|  |



. 4.

: IV . .: (), 1997 ( : , 1963, 4, . 227257).
. . . . . .
. 1892 . (Lipsiae, ed. C. Tauchnitii).
. 1911 ., ( . 1892 .) .
. : Sexti Aurelii Victoris Liber de Caesaribus; praecedunt Origo gentis romanae et Liber de viris illustribus urbis Romae, subsequitur Epitome de Caesaribus. Recensuit Fr. Pichlmayr. Ed. stereotypa R. Gruendel. Lipsiae, B. G. Teubner, 1970.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
  • 4. , , , , , , ; , .
  • (2) 2 , , 39; ; ; : 40, 41, , , , 42, 43. , 44, , , 45, .
  • (3) 3 , [12], , , .
  • (4) 46, , ,     , ; , .
  • (5) 4 , 47, , 48, , , , , .
  • (6) 5 , , , ; , , , .
  • (7) , , .
  • (8) 6 , .
  • (9) 7 , , , , , ( -) 49: , .
  • (10) 8 [13], , 50.
  • (11) 9 , , , 51: , , -[14] .
  • (12) 10 , , , , , ,     52.
  • (13) 11 ( ), 53.
  • (14) 12 , 14 , 800- , , , , .
  • (15) 13 [15] , - 54: , , , , (. . )55.
  • 4. Igitur Claudius, quamquam ventri foede oboediens, vecors iuxta atque immemor pavidusque animi et ignavior esset, pleraque per formidinem tamen egregie consultabat, nobilitatis praecipue consiliis, quae metu colebatur: quippe stolidorum ingenia proinde agunt, uti monitores sunt.
  • [2] Denique bonis auctoribus compressa per eum vitia ac per Galliam Drysadarum famosae superstitiones; lata iura quam commodissima; curatum militiae officium; retenti fines seu dati imperio Romano; Mesopotamia per orientem, Rhenus Danubiusque ad septemtrionem et a meridie Mauri accessere provinciis, demptis regibus post Iubam; caesaque Musulamiorum manus; simul ultima occasus, Britanniae partes contusae, quam solam adiit, Ostia profectus mari; nam cetera duces curavere.
  • [3] Adhuc annonae egestas composita, quam Caligula invexerat, dum adactis toto orbe navigiis pervium mare theatris curribusque damno publico efficere contendit.
  • [4] Neque secus censu novato, cum senatu motis pluribus lascivum adolescentem, quem sibi probatum parens asseruerat, retinuisset, censorem et liberis patrem debere esse recte adiecerat.
  • [5] Ast ubi Messalinae coniugis simulque libertorum delinimentis, quibus semet dediderat, in pravum abstractus, non illa modo tyrannorum admissa, verum quae postremum genus mulierum atque servile quibat facere viro amenti dominoque.
  • [6] Namque uxor primo passim quasi iure adulteris utebatur; eoque exstincti cum suis plerique ingenio seu metu abstinentes, dum pervagatis mulierum artibus peti a se petitos criminatur.
  • [7] Dehinc atrocius accensa nobiliores quasque nuptas et virgines scortorum modo secum prostituerat; coactique mares, uti adessent.
  • [8] Quod si qui talia horruerat, afficto crimine in ipsum omnemque familiam saeviebatur.
  • [9] Namque Claudium, uti supra docuimus, natura performidolosum iniecto metu sui agitabant, maxime coniurationis; quo commento liberti etiam, quos vellent, perditum ibant.
  • [10] Qui primo sceleribus coniventes, ubi pares patronae facti sunt, eam quoque ignaro, quasi iubente tamen, domino per satellites interfecere.
  • [11] Et sane in id progressa mulier erat, uti animi ac pellicum gratia marito Ostiam profecto Romae nuptias cum altero frequentaret; et hinc notior, dum mirum videtur apud imperatorem viro quam imperatori nuptam esse.
  • [12] Ita liberti potestatem nacti summam stupris exilio caede proscriptionibus omnia foedabant, eoque herilem stultitiam perpulere, uti senex fratris filiam in nuptias concupisceret.
  • [13] Quae quamvis superiore absurdior haberetur iccircoque paria extimesceret, veneno coniugem interemit.
  • [14] Huius anno sexto, cum quattuordecim regnarit, octingentesimus urbis mire celebratus, visusque apud Aegyptum Phoenix, quam volucrem ferunt anno quingentesimo ex Arabis memoratos locos advolare; atque in Aegaeo mari repente insula ingens emersit nocte, qua defectus lunae acciderat.
  • [15] Ceterum funus, uti quondam in Prisco Tarquinio, diu occultatum, dum arte mulieris corrupti custodes aegrum simulant atque ab eo mandatam interim privigno, quem paulo ante in liberos asciverat, curam reipublicae.


  • 39  () . . , .
  • 40 , . 4344 ., . , , . , , . 44 ., , , II , (Ios. Flav., Ant. Jud., XIX, 5, 1  9, 2; Bell. Jud., II, 11, 6). 47 ., VII . , , (Tac., An., XI, 810).
  • 41 ( . ) 1613 . . ., .
  • 42  ( I 46 . . .), . . (. . 29), . 2 : (. ) (. . ).
  • 43 ()  , , .
  • 44 44 . .
  • 45  , .   .
  • 46  , 5 . . , , , , .
  • 47 (. 2548 .), , . , .
  • 48 : ; , ; ; , ; , ; , ; , .
  • 49 (Suet., Claud., 13, 2; Dio, LX, 27), : 43 . (Dio, LX, 18) 47 . (Tac., An., XI, 22), , , (Suet., Claud., 13, 1; Ot., 1, 3). , 4 (Suet., Claud., 13, 2).
  • 50 , , , . , , .
  • 51 , ;
  • 52 (1559 . . .), . , . . 48 ., . , , 49 . .
  • 53 54 ., , , , .
  • 54 , , , . , , . 38 , . . , , , . , .
  • 55 50 ., 53 . .


  • [12] 1892 .: quam Caligula induxerat, 1911 .: quam Caligula invexerat, : .
  • [13] 1892 .: sceleribus collubentes, 1911 .: sceleribus coniventes,  .
  • [14] 1892 .: apud imperatorem virum, 1911 .: apud imperatorem,  .
  • [15] 1892 .: tetrum funus, 1911 .: ceterum funus,  , .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1466000105 1466000106 1466000107