|  |



. 17.

: IV . .: (), 1997 ( : , 1963, 4, . 227257).
. . . . . .
. 1892 . (Lipsiae, ed. C. Tauchnitii).
. 1911 ., ( . 1892 .) .
. : Sexti Aurelii Victoris Liber de Caesaribus; praecedunt Origo gentis romanae et Liber de viris illustribus urbis Romae, subsequitur Epitome de Caesaribus. Recensuit Fr. Pichlmayr. Ed. stereotypa R. Gruendel. Lipsiae, B. G. Teubner, 1970.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
  • 17. - , - , , , , , .
  • (2) 2 ; 128, .
  • (3) 3 , , .
  • (4) 4 , , , [42]129.
  • (5) 5 , - [] , [43] , , : , , , , [].
  • (6) 6 ,     , , .
  • (7) 7 , 130, , [44]; , , .
  • (8) 8 - , ; , , , , , .
  • (9) 9 131    , , .
  • (10) 10 , , , .   [45]132.
  • 17. At filius saeva a principio dominatione detestabilior habebatur, praecipue per maiorum controversam memoriam; quae posteris usque eo gravis est, ut absque communi in impios odio quasi corruptores generis exsecrabiliores sint.
  • [2] Bello plane impiger; quo in Quados prospere gesto Septembrem mensem Commodum appellaverat.
  • [3] Moenia Romae potentia vix digna lavandi usui instituit.
  • [4] Immiti prorsus feroque ingenio, adeo quidem, uti gladiatores specie depugnandi crebro trucidaret, cum ipse ferro, obiecti mucronibus plumbeis uterentur.
  • [5] Cumque eo modo plures confecisset, forte eum Scaeva nomine, audacia ac robore corporis pugnandique arte pervigens, ab studio tali deterruit; qui spreto gladio, quem inutilem cernebat, sufficere utrique ait, quo armabatur ipse.
  • [6] Eo metu, ne inter congressum, uti solet, extorto pugione conficeretur, Scaevam removit, atque ad alios formidolosior in feras beluasque ferociam convertit.
  • [7] Quis rebus cum insatiabilem sanguinis cuncti horrescerent, coniuravere in eum maxime proximus; quippe dominationi adeo fidus nemo, ipsique satellites, dum incestam mentem pronamque in saevitiam cavent, a quibus eorum potentia sustentatur, quoquomodo subruere tutius putant, et Commodum quidem primo occultatius veneno petivere, anno regni tertio fere atque decimo.
  • [8] Cuius vis frustrata per cibum, quo se casu repleverat; cum tamen alvi dolorem causaretur, auctore medico, principe factionis, in palaestram perrexit.
  • [9] Ibi per ministrum ungendi (nam forte is quoque e consilio erat) faucibus quasi arte exercitii bracchiorum nodo validius pressis exspiravit.
  • [10] Quo cognito senatus, qui ob festa Ianuariorum frequens primo luci convenerat, simul plebes hostem deorum atque hominum radendumque nomen sanxere; confestimque praefecto urbi Aulo Helvio Pertinaci imperium defertur.


  • 128  , , . ().
  • 129 , .
  • 130 192 ., , (SHA, Com., XV, 2; XVII, 1).
  • 131 . (SHA, Sev., XIV, 1).
  • 132 (1 126 .  28 193 .), . , , . 175 192 . . ; . , , . 192 . . 1 193 .


  • [42] 1892 .: quum ipse ferrum, obiectum veronibus plumbeis, uteretur, 1911 .: cum ipse ferro, obiecti mucronibus plumbeis uterentur,  (),   .
  • [43] 1892 .: perfidens, 1911 .: pervigens,  .
  • [44] 1892 .: ipsique satellites, dum incestam mentem pravamque putant, 1911 .: ipsique satellites, dum incestam mentem pronamque in saevitiam cavent, a quibus eorum potentia sustentatur, quoquomodo subruere tutius putant,  , , , , - .
  • [45] 1892 .: Publio Helvio Pertinaci, 1911 .: Aulo Helvio Pertinaci,  .
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1466000118 1466000119 1466000120