239: , - (. . ).
  • 103 (iuris studiosi) . (tabelliones) (pragmatici) (, ) , , . , , , .   , , , .
  • 104 - , .
  • 105Cp. Plin., Epist. X, 54, 55.
  • 106, , , , . . Ulp., Fragm. II, 12.
  • 1392100004 1392100008 1392100010 1392100049 1392100050 1392360239

    , .