IMPERATORIS THEODOSII CODEX

LIBER PRIMUS



1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 27 28 29 30 31 32 33 34




CTh.1.1.0. De constitutionibus principum et edictis


CTh.1.1.1 [=brev.1.1.1]

Imp. Constantinus a. ad Lusitanos. Si qua posthac edicta sive constitutiones sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant. Dat. VII. kal. aug. Sabariae, Probiano et Iuliano vv. cc. coss.

Interpretatio.Quaecumque* leges sine die et consule fuerint prolatae, non valeant.

 

CTh.1.1.2 [=brev.1.1.2]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Flaviano pf. p. Illyrici et Italiae. Perpensas serenitatis nostrae longa deliberatione constitutiones nec ignorare quemquam, nec dissimulare permittimus. Dat. VI. kal. iun. Vincentiae, Tatiano et Symmacho coss.

Interpretatio.Leges nescire nulli liceat, aut quae sunt statuta contemnere.

 

CTh.1.1.3 [=brev.1.1.3]

Iidem aaa. Aureliano pf. U. Omnia constituta non praeteritis calumniam faciunt, sed futuris regulam ponunt. Dat. III. kal. mart. Constantinopoli, d.n. Theodosius a. III. et Abundantio v.c. coss.

Interpretatio. Omnes leges non ea, quae anteriore tempore acta sunt, damnant, sed in futurum observanda constituunt.

 

CTh.1.1.4 [=brev.1.1.4]

Iidem aaa. Victorio proconsuli Asiae. Generale praeceptum beneficio speciali anteferendum est. Dat. XII. kal. sept. Constantinopoli, Theodosius a. III. et Abundantio v.c. coss.

Interpretatio. Legem, quae communiter omnes tenet, unius persona vel una causa non vacuet.

 

CTh.1.1.5

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum. Ad similitudinem Gregoriani atque Hermogeniani codicis cunctas colligi constitutiones decernimus, quas Constantinus inclitus et post eum divi principes nosque tulimus, edictorum viribus aut sacra generalitate subnixas. Et primum tituli, que negotiorum sunt certa vocabula, separandi ita sunt, ut, si capitulis diversis expressis ad plures titulos constitutio una pertineat, quod ubique aptum est, collocetur; dein, quod in utramque dici partem faciet varietas, lectionum probetur ordine non solum reputatis consulibus et tempore quaesito imperii, sed ipsius etiam compositione operis validiora esse, quae sunt posteriora, monstrante; post haec, ut constitutionum ipsa etiam verba, quae ad rem pertinent, reserventur, praetermissis illis, quae sanciendae rei non ex ipsa necessitate adiuncta sunt. Sed cum simplicius iustiusque sit praetermissis eis, quas posteriores infirmant, explicari solas, quas valere conveniet, hunc quidem codicem et priores diligentioribus compositos cognoscamus, quorum scholasticae intentioni tribuitur nosse etiam illa, quae mandata silentio in desuetudinem abierunt, pro sui tantum temporis negotiis valitura. Ex his autem tribus codicibus, et per singulos titulos cohaerentibus prudentium tractatibus et responsis, eorundem opera, qui tertium ordinabunt, noster erit alius, qui nullum errorem, nullas patietur ambages, qui nostro nomine nuncupatus sequenda omnibus vitandaque monstrabit. Ad tanti consummationem operis et contexendos codices – quorum primus omni generalium constitutionum diversitate collecta nullaque extra se, quam iam proferri liceat, praetermissa inanem verborum copiam recusabit, alter omni iuris diversitate exclusa magisterium vitae suscipiet – deligendi viri sunt singularis fidei, limatioris ingenii; qui, cum primum codicem nostrae scientiae et publicae auctoritati obtulerint, adgredientur alium, donec dignus editione fuerit, pertractandum. Electos vestra amplitudo cognoscat: Antiochum virum illustrem, exquaestore et praefectum elegimus, Antiochum virum illustrem quaestorem sacri palatii, Theodorum virum spectabilem comitem et magistrum memoriae, eudicium et eusebium viros spectabiles magistros scriniorum, Iohannem virum spectabilem ex comite nostri sacrarii, comazontem atque Eubulum viros spectabiles ex magistris scriniorum et apellem virum disertissimum scholasticum. Hos a nostra perennitate electos eruditissimum quemque adhibituros esse confidimus, ut communi studio vitae ratione deprehensa iura excludantur fallacia. in futurum autem si quid promulgari placuerit, ita in coniunctissimi parte alia valebit imperii, ut non fide dubia nec privata adsertione nitatur, sed ex qua parte fuerit constitutum, cum sacris transmittatur adfatibus in alterius quoque recipiendum scriniis et cum edictorum sollemnitate vulgandum. missum enim suscipi et indubitanter optinere conveniet, emendandi vel revocandi potestate nostrae clementiae reservata. Declarari autem invicem oportebit nec admittenda aliter. et cetera. Dat. VII kal. april. Constantinopoli Florentio et Dionysio conss. (429 mart. 26).

 

CTh.1.1.6pr.

Idem aa. Omnes edictales generalesque constitutiones vel in certis provinciis seu locis valere aut proponi iussae, quas divus Constantinus posterioresque principes ac nos tulimus, indicibus rerum titulis distinguantur, ita ut non solum consulum dierumque supputatione, sed etiam ordine compositionis apparere possint novissimae. Ac si qua earum in plura sit divisa capita, unumquodque eorum, diiunctum a ceteris apto subiciatur titulo et circumcisis ex quaque constitutione ad vim sanctionis non pertinentibus solum ius relinquatur. (435 dec. 20).

CTh.1.1.6.1

Quod ut brevitate constrictum claritate luceat, adgressuris hoc opus et demendi supervacanea verba et adiciendi necessaria et demutandi ambigua et emendandi incongrua tribuimus potestatem, scilicet ut his modis unaquaeque illustrata constitutio emineat. (435 dec. 20).

CTh.1.1.6.2

Erunt contextores huius Theodosiani codicis Antiochus amplissimus adque gloriosissimus praefectorius ac consularis Eubulus illustris ac magnificus comes et quaestor noster maximinus vir illustris insignibus quaestoriae dignitatis ornatus; Sperantius, Martyrius, Alypius, Sebastianus, Apollodorus, Theodorus, eron spectabiles comites consistoriani Maximinus, Epigenes, Diodorus, Procopius spectabiles comites et magistri sacrorum scriniorum; Erotius vir spectabilis ex vicariis iuris doctor; Neoterius vir spectabilis ex.... (435 dec. 20).

CTh.1.1.6.3

Quorum si quis aut humano praepeditus casu aut aliqua rei publicae detentus sollicitudine ab iniuncto fuerit abstractus negotio, alius in locum eius, si ita fuerit visum, nostro substituetur arbitrio; ut absolutionem codicis in omnibus negotiis iudiciisque valituri nullumque extra se novellae constitutioni locum relicturi, nisi quae post editionem huius fuerit promulgata, nullum possit inhibere obstaculum. Dat. XIII k. ian. Constantinopoli, dd. nn. Theodosio a. xv et Valentiniano IIII a. conss. (435 dec. 20).


CTh.1.2.0. De diversis rescriptis


CTh.1.2.1

Imp. Constantinus a. Iulio Antiocho praefecto vigilum. Annotationes nostras sine rescriptione admitti non placet, ideoque officium gravitatis tuae observet, sicut semper est custoditum, ut rescripta vel epistulas potius nostras quam adnotationes solas existimes audiendas. Dat. III k. ian. treviris Volusiano et Anniano conss. (314 [?] dec. 30).

 

CTh.1.2.2 [=brev.1.2.1]

Imp. Constantinus a. ad populum. Contra ius rescripta non valeant, quocumque* modo fuerint impetrata. Quod enim publica iura praescribunt, magis sequi iudices debent. pp. iv. kal. sept. Romae, Constantino a. iv. et Licinio iv. caes. coss.

Interpretatio.Quaecumque* contra leges a principibus fuerint obtenta, non valeant.

 

CTh.1.2.3

Idem a. Septimio Basso praefecto Urbi. Ubi rigorem iuris placare aut lenire specialiter exoramur, id observetur, ut rescripta ante edictum propositum impetrata suam habeant firmitatem, nec rescripto posteriore derogetur priori. Quae vero postea sunt elicita, nullum robur habeant, nisi consentanea sint legibus publicis; maxime cum inter aequitatem iusque interpositam interpretationem, nobis solis et oporteat et liceat inspicere. Dat. III non. decemb. Sabino et Rufino conss. (316 [immo 317/8] dec. 3).

 

CTh.1.2.4 [=brev.1.2.2]

Idem a. Crepereio Donatiano. Rescripta, quibus usi non fuerint, qui in fata concedunt, heredes possunt allegare, ut congrue impetrata successoribus emolumenta conquirantur. pp. id. dec. Constantino a. v. et Licinio v. caes. coss.

Interpretatio. Beneficia principum, quae illi, qui meruerunt, interveniente morte, non fuerint consecuti, successoribus eorum exsequi liceat, ut beneficia heredes ab auctoribus suis impetrata percipiant.

 

CTh.1.2.5 [=brev.1.2.3]

Idem a. Severo pf. Urbi. Quoties rescripto nostro praeiudicium vel moratoria praescriptio remittitur, aditus supplicandi pandatur: quod autem totius negotii cognitionem tollit et vires principalis negotii exhaurit, sine gravi partis alterius dispendio convelli non potest. Nec praescriptionis igitur peremptoriae* relaxatio petatur, nec contra edictum supplicetur. Dat. x. kal. iun. Nicaeae, Paulino et Iuliano vv. cc. coss.

Interpretatio. Moratoria praescriptio dicitur, quae causam prolongat, id est, quando induciae a litigatore petuntur a principe: peremptoria*, quae causam principalem tollit, id est, si litigator beneficio principis sine iudicio causam velit exstingui. Et ideo moratoria praescriptio per rescriptum principis supplicantibus concedi potest; peremptoria* concedi non potest, et si concessa fuerit a principe, non valebit.

 

CTh.1.2.6 [=brev.1.2.4]

Idem a. ad Barbarum Pompeianum consularem Campaniae. Etsi non cognitio, sed exsecutio mandatur, de veritate precum inquiri oportet, ut, si fraus intervenit, de omni negotio cognoscatur. Dat. III. id. nov. aquis, Dalmatio et Zenophilo vv. cc. coss.

Interpretatio. Quicquid non vera, sed falsa petitio a principe obtinuerit, quia fraus intervenit, non valebit.

 

CTh.1.2.7 [=brev.1.2.5]

Idem a. et Iulianus caesar ad Taurum pf. p. Mulctabuntur iudices, qui rescripta contempserint* aut distulerint. Dat. III. non. iul. Mediolano, Constantio a. VIII. et Iuliano caes. coss.

Interpretatio. Feriantur iudices damno, qui data secundum leges principis praecepta contempserint* aut colludio quocumque* distulerint.

 

CTh.1.2.8 [=brev.1.2.6]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Floro pf. p. Universa rescripta, quae in debitorum causis super praestandis dilationibus impetrata sunt, rescindantur, cum sit acerbius perurgendus, qui, mansuetudinis nostrae pudore fatigato, non quid utilitatibus publicis, sed quid suis fraudibus conveniret, adspexit. Dat. VIII. kal. mart. Constantinopoli, Antonio et Syagrio vv. cc. coss.

Interpretatio. Si cuiuslibet rei debitor convictus, propter differendam solutionem a principe inducias impetraverit, beneficium, quod obtinuerit, non valebit, sed cautionem suam implere cogatur.

 

CTh.1.2.9

Idem aaa. Principio praefecto praetorio. In fraudem annonariae rei ac devotionis publicae elicitum damnabili subreptione rescriptum, manifestum est vires non posse sortiri. circa omnes igitur par atque aequalis illationis forma teneatur. Dat. VIII kalend. octob. Aquileiae Arcadio a. i et Bautone v. c. conss.

Interpretatio. Si quis principis beneficio impetraverit, ut cum reliquis possessoribus tributa non solvat, haec impetratio penitus non valebit: circa omnes enim possessores leges aequalem illationis formam servare praecipiunt. (385 sept. 24)

 

CTh.1.2.10 [=brev.1.2.7]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Remigio pf. augustali. Dubium non est, contestationem intelligi etiam, si nostrae fuerint tranquillitati preces oblatae, easque adversus heredem quoque eius, in quem porrectae sunt, vel ab herede eius, qui meruerit, exerceri. Nam sicut ex causis numerosis etiam haec actio transmittitur ad heredem, quae testatori competiisse monstratur, sic et e diverso definitione iuris consultorum omnium consona responsione firmatur, ab herede actionem non incipere, quae non competierit testatori. Dat. III. kal. april. Constantinopoli, Arcadio iv. et Honorio III. aa. coss.

Interpretatio. Si quis principi de negotio suo preces obtulerit, litem contestatus esse cognoscitur. Et si defunctus fuerit is, qui preces obtulerit, vel is, contra quem obtulit, actio et heredibus defuncti et contra heredes pulsati salva permaneat: quia causa actione contestata, ea, quae competebat defuncto, competit et heredi. Si vero auctor quolibet ordine repetitionem suam praesens non publicaverit, heres eius, unde auctor actionem non proposuit, agere prohibetur.

 

CTh.1.2.11

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano praefecto praetorio. Rescripta ad consultationem emissa vel emittenda, in futurum his tantum negotiis opitulentur, quibus effusa docebuntur. et cetera. Dat. VIII id. decemb. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 dec. 6).

 

CTh.1.2.12

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iohanni praefecto praetorio. Post alia. Nulli habetur ambiguum etiam ab heredibus et pro heredibus posse scripta nostri numinis allegari nec excludi temporibus nec aboleri casibus impetratum. et cetera. Dat. XIII kal. mart. Ravenna post consulatum Honorii VIIII et Theodosii v aa. (413 febr. 17).


CTh.1.3.0. [=brev.1.3.0.] De mandatis principum.


CTh.1.3.1 [=brev.1.3.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Eusignium proconsulem Africae. Si quis asserat, cum mandatis nostris se venire secretis, omnes sciant, nemini quicquam, nisi quod scriptis probaverit, esse credendum, nec ullius dignitate terreri, sive ille tribuni sive notarii sive comitis praeferat potestatem, sed sacras nostras literas esse credendas. Dat. xv. kal. iul. Verona. accepta prid. kal. aug. Merobaude iterum et Saturnino coss.

Interpretatio. Si quis asserat, cum mandatis dominorum se venire secretis, omnes sciant, nemini quicquam, nisi quod scriptis probaverit, esse credendum, nec ullius dignitate terreri, sed in omnibus scriptis principis esse credendum.


CTh.1.4.0. De responsis prudentum


CTh.1.4.1

Imp. Constantinus a. ad Maximum praefectum Urbi. Perpetuas prudentium contentiones eruere cupientes Ulpiani ac Pauli in Papinianum notas, qui, dum ingenii laudem sectantur, non tam corrigere eum, quam depravare maluerunt, aboleri praecipimus. Dat. IIII k. oct. Crispo et Constantino conss. (321/4 [321] sept. 28).

 

CTh.1.4.2

Idem a. ad Maximum praefectum praetorio. Universa, quae scriptura pauli continentur, recepta auctoritate firmanda sunt et omni veneratione celebranda. Ideoque sententiarum libros plenissima luce et perfectissima elocutione et iustissima iuris ratione succinctos in iudiciis prolatos valere minime dubitatur. Dat. v k. oct. treviris Constantio et Maximo conss. (327 [?] sept. 27).

 

CTh.1.4.3 [=brev.1.4.1]

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum urbis Romae. Post alia: Papiniani, Pauli, Gaii, Ulpiani atque Modestini scripta universa firmamus ita, ut Gaium quae Paulum, Ulpianum et cunctos comitetur auctoritas, lectionesque ex omni eius opere recitentur. Eorum quoque scientiam, quorum tractatus atque sententias praedicti omnes suis operibus miscuerunt, ratam esse censemus, ut Scaevolae, Sabini, Iuliani atque Marcelli, omniumque, quos illi celebrarunt, si tamen eorum libri, propter antiquitatis incertum, codicum collatione firmentur. Ubi autem diversae sententiae proferuntur, potior numerus vincat auctorum, vel, si numerus aequalis sit, eius partis praecedat auctoritas, in qua excellentis ingenii vir Papinianus emineat, qui, ut singulos vincit, ita cedit duobus. Notas etiam Pauli atque Ulpiani in Papiniani corpus factas, sicut dudum statutum est, praecipimus infirmari. Ubi autem pares eorum sententiae recitantur, quorum par censetur auctoritas, quod sequi debeat, eligat moderatio iudicantis. Pauli quoque sententias semper valere praecipimus etc. Dat. VIII. id. nov. Ravenna, dd. nn. Theodosius XII. et Valentinianus ii. aa. coss.

Interpretatio. Haec lex ostendit, quorum iuris conditorum sententiae valeant; hoc est, Papiniani, Pauli, Gaii, Ulpiani, Modestini, Scaevolae, Sabini, Iuliani atque Marcelli: quorum si fuerint prolatae diversae sententiae, ubi maior numerus unum senserit, vincat. Quod si forsitan aequalis numerus in utraque parte sit, eius partis praecedat auctoritas, in qua Papinianus cum aequali numero senserit: quia ut singulos Papinianus vincit, ita et cedit duobus. Scaevola, Sabinus, Iulianus atque Marcellus in suis corporibus non inveniuntur, sed in praefatorum opere tenentur inserti. Gregorianum vero et Hermogenianum ideo lex ista praeteriit, quia suis auctoritatibus confirmantur ex lege priore, sub titulo de constitutionibus principum et edictis. Sed ex his omnibus iuris consultoribus, ex Gregoriano, Hermogeniano, Gaio, Papiniano et Paulo, quae necessaria causis praesentium temporum videbantur, elegimus.


CTh.1.5.0. De officio praefectorum praetorio


CTh.1.5.1

Imp. Constantinus a. ad Constantium praefectum praetorio. Edicto omnes provinciales monemus, ut, si interpellantes proprios praesides contempti fuerint, gravitatem tuam interpellent, ut, si id culpa vel neglegentia praesidum admissum esse constiterit, ilico ad scientiam nostram referat gravitas tua, quo possint congrue coerceri. Dat. IIII k. sept. Antiochiae Paulino et Iuliano conss. (325 aug. 29).

 

CTh.1.5.2

Idem a. ad Maximum praefectum praetorio. Qui de statutis praesidalibus conqueruntur, cum ea in detrimentum legum prolata arbitrantur, ad tuae auctoritatis iudicium pervenire faciant, ut fractis atque convulsis quae perperam inpressa sunt ne nomen quidem sententiae possint retinere. Dat. XII k. feb. Constantio et Maximo conss. (327 [?] ian. 21).

 

CTh.1.5.3 [=brev.1.5.1]

Imp. Constantinus a. ad Bassum pf. p. Super his, qui a praeside vel a quolibet alio iudice sententiam dictam infirmari deposcunt, sub eo fine sublimitatis tuae succedat examen, ut, si internis negotii usquequaque decursis ex evidenti claruerit, sententiam a iure iustitiaque discedere, ea penitus explosa, controversia de aequitate terminum capiat. Quod si consentanea sit legibus iam prompta* sententia, eius pronuntiationis improbus oppugnator, si patrimonio circumfluit, biennio in insulam relegatione plectatur, eiusque bonorum media portio fiscalibus compendiis addicta cedat: quod si agrestis vitae sit aut etiam egentis, ad biennii tempus in metallum detrudendus est. Quam legem in annotationibus quoque nostris de iterando post sententiam iudicio custodire debebis. Dat. XIII. kal. nov. Basso et Ablavio coss.

Interpretatio. Quicumque* causa dicta discussoque negotio a quocumque* fuerit superatus et hanc ipsam litem postea reparare tentaverit, si pro ipso, qui antea addictus est, fuerit legibus lata sententia, prius iudicium non valebit. Nam si et apud alium iudicem fuerit superatus, si digna idoneaque persona est, biennio in exsilium deputetur, et medietatem facultatum suarum fiscus acquirat. Si vero indigna et pauperior persona est, in metallum biennio deputetur.

 

CTh.1.5.4

Imp. Constantius a. ad Leontium praefectum praetorio. Moneantur iudices, qui provocationes vitantes sub praetextu relationis differunt causas civiles, coepta negotia terminare, ut, si quis appellandum crediderit, in auditorio sacro aput auctoritatem tuam vel eos, qui de appellationibus iudicant, negotium audiatur. Dat. III k. aug. Constantio III et Constante ii aa. conss. (342 iul. 30).

 

CTh.1.5.5

Impp. Constantius et Constans aa. ad Taurum praefectum praetorio. Inter cetera solita perpetrari plerique dividere arbitrio suo annonarias species deteguntur, quod nulli omnino fas est praeter sublime fastigium praefecturae. Nullus igitur iudex sine auctoritate tua in speciebus annonariis erogandis habeat facultatem. Dat. xv k. aug. Mediolani Arbitione et Lolliano conss. (355 iul. 18).

 

CTh.1.5.6

Idem aa. Musoniano praefecto praetorio. Nullum patimur praefectorum in aliena dioecesi emolumenta annonaria erogare. Dat. VII id. iun. Haerbillo Datiano et Cereale conss. (358 iun. 7).

 

CTh.1.5.7

Idem aa. Musoniano praefecto praetorio. Citra nostra praecepta nulli annonas cognoscas esse praebendas. Dat. IIII id. iun. Mediolani indictione xv. (357 [358] iun. 10).

 

CTh.1.5.8

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Marinum praefectum urbi. Ex eorum corpore atque ordine, qui sacris cognitionibus praesunt propriamque apparitionem hanc potissimum sustinent, ut speciali officio eminentiae tuae iudiciis obsecundent, cum interposita in aliis iudiciis provocatione definiendi negotii suscipiant curam, eos, qui ad proximatum perveniant vel militiae ordine vel exercitationis merito, deligere debebis, submotis ceteris, quos extra sortem positos et aliunde venientes secreto ordini non oportet adiungi. Dat. VII id. mart. Valente vi et Valentiniano ii aa. conss. (378 mart. 9).

 

CTh.1.5.9

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano praefecto praetorio. Si quos iudices corpore marcentes et neglegentes desidiae somniis oscitantes, si quos servilis furti aviditate degeneres vel similium vitiorum labe sublimitas tua reppererit involutos, in eos vindictam publicae ultionis exaggeret et amotis vicarios subroget, ut ad nostrae mansuetudinis scientiam non crimina, sed vindicta referatur. Dat. vi. non. mart. Mediolano Timasio et Promoto conss. (389 mart. 2).

 

CTh.1.5.10

Idem aaa. Addeo comiti et magistro utriusque militiae. De ordinario iudice semper illustris est cognitio praefecturae, licet militari viro ab eo facta fuerit iniuria. Dat. prid. id. ian. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 ian. 12).

 

CTh.1.5.11

Impp. Arcadius et Honorius aa. Vincentio praefecto praetorio. Omnes, qui provincias regunt, reliqua sui temporis deposita administratione compellant; possessores vero, quos ad implendas necessitates nulla potest verecundia conmovere, conventi intra annum trina vice, nisi omnes impleverint functiones, duplatum debitum per officium magnificentiae tuae impleant. Dat. III id. feb. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 feb. 11).

 

CTh.1.5.12

Idem aa. Messalae praefecto praetorio. Per omnes provincias dioeceses tuae per africam largitionalium titulorum comitum submotis dispositionibus magnificentiae tuae huius tituli curam necessitatemque permittimus amotis palatinis omnibus. Sciant itaque omnes vicarii vel ordinarii iudices ad se, si dissimulata fuerit exactio, culpam esse referendam. Dat. v id. octob. Theodoro v. c. cons. (399 oct. 11).

 

CTh.1.5.13

Idem aa. Messalae praefecto praetorio. Iam dudum e provinciis arceri iussimus palatinos, cum omnis exactio ad diligentiam magnificentiae tuae et virorum spectabilium vicariorum nec non et ordinariorum iudicum sollicitudinem debeat pertinere: et nunc eadem confirmantes decernimus, ut, si quis palatinus ex officio viri illustris comitis sacrarum largitionum per provincias repertus fuerit, qui exactionem sibi audeat vindicare, ad audientiam viri illustris comitis sacri aerarii ferro obrutus derigatur vel si est idoneus, curiae vindicetur. Eos sane palatinos, qui a viro illustri comite rei privatae cum publicis litteris destinantur ad commonitionem iudicis, quo facilius ex praediis rei nostrae conferantur debitae pensiones, cum summa degere praecipimus disciplina: de quorum nominibus, si temere versati fuerint, ad sublimitatem tuam referri per ordinarios iudices oportebit, ut in eos severissime vindicetur. Dat. v k. dec. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 nov. 27).

 

CTh.1.5.14

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Anthemio praefecto praetorio. Si qui posthac velut indebitis oneribus gravati ad preces crediderint convolandum sive de naviculariis rationibus sive de transvectionibus sive de lustralis auri argentive collatione, de omnibus his atque huiusmodi ordinationibus rescripta quae emitti contigerit, ad sedem sublimitatis tuae rescribantur. Dat. VII id. dec. Constantinopoli Stilichone ii et Anthemio conss. (405 dec. 7).


CTh.1.6.0. De officio praefecti urbis


CTh.1.6.1

Imp. Constantius a. ad senatum. Cum appellatio interposita fuerit per Bithyniam, Paphlagoniam, Lydiam, Hellespontum, insulas etiam ac Phrygiam salutarem, Europam ac Rhodopam et Haemimontum, praefecturae urbi iudicium sacrum appellator observet. Dat. v non. mai. Tauro et Florentio consul. (361 mai. 3).

 

CTh.1.6.2

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum urbi. Sacrae definitionis ius magnificentiae tuae detulimus, cum ab urbis Romae vicario interposita provocatio nostrae cognitionis opperiri videbitur dignitatem. Dat. vi id. iun. Mediolano divo Ioviano et Varroniano consul. (364 iun. 8).

 

CTh.1.6.3

Idem aa. Severo vicario urbis. Si quando provocatio interposita adversus sententias vicariae potestatis nostrae cognitionis videatur arbitrium opperiri, nulla itineris fatigatione laedatur sed vir magnificus praefectus urbi rite sollemnibus ordinatis vicem nostram sustinens sacrae disceptationis arbitrium suscepto litis examine terminabit. Dat. vi k. iul. Constantinopoli divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iul. [?] 26).

 

CTh.1.6.4

Idem aa. ad Symmachum praefectum urbi. Si quid sacer ac venerabilis populus deferri aliquibus consideratione vetustatis et gratia postularit, id non ante praebeatur, quam tranquillitatis nostrae fuerit consulta sententia. Dat. vi id. mart. Valentiniano et Valente consulibus. (365 mart. 9).

 

CTh.1.6.5

Idem aa. ad Volusianum praefectum Urbi. Studentibus nobis statum urbis et rationem annonariam aliquando firmare in animo subiit eiusdem annonae curam non omnibus deferre potestatibus. Ac ne praefectura urbis abrogatum sibi aliquid putaret, si totum ad officium annonarium redundasset, eidem praefecturae sollicitudinis ac diligentiae necessitatem mandamus, sed non ita, ut lateat officium annonariae praefecturae, sed ut ambae potestates, in quantum sibi est negotii, tueantur annonam sitque societas muneris ita, ut inferior gradus meritum superioris agnoscat atque ita superior potestas se exserat, ut sciat ex ipso nomine, quid praefecto debeatur annonae. Dat. ii non. april. Mediolano Valentiniano et Valente aa. ii consul. (368 [365] apr. 4).

 

CTh.1.6.6

Idem aa. ad Praetextatum praefectum Urbi. Illustris sinceritas tua quasi in speculis tuebitur, quemadmodum singuli, quibus intra urbem romam publicum munus iniungimus, credito sibi famulentur officio: et si aliquis indignum administratione se gesserit, referre non differat, ut veritate comperta continuo alium idoneum vel tuae celsitudinis testimonio vel nostro dirigamus arbitrio. Dat. XII k. oct. novo mansione Valentiniano et Valente consul. (368 sept. 20).

 

CTh.1.6.7

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Rufinum praefectum praetorio. Suis partibus annonae praefectura moderatur, sed ita, ut ex veterum more praefecto urbis per publicum incedente honoris eius et loci gratia expensio panis habeatur. Eatenus tamen praefecturam annonae cedere volumus dignitatis fastigio, ut curandi partibus non cedat. Neque tamen apparitoribus urbanae praefecturae annonarium officium inseratur, sed apparitorum aemulatione secreta ministerio suo annonae praefectura fungatur, non ut potentiae subiecta, sed ut negotii sui diligens tantumque se a contemptu vindicans, quantum non pergat in contumeliam superioris. Praefectura autem urbis cunctis, quae intra urbem sunt, antecellat potestatibus, tantum ex omnibus parte delibans, quantum sine iniuria ac detrimento alieni honoris usurpet. Dat. III id. iul. Valente v et Valentiniano aa. consul. (376 iul. 13).

 

CTh.1.6.8

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Bassum praefectum Urbi. Apparitoribus tuis stationes, quas habuere antiquitus, statuimus esse reddendas. Igitur pristino more servato ad omnes provincias, quas vel divi Constantini constitutio dederat vel Probus vir illustris permissa sibi a patre nostro potestate reddiderat, praecelsa sinceritas tua principes destinabit; qui sane meminerint nihil morae in his, quae primipili nomine res poscuntur, esse faciendum. Dat. x k. dec. Mediolano Antonio et Syagrio consul. (382 nov.[?] 22).

 

CTh.1.6.9

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad. Symmachum praefectum Urbi. Disputari de principali iudicio non oportet: sacrilegii enim instar est dubitare, an is dignus sit, quem elegerit imperator. Si quis igitur iudicum fuerit repertus, qui supercilium suum principali aestimet iudicio praeferendum, quinque libras auri eius officium, nisi formam nostrae sanctionis suggesserit, decem ipse fisci viribus inferre cogatur. Dat. v k. mai. Mediolano post consulatum Richomeris et Clearchi vv. cc. (385 apr. 27).

 

CTh.1.6.10

Idem aaa. Neoterio praefecto praetorio. Sacrum iudicium praefecti Urbis aeternae paucis dabat reddebatque regionibus: et ideo huic Bithyniam atque Paphlagoniam nec non Phrygiam salutarem credidimus deputandas, ut appellationes suas ad illud mittant examen illudque expectent iudicium in sacrae cognitionis eventu. Dat. Ulpianis ad Iulianam. accepta ii id. a. crago. (.....).

 

CTh.1.6.11

Impp. Honorius et Theodosius aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt. Post alia: nihil sibi intra urbem agendum praesumat executio militaris, ac si quid erit forte praeceptum, in notitiam prius urbanae veniat praefecturae quae aut compleat congrua iuri mandata aut contra ius imposita depellat. Itaque decernimus, ut, si quis in privato negotio adversus senatorem aut aliquem sacratissimae urbis corporatum seu qui in urbe larem locaverit, sive intra urbem sive per provincias exsecutionem poposcerit militarem, litis, etiam si bona sit, careat eventu: et si quis cuiuslibet honoris aut militiae intra urbem sacratissimam vel in provinciis etiam in actu publico apparitionem habuerit militarem et senatorem vel corporatum Urbis aeternae seu in Urbe seu in provinciis levi saltem conventione pulsaverit aut iudex non vindicaverit, in perpetuum honore privetur, ita ut salvis de urbano foro praescriptionibus negotia universa dicantur et contra omnem exhibitionis iniuriam non modo senatorem, sed quemvis romanis corporibus insertum leges tueantur. Quodsi in his tuendis vir illustris praefectus Urbi neglegentia aut trepidatione defuerit, careat dignitate, quam nescit tueri; eos autem, qui armato officio deputati desiderii temeritatem secuti sunt, adflictos supplicio corporali praefecti vigilibus obsequio praefecturae urbanae sententia deputabit, ita ut perpetua eius officii apparitione devincti mutandae militiae ademptam sibi intellegant potestatem, supplicio maiore retinendi, si quolibet genere ad id quod prohibetur irrepserint. Dat. VIII id. aug. Ravenna Asclepiodoto et Mariniano consul. (423 aug. 6).

 

CTh.1.6.12

Imp. Theodosius a. Constantio praefecto Urbi. Primicerius adiutorum tuae sedis officii per biennium, quod in eodem gradu ex consuetudine priscae ordinationis emeruit, curam insuper personarum usurpatione omni atque ambitione cessante suscipiat, hoc etiam adiecto, ut, si quis ex memorato ordine vel condicionis humanae fine praeventus vel alia quacumque ratione militiae gradum propriae amisisse monstrabitur, solitae ambitionis iniuria vacante locum is, qui iuxta matriculae veritatem sequitur, obtineat. Dat. XIII k. ian. Constantinopoli Victore v. c. consul. (424 dec. 20).


CTh.1.7.0. De officio magistri militum


CTh.1.7.1

Imp. Constantius a. et Iulianus caes. Hermogeni praefecto praetorio. De cetero, quotiens aliqua necessitas depoposcerit transferri de loco milites ad alium locum, communicato tractatu cum magistro equitum ac peditum id fieri oportebit, ut ad ea loca, quae publica utilitas depoposcerit, transferantur. Dat. v k. iun. Sirmio Eusebio et Hypatio conss. (359 mai. 28).

 

CTh.1.7.2

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Addeo comiti et magistro utriusque militiae. Corrector quidem provinciae augustamnicae ob illatam duci contumeliam, ut cum officio suo condemnaretur, meruit; a sede autem sublimitatis tuae usurpari iudicii pars ista non debuit, quia semper de ordinario iudice illustris est cognitio praefecturae. Dat. ii id. ian. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio consul. (393 ian. 12).

 

CTh.1.7.3

Impp. Arcadius et Honorius Stilichoni magistro militum. Sicut clarissimis viris comitibus et ducibus diversarum provinciarum et limitum, ita et viro spectabili comiti per africam principes et numerarii ex officio magisteriae potestatis mittantur, sub ea tamen condicione, ut emenso unius anni spatio singuli qui designati sunt intra africam officio functi et actuum suorum et fidei, quam exhibuerint rei publicae, reddendam sibi non ambigant rationem. Dat. id. sept. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano consul. (398 sept. 13).

 

CTh.1.7.4

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Hypatium magistrum militum per Orientem. Apparitores officii tuae praestantiae ad aliud iudicium trahi ex auctoritate sacrorum rescriptorum minime oportebit, etiamsi quis id a nostra clementia vel exposita vel suppressa veritate meruerit. Sciat igitur illustris magnificentia tua sub te, sive civiliter sive criminaliter appetuntur, eos litigare debere. Dat. id. dec. Constantinopoli Constantio et Constante vv. cc. consul. (414 dec. 13).


CTh.1.8.0. De officio quaestoris


CTh.1.8.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Florentio magistro militum. Viro illustri quaestore Eustathio suggerente cognovimus per innovationem quorundam a minore laterculo praeposituras fuisse sublatas, quod iam in alteram consuetudinem derivatum ex integro revocare noluimus. Quadraginta vero praeposituras minori laterculo pro infra scripta instructione eius restitui praecipimus, ut de scrinio memoriae de cetero emittantur, observaturo sublimitatis tuae officio, ut nihil de memorato numero sibi usurpet, quo pro parte habeat inconcussum quod contra rationem fuerat immutatum. Dat. id. oct. Constantinopoli Honorio x et Theodosio vi aa. consul. scripta eodem exemplo Sapricio magistro militum, Helioni magistro officiorum et Eustathio quaestori. (415 oct. 15).

 

CTh.1.8.2

Imp. Theodosius a. Sallustio, viro illustri comiti et quaestori. Laterculi curam totius scias ad tuae sublimitatis sollicitudinem pertinere, ita ut tuo arbitratu ex scrinio memoriae totius minoris laterculi dignitates, hoc est praepositurae omnes, tribunatus et praefecturae iuxta consuetudinem priscam clementiae meae auctoritate deinceps emittantur. Dat. VII k. mai. Constantinopoli Victore v. c. consule. (424 apr. 25).

 

CTh.1.8.3

Idem a. Helioni comiti et magistro officiorum. Omnes minoris laterculi dignitates, quae sub cura quidem ac sollicitudine viri illustris quaestoris esse antea videbantur, postea vero vel universae vel mediae ad magistrorum militum potestatem dispositionemque transierant, placuit nunc clementiae meae vetusti temporis more renovato ad prisca deinceps iura revocare. Dat. III k. mai. Constantinopoli Victore v. c. consule. (424 apr. 29).


CTh.1.9.0. De officio magistri officiorum


CTh.1.9.1

Imp. Constantius a. et Iulianus caes. ad agentes in rebus. Universi, qui indignis natalibus et conversatione deterrima ad scholam agentium in rebus adspiraverunt vel translati sunt, cognoscente viro clarissimo comite et magistro officiorum vestro consortio secernantur, ut ita vos privilegiis dudum indultis frui possitis. Ad ducenam etiam et centenam et biarchiam nemo suffragio, sed per laborem unusquisque perveniat, usus omnium testimonio: principatum vero adipiscatur matricula decurrente, ita ut ad curas agendas et cursum illi exeant, quos ordo militiae vocat et labor. Adiutor praeterea, in quo totius scholae status et magistri securitas constituta est, omni schola testimonium praebente, idoneus probitate morum ac bonis artibus praeditus nostris per magistrum obtutibus offeratur, ut nostro ordinetur arbitrio, data omnibus contra dicendi licentia, si hanc legem quisquam violare temptet. Dat. et proposita Romae in foro Traiani k. nov. Eusebio et Hypatio consulibus. (359 nov. 1).

 

CTh.1.9.2

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad principium magistrum officiorum. Nefas est a minoribus maiora vel posci vel sperari: ideoque nemo a nobis postulet agentum in rebus aliquem militiae potiori sociari, nisi quem tua acceptio probari debere significat, ita ut petitorem constet loco esse potiorem. Ordinem vero militiae atque stipendia nemo praevertat, etiamsi nostri numinis per obreptionem detulerit indultum: ac si formam istius modi docebitur obtulisse, in locum, ex quo indecenter emerserat, revertatur, ut is gradu ceteros antecedat, quem stipendia longiora vel labor prolixior fecerit anteire. Proposita Hadrumeti VII id. mart. post consulatum Arcadi a. i et Bautonis v. c. (386 mart. 9).

 

CTh.1.9.3

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Aemiliano magistro officiorum. Magnificentia tua matriculam scholae agentum in rebus ex nostra auctoritate tractabit atque perficiet, ut sedula inspectione laboriosi segnibus, praesentes absentibus ac sibi perpetuo vacantibus praeferantur: ii quoque, quos sua virtus cum nostra munificentia gradibus honoravit sive dignos effecit, praemiorum sibi delatorum competenti firmitate potiantur, quo secreta ignobili turba multorum industrius quisque et labore non minus quam genere nobilis obsequiis nostris inhaereat. Dat. k. aug. Ancyrae Stilichone ii. et Anthemio consul. (405 aug. 1).


CTh.1.10.0. De officio comitis sacrarum largitionum


CTh.1.10.1

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Syagrium praefectum praetorio. Palatinos strenuos regionibus singulis attributos iubemus eam in cunctis adhibere sollertiam, ut non modo abire e provincia non sinatur qui canonem propriae administrationis exactum certissimis nequeat adprobare documentis, verum etiam mansuetudinis nostrae instructa cognitio eum graviore vindicta censeat corrigendum. Dat. III non. iul. Viminacio Syagrio et Eucherio consul. (381 iul. 5).

 

CTh.1.10.2

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Trifolio comiti sacrarum largitionum. Palatini monitores frequentissimi ad profligandos largitionales titulos iudicibus ordinariis semper adsistant, deinde, si alicuius remissior super hoc fuerit cura detecta, tamdiu unusquisque iudex a palatinis intra provinciam a se administratam peracto iam honore teneatur, quamdiu per eum id quod debitum fuerit exigatur. Dat. VII id. april. Constantinopoli Arcadio a. et Bautone coss. (385 apr. 7).

 

CTh.1.10.3

Idem aaa. ad Florentium comitem sacrarum largitionum. In omnibus causis ita cognitioni iurgiorum operam dabis, ut extra ordinem ac sine temporibus recognoscens mature, cum ratione tulerit, ac rursus severius, si iustitia persuaserit, definitivam scias promendam esse sententiam. Dat. v k. dec. Arcadio a. i et Bautone conss. (385 nov. 25).

 

CTh.1.10.4

Idem aaa. Severino comiti sacrarum largitionum. Comperimus inconsulto praefecto urbis ac penitus ignorante raptos ad supplicium mercatores corporalibus affectos iniuriis, gravis insuper multae acerbitate nudatos. Cum igitur omnia corporatorum genera, quae in Constantinopolitana urbe versantur, universos quoque cives atque populares praefecturae urbanae regi moderamine recognoscas, si cuiuspiam fortasse personam fisci flagitabit examen vel in aliquem horum similis posthac redundabit invidia, is non per officium palatinum, sed per apparitionem sedis urbanae cognoscendo negotio praeparatus ad eum cognitorem, cui urbs tota subiacet, deducetur, ut ab eo possit audiri aut, si necessitas suaserit, ad iudicium tuum te petente transmitti. Dat. XVII k. mai. Mediolano Tatiano et Symmacho consul. (391 apr. 15).

 

CTh.1.10.5

Impp. Arcadius et Honorius aa. Anthemio comiti sacrarum largitionum. Quia per neglegentiam iudicantis quidam se perperam queruntur esse deiectos, cunctos, qui in hac iniuria continentur, locis debitis praecipimus reddi debere; illos vero, qui sine commeatu aut sine officii publici necessitate per provincias divagantur, tuo examini praesentatos arbitrio celsitudinis tuae condemnatione percelli, deinde militia sententiae tuae, prout visum tibi fuerit, auctoritate privari, hos vero, qui hanc secuti militiam cohortalina officia deseruerunt, a perperam quaesita militia prohiberi. Dat. VII k. sept. Constantinopoli Stilichone et Aureliano consul. (400 aug. 26).

 

CTh.1.10.6

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio. In exactionibus largitionalium titulorum iuxta veterem consuetudinem palatinorum iudicibus incumbat instantia: ad hoc enim tantum videntur emitti, ut rectoribus vigilanter immineant. et cetera. Dat. III k. mart. Mediolano Vincentio et Fravito consul. (401 febr. 27).

 

CTh.1.10.7

Idem aa. Limenio comiti sacrarum largitionum. Observandum esse censemus, ut bini in singulis indictionibus per singulas provincias palatini dirigantur, ita ut singularum librarum auri adiutores per singulos multa constringat, si legis nostrae definitiones neglexerint vel minus idoneos destinaverint. Quibus haec cura debet esse praecipua, ut periculo proprio notoriis destinatis super neglegentia iudicum, si ita res exegerit, conquerantur, ne eorum sit impunita desidia. Iudices quoque de eorum nominibus referre convenit, quos commodis propriis magis quam utilitatibus publicis studere praeviderint: breves etiam quadrimenstruos ad officium palatinum noverint dirigendos aurumque exactum ad sacras largitiones sine ulla dilatione mittatur. Dat. III k. mart. Mediolano Vincentio et Fravito consul. (401 febr. 27).

 

CTh.1.10.8

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad Volusianum praefectum praetorio. Non amplius quam semel intra eandem provinciam quicquam publici muneris palatinus exerceat, sed adiutoris suggestio gestis expressa teneatur, quae et nomen palatini et ei, qui dirigendus est, in eandem provinciam nihil ante commissum evidenter expromat. Quod si aut huiusmodi sollemnitate neglecta aut repetito actu ad provinciam missus fuerit palatinus, adiutorem officii et primicerium atque secundicerium triginta librarum auri poena percellat, nec uti licebit his fortasse praestigiis, quod eidem, non eadem tamen, possint gerenda committi: eundem enim palatinum intra eandem provinciam quicquam publici muneris iterum procurare non licet. Palatini vero scient sibi cum provincialibus nihil esse commune. Iudicibus sane oportebit insistere et si inter eos breves, quos ad provinciam deferent, et eos, qui a provinciarum tabulariis proferuntur, fuerit aliqua diversitas, adscitis sibi in consilium ex provincia quinque honoratis inter palatinum ac tabularium provinciae moderator cognoscat et discussa brevium fide accelerari exactionem iubebit aut censurae legum veterum subiacebit. Noverint sane provinciarum moderatores nullam prorsus exactionis partem ad palatinum officium pertinere nec umquam his adminicula praebenda. Sed nec susceptori quidem aut tabulario provinciae palatinus incumbet, neque a susceptore summam illatorum neque nominatorios breves a tabulario postulabit, cum haec omnis sollicitudo sit iudicis. Comitibus quoque titulorum, si quando eos ad provinciam mitti ratio necessitatis exegerit, nulla adminicula de palatino dari iubemus officio, sed sola eis provincialis apparitio parebit, poena viginti librarum auri comitem titulorum et officium feriente palatinum, si quis palatinorum cuilibet comiti titulorum fuerit adiunctus. Dat. III k. mart. Ravennae Felice et Tauro consul. (428 febr. 27).


CTh.1.11.0. De officio comitis rei privatae


CTh.1.11.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Minervio comiti rei privatae. Manentibus fideiussorum atque subsignationum meritis et possessoribus in eadem, qua nunc habentur, conductione durantibus ad palatinorum curam et ad rationalium officia omnium rerum nostrarum et totius perpetuarii, iuris exactio revertatur nihilque omnino de exactione reddita, hoc est perpetuarii iuris vel sacratissimae domus ad ordinarios iudices pertineat. Meminerint autem officia ordinariorum iudicum non leve fortunis suis imminere dispendium, nisi omnia reliqua praeteriti temporis curaverint exigenda, quae penes conductores ipsorum desidia aut coniventia resederunt. Dat. x k. ian. Mediolano Caesario et Attico consul. (397 dec. 23).

 

CTh.1.11.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Firmino, comiti sacrarum largitionum. Divae memoriae Valentiniano iuniori subreptum est, ut ordinariorum iudicum officiis actores seu conductores dominicos conveniendi licentia negaretur; et idcirco ad rationales privatae rei exigendorum fiscalium debitorum ex illo tempore cura translata est. Ad hanc tamen inutilem praecepti novitatem etiam illud adiectum est, ut, si quid in rei privatae nostrae praediis sceleris esset admissum, quod pro sua atrocitate ulcisci potestas, nisi ferro accincta, non posset, exhibendorum reorum, nisi qui per dominicos deducerentur et defenderentur actores, ordinario iudici copia non pateret. Quod ne deinceps fiat, hac sanctione prohibemus. Dat. VIIII k. iun. Mediolano, Honorio a. IIII et Eutychiano consul. (398 mai 24).


CTh.1.12.0. De officio proconsulis et legati


CTh.1.12.1

Imp. Constantinus a. Aeliano proconsuli Africae. Omnes civiles causas et praecipue eas, quae fama celebriores sunt, negotia etiam criminalia publice audire debebis tertia, vel ut tardissime quarta vel certe quinta die acta conficienda iussurus. Quae omnia legati quoque coercitione commoniti observabunt. Dat. III k. nov. treviris, Constantino a. IIII et Licinio IIII coss. (315 [313] oct. 30).

 

CTh.1.12.2

Idem a. ad Proculum. Et publicae disciplinae interest et proconsulari convenit dignitati, ut publicarum exactionum ceterarumque rerum curam et notitiam ad tuam redigas potestatem, ita ut non officialium instructione et voce fraudulenta contentus sis, sed ipsorum iudicum curam responsionemque condiscas praefecti annonae et rationalium, si fidelis est ea instructio. Ita enim provincialibus contra iniquas exactiones poterit subveniri. Dat. VII k. ian. Constantino a. v et Licinio caes. consul. (319 dec. 26).

 

CTh.1.12.3

Idem a. Aeliano proconsuli Africae. Legati non solum civiles, sed et criminales causas audiant, ita ut, si sententiam in reos ferendam perviderint, ad proconsules eos transmittere non morentur: ab omnibus enim iudicibus hoc observari oportet, ut supputato tempore competenti, quo necessaria causae criminalis instructio poterit adhiberi, maturam vel nocens poenam vel absolutionem innocens consequatur. Dat. k. oct. Constantino a. et Constantio consul. (....[313?] oct. 1).

 

CTh.1.12.4

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Flacciano proconsuli Africae. Officio, quod tuis meritis obsecundat, non curialem quemquam nec plebeia stirpe progenitum volumus adgregari: ac si qui erunt inter apparitores huiusmodi, restitui eos debitis muniis mox iubemus. Veteranorum filios militare permittimus, ut, licet diversa condicione, paternam tamen teneant sub cingulo viliore fortunam. Dat. non. octob. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio consul. (393 oct. 7).

 

CTh.1.12.5

Impp. Arcadius et Honorius aa. Simplicio proconsuli Asiae. Officium Hellesponti consularis aeternae recordationis patrem serenitatis nostrae adiit et expositis suis incommodis, quibus a vicarianis apparitoribus urgebatur, oravit sub tuae sublimitatis agere potestate. Cuius allegationes humanae proclivius pium principem commoverunt. Dat. VIII k. april. Constantinopoli Arcadio a. IIII et Honorio a. consul. (396 mart. 25).

 

CTh.1.12.6

Idem aa. Victorio proconsuli Africae et Dominatori vicario Africae. Apparitioni tuae et legatorum quadringentos de his dumtaxat, quos rei publicae membra non querentur sibi esse detractos, censuimus deputandos, ita ut, si modum hunc quisquam vitio temeritatis excesserit, quinis libris auri per singulos neglegentia iudicum, denis autem officium sine dilatione multetur. Quisquis igitur vel ex curiis vel ex ceteris corporibus in officio repertus fuerit, origini suae reddatur. Quod si praeter statutum numerum aliqui fuerint, quos ab omni nexu liberos vel curiae vel collegia forte non vindicent, arbitrii tui officiique publicas necessitates instruant, ita ut idem circa statutum numerum officii tui permaneat annonarum numerus, qui hucusque servatus est. Dat. XII k. iun. Mediolano, Honorio a. IIII et Eutychiano consul. (398 mai. 21).

 

CTh.1.12.7

Idem aa. Messalae praefecto praetorio et praefecto annonae. Post alia: antiquam exigendi consuetudinem in omni annonario ac superindicto canone servandam esse censemus, ut submotis omnibus exactoribus, qui de diversis officiis extra morem nunc usque directi sunt, officium proconsulare postulet, quod exigere consuevit, nec alienis se partibus impudenter inserat. et cetera. Dat. III k. octob. Altino Theodoro v. c. consul. (399 sept. 28).

 

CTh.1.12.8

Idem aa. Pompeiano proconsuli Africae. Pravam licentiam iudicum his cancellis severitatis includimus, ut, si quis proconsulum vicem propriae postestatis in legatum suum velut ingratus nostro beneficio repraesentaverit, triginta librarum auri illatione multetur eademque condemnatione legatus feriatur. Primates quoque officii par poena contineat, nisi deferentibus illicita et ambientibus obviaverint. Dat. pridie k. ian. Mediolano Stilichone et Aureliano consul. (400 dec. 31).


CTh.1.13.0. De officio comitis Orientis


CTh.1.13.1

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio Orientis. In officio comitis Orientis non amplius quam dc apparitores habeantur, quos quidem publicis necessitatibus adeo novimus abunde suppetere, ut per eos patrimonialium per Orientem possessionum maturetur exactio. Dat. III k. ian. Heracleae Arcadio III et Honorio ii aa. consul. (394 mai. [?] 30).


CTh.1.14.0. De officio praefecti augustalis


CTh.1.14.1

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Florentio praefecto augustali. Per Thebaidam atque augustamnicam provincias officium tuum et officia iudicum competentium omnia tributa exigere suscipere postremo compellere iubemus, ita ut, si qui militares possessores in memoratis provinciis fuerint, hi in tantum per militare officium exigantur. Iam si qui de provincialibus nostris ad inferenda quae debent audaces extiterint, ad nostram clementiam referes, ut, ubi nos iusserimus, per castrenses milites exigantur. Dat. XIII k. mart. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio consul. (386 febr. 17).

 

CTh.1.14.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Rufino praefecto praetorio. Praefectus augustalis ordinariorum sub se iudicum examinandi flagitia ac super his referendi, non amovendi vel puniendi habeat potestatem. Dat. pridie non. dec. Constantinopoli Olybrio et Probino consul. (395 dec.[?] 4).


CTh.1.15.0. De officio vicarii


CTh.1.15.1

Imp. Constantinus a. ad Silvium Paulum magistrum Italiae. Post alia: ne tua gravitas occupationibus aliis districta huiusmodi rescriptorum cumulis oneretur, placuit has solas causas gravitati tuae iniungere, in quibus persona potentior inferiorem aut minorem iudicem premere potest aut tale negotium emergit, quod in praesidali iudicio terminari fas non est, vel quod per eosdem praesides diu tractatum apud te debeat terminari. Dat. v k. mart. Nicomediae Paulino et Iuliano consul. (325 febr. 25.).

 

CTh.1.15.2

Imp. Constantius a. ad Caesonianum vicarium Africae. Relationes iudicum, qui provincias regunt, nec non et rationalium ceterorumque, qui aliquid scientiae nostrae relatum cupiunt, susceptas tua sublimitas nobis celeriter intimare debebit. Dat. IIII k. oct. Philippo et Salia consulibus. (348 sept. 28).

 

CTh.1.15.3

Idem a. Ilico consulari Numidiae. Cum aliquid rectores provinciarum ad nos referre voluerint, id prius ad vicarium referatur, cui scriptum est, ut suggestiones vel relationes per prosecutores ad comitatum meum transmittendas suscipiat et, quod faciendum viderit, expleat, quippe hoc praeter alia cursus quoque publicus magna relevatione firmabitur. Dat. III non. dec. Sirmio Constantio a. vi et Constante c. consul. (353 [352?] dec. 3).

 

CTh.1.15.4

Imp. Iulianus a. ad Mamertinum praefectum praetorio. Rectores provinciarum sublimitas tua conveniat, ut cunctis de rebus, de quibus ad nos et ad vestram scientiam crediderint referendum, vicarios esse participandos sciant. Accepta VIII id. iun. Mamertino et Nevitta consul. (362 iun. 6.).

 

CTh.1.15.5

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Dracontium vicarium Africae. Officium vicariae per Africam praefecturae intra eum numerum colligatur, ut trecentos minime possit excedere, sicuti ceterorum vicariorum esse praecepimus. Dat. VIII k. feb. Mediolano Valentiniano et Valente aa. consul. (365 ian. 25).

 

CTh.1.15.6

Idem aa. ad Crescentem vicarium Africae. Si quando ex allectis vel susceptoribus aut tabulariis quispiam ratiocinio sive fraude perhibetur obnoxius, non officialis ad exhibitionem eius dirigatur, sed rectori provinciae rei indago mandetur. Ubi primum tamen sinceritas tua provinciam introierit, requirat attente, quam ordinarius iudex iniunctis rebus diligentiam efficaciamque detulerit: qui eorum titulorum, de quibus instructus est, non ad plenum vel discussionem egisse vel satisfactionem deprehenditur curasse, fas erit eum pro neglectu utilitatis publicae dignam commonitionis subire censuram. Dat. IIII k. mart. treviris Modesto et Arintheo consul. (372 feb. 27).

 

CTh.1.15.7

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. Antonio praefecto praetorio. In civilibus causis vicarios comitibus militum convenit anteferri, in militaribus comites vicariis anteponi: quotiensque societas in iudicando contigerit, priore loco vicarius ponderetur, comes adiunctus accedat; si quidem, cum praefecturae meritum ceteris dignitatibus antestet, vicaria dignitas ipso nomine eius se trahere indicet portionem et sacrae cognitionis habeat potestatem et iudicationis nostrae soleat repraesentare reverentiam. Dat. VIII id. ian. Gratiano a. IIII et Merobaude consul. (377 ian. 6).

 

CTh.1.15.8

Idem aaa. ad Hesperium praefectum praetorio. Relationes vicariorum, si quando usus attulerit, ad nostram mansuetudinem deferantur; nam etsi plura sunt, quibus etiam illustris censura tua inconsultis quoque nobis potest dare responsum, scimus tamen aliquanta esse, quae nisi auctoritas principalis oraculi solvere non potest. Et relationes iudicum libenter audimus, ne administratorum decrescere videatur auctoritas, si eorum consulta veluti profanorum preces a nostris adytis repellamus. Dat. XII k. feb. Gratiano a. IIII et Merobaude consul. (377 [379?] ian. 21.).

 

CTh.1.15.9

Idem aaa. ad Alypium. Omnes largitionales titulos laudabilitatis tuae officium more pristino curabit implere speciali cura et periculo, ut utique post hanc praeceptionem culpam cum rationalis officio communicare non possit, a quo etiam curam alienam esse cognoscat. Dat. k. iun. treviris. accepta non. iul. Valente vi et Valentiniano ii aa. consul. (378 iun. 1.).

 

CTh.1.15.10

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Syagrium. Vicario Africae aditus provinciae proconsularis inhibendus est tantumque ei consilii gratia in thevestinam civitatem accessus pateat. Canoni autem cogendo annonae praefectus immineat. Vestes largitionales sinceritatis tuae cogat officium, cui negotio etiam rationalis insistat, ita tamen, ut principe loco apparitores tuos maneat et coactionis instantia et deceptionis invidia. Vectigalia sane apud Karthaginem constituta vicariae praefecturae apparitio procuret. pp. Karthagine. Dat. VII k. sept. Auxonio et Olybrio consul. (379 aug. 26.).

 

CTh.1.15.11

Iidem aa. Iustiano vicario Ponticae. Cornicularios officii, quod meritis tuis paret, institutam antiquitus ordinationem militiae repetisse cognovimus, ut peracto corniculario agentium in rebus numero conectantur. Sed divalia statuta obsistunt, quibus comperimus virorum quoque illustrium praefectorum praetorio cornicularios, comitis quin etiam Orientis camelorum gregibus praecepto sic temporis praefici, quo vicariorum omnium corniculariis variae erogationis in urbe Constantinopolitana constat impositam functionem. Dat. ii non. april. Thessalonicae Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 apr. 4).

 

CTh.1.15.12

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. omnibus vicariis. Singuli vicarii per dioeceses sibi creditas ter centenos tantum noverint militare debere, ita ut, quicumque maiorum nexu curiis debentur, municipum functionibus dentur et nemo privilegii alicuius praetextu aut annositatis se defendat obstaculo. Dat. vi k. nov. Honorio n. p. et Evodio v. c. consul. (386 oct. 27).

 

CTh.1.15.13

Idem aaa. Have Tatiane karissime nobis. Officium dioeceseos Asianae, cuius octo provinciarum ambitus per spatia latiora tenduntur, ducentorum niti apparitione praecipimus. Dat. IIII k. mai. Mediolano Timasio et Promoto consul. (389 apr. 28).

 

CTh.1.15.14

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eusebio praefecto praetorio. Cavendum est, ne qua ob canonem africae fiat frumenti deceptio. Vicarium itaque virum spectabilem per Africam volumus in proconsulari provincia exactionis et transmissionis necessitates arripere. Dat. XIIII k. ian. Romae Olybrio et Probino consul. (395 dec. 19).

 

CTh.1.15.15

Idem aa. ad Vincentium praefectum praetorio. Virum spectabilem vicarium septem provinciarum reliqua praeteriti temporis exigere iubemus, recentia vero debita ordinarios iudices maturare decernimus, quibus tamen vicarium convenit imminere. Dat. XIIII k. iul. Mediolano Stilichone et Aureliano consul. (400 iun. 18).

 

CTh.1.15.16

Idem aa. Vigilio vicario Hispaniarum. Nullum penitus honoratorum publica salutatione sine chlamydis indumento vicariam potestatem adire oportet. Officium itaque decem librarum auri multa tenebitur, si quis nostra statuta violare temptaverit. Dat. IIII id. sept. Mediolano Vincentio et Fravito consul. (401 sept. 10).

 

CTh.1.15.17

Iidem aa. Messalae praefecto praetorio. Virum spectabilem vicarium Africae quem totius collationis ac transmissionis cura constringit, iudicibus volumus imminere, ut, quantum singulis quibusque mensibus collatum sit quidve transmissum, maiore cautione disquirat, in eos procul dubio vindicaturus, quorum fuerit indicata desidia. et cetera. Dat. III k. octob. Altino Vincentio et Fravito conss. (401 sept. 29).


CTh.1.16.0. De officio rectoris provinciae


CTh.1.16.1

Imp. Constantinus a. Rufino Octaviano correctori Lucaniae et Brittiorum. Quicumque extraordinarium iudicium praefectorum vel vicariorum elicuerit vel qui iam consecutus est, eius adversarios et personas causae necessarias minime ad officium praefectorum vel vicarii pergere aut transire patiaris, sed de omni causa in tuo iudicio praesentibus partibus atque personis ita his temporibus ipse cognosce, quae ex eo die computabis, ex quo causa in tuo iudicio coeperit inchoari, ut tunc demum, si ei, qui extraordinarium iudicium postulaverit, tua sententia displicebit, iuxta ordinem legum interposita eam provocatio suspendat atque ad suum iudicem transitum faciat. Dat. III non. aug. treviris Constantino IIII et Licinio IIII consul. (315 aug. 3).

 

CTh.1.16.2

Idem a. ad Bassum. Decreta provincialium non prius ad comitatum perferri oportet, quam singuli quique iudicantes ea inspexerint atque probaverint suaque adscriptione signaverint. Si quid fiat contrarium, competens ultio exerceatur. Proposita VIII k. oct. Carali Gallicano et Basso consul. (317 sept. 24).

 

CTh.1.16.3

Idem a. ad Felicem praesidem Corsicae. Cum sex menses transcurrerint, breves omnium negotiorum ab officio tuo descripti commeent ad scrinia eminentissimae praefecturae, ut his recensitis et ad scrinia nostra perlatis pandatur, quis iudicum et in quibus discingendis causis fidelem operam praestiterit, quo vel dignus praemium mereatur vel neglegens coercitionem incurrat: adeundi tuum iudicium de neglegentia vel avaritia tui officii data provincialibus facultate. De eo sane, qui pretio depravatus aut gratia perperam iudicaverit, ei vindicta quem laeserit non solum existimationis dispendiis, sed etiam litis discrimine praebeatur. Dat. VIIII k. nov. Sirmio Constantino a. v et Licinio caes. consul. (319 oct. 24).

 

CTh.1.16.4

Idem a. ad Maximum. Praesides provinciarum oportet, si quis potiorum extiterit insolentior et ipsi vindicare non possunt aut examinare aut pronuntiare nequeunt, de eius nomine ad nos aut certe ad gravitatis tuae scientiam referre, quo provideatur, qualiter publicae disciplinae et laesis minoribus consulatur. et cetera. Dat. IIII k. ian. treviris Ianuarino et Iusto consul. (328 [?] dec. 29).

 

CTh.1.16.5

Idem a. Secundo praefecto praetorio Orientis. Ordinarii iudicis provinciarum rectoris seu vicaria potestas ut speculatrix debet prave gesta corrigere. Sed officiales vestrae celsitudinis et vicariae potestatis placet ab exactionibus amoveri et per provincialia officia atque rectores cunctos exigi titulos. Nam si exactio minime impleatur, ante tribunal nostrum exhibitus capitis fortunarumque omnium periculum sustinebit. Dat. XIIII k. mai. Constantinopoli Constantino a. VIII et Constantio IIII conss. (329 [362/3] apr. 18).

 

CTh.1.16.6

Idem a. ad provinciales. Praesides publicas notiones exerceant frequentatis per examina tribunalibus, nec civiles controversias audituri secretariis sese abscondant, ut iurgaturus conveniendi eos nisi pretio facultatem impetrare non possit, et cum negotiis omnibus, quae ad se delata fuerint, exhibuerint audientiam et frequens praeconis, ut adsolet fieri, inclamatio nullum, qui postulare voluerit, deprehenderit, expletis omnibus actibus publicis privatisque sese recipiant. Iustissimos autem et vigilantissimos iudices publicis adclamationibus collaudandi damus omnibus potestatem, ut honoris eis auctiores proferamus processus, e contrario iniustis et maleficis querellarum vocibus accusandis, ut censurae nostrae vigor eos absumat; nam si verae voces sunt nec ad libidinem per clientelas effusae, diligenter investigabimus, praefectis praetorio et comitibus, qui per provincias constituti sunt, provincialium nostrorum voces ad nostram scientiam referentibus. Propostia k. nov. Constantinopoli Basso et Ablavio consul. (331 nov. 1).

 

CTh.1.16.7 [=brev.1.6.1]

Imp. Constantinus a. ad provinciales. Cessent iam nunc rapaces officialium manus, cessent inquam: nam si moniti non cessaverint, gladiis praecidentur. non sit venale iudicis velum, non ingressus redempti*, non infame licitationibus secretarium, non visio ipsa praesidis cum pretio: aeque aures iudicantis pauperrimis ac divitibus reserentur. absit ab inducendo eius, qui officii princeps dicitur, depraedatio. nullas litigatoribus adiutores eorundem officii principum concussiones adhibeant; centurionum aliorumque officialium, parva magnaque poscentium, intolerandi impetus oblidantur, eorumque, qui iurgantibus acta restituunt, inexpleta aviditas temperetur. semper invigilet industria praesidalis, ne quicquam a praedictis generibus hominum de litigatore sumatur. qui si de civilibus causis quicquam putaverint esse poscendum, aderit armata censura, quae nefariorum capita cervicesque detruncet, data copia universis, qui concussi fuerint, ut praesidum instruant notionem. qui si dissimulaverint, super eodem conquerendi vocem omnibus aperimus apud comites cunctos provinciarum aut apud praefectum praetorio, si magis fuerit in vicino, ut his referentibus edocti, super talibus latrociniis supplicia proferamus. Dat. kal. nov. Constantinopoli, Basso et Ablavio vv. cc. coss.

Interpretatio. Officiales omnium iudicum venales esse non audeant, neque pretium de introitu occurrentium aut litigantium vel egressu requirant. Sed interpellantes tam divites, quam sine ullo praemio pauperes audiantur. Quod si rapaces esse voluerint, gladio puniantur, aut certe de eorum rapacitate dominicis auribus referatur.

 

CTh.1.16.8

Imp. Iulianus a. Secundo praefecto praetorio. Quaedam sunt negotia, in quibus superfluum est moderatorem exspectari provinciae: ideoque pedaneos iudices, hoc est qui negotia humiliora disceptent, constituendi damus praesidibus potestatem. Dat. v kal. aug. Antiochiae Mamertino et Nevitta conss. (362 iul. 28).

 

CTh.1.16.9 [=brev.1.6.2]

Impp. Valentinianus et Valens aa. Have Arthemi, carissime nobis. Iudex sibi hanc praecipuam curam in audiendis ac discingendis litibus impositam esse non ambigat, ita ut non in secessu domus de statu hominum vel patrimoniorum sententiam ferat, sed apertis secretarii foribus, intro vocatis omnibus, aut pro tribunali locatus et civiles et criminales controversias audiat, ne congruae ultionis animadversio cohibeatur. Absit autem, ut iudex, popularitati et spectaculorum editionibus mancipatus, plus ludicris curae tribuat quam seriis actibus. Dat. kal. oct. Aquileia, divo Ioviano et Varroniano coss.

Interpretatio. Iudex hanc sibi praecipuam curam in audiendis litibus impendendam esse cognoscat, ut litigantium causas iugiter, adhibita aequitate, discutiat: sciturus, non se in secretis domus aut in quibuscumque* angulis finitivam sententiam prolaturum, sed apertis domus suae ianuis intromissisque turbis, ut neminem lateat, quicquid secundum legum vel veritatis ordinem fuerit iudicatum.

 

CTh.1.16.10 [=brev.1.6.3]

Iidem aa. ad Valerianum vicarium Hispaniarum. Libellos iudicibus, postquam se receperint, vetamus offerri, ne super alienis causis vel statu pronuntient, quando ab officii conspectu atque ab oculis publicis recesserint. Praelata vi. id. sept. Veronae, Valentinianus et Valente aa. coss.

Interpretatio. Iudices, postquam se de consessu publico in domum suam receperint, libellos a litigatoribus non accipiant, nec sine officio suo de causis alienis vel de statu aliquid cognoscant.

 

CTh.1.16.11 [=brev.1.6.4]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum pf. p. Provinciis praesidentes per omnium villas sensim atque usitatim vicosque cunctos discurrant et ultro rimentur a singulis, quid unusquisque compulsor insolenter egisset aut cupide. is enim, de quo aliqua ad nos querela pervenerit, ad ultimam poenam rapietur. Dat. kal. april. treviris, Valentinianus n. p. et Victore v.c. coss.

Interpretatio. Iudices provinciarum operam dare debebunt, ut per singulos agros et loca sollicita inquisitione discurrant et per se, qualiter in solutione publici debiti cum possessoribus agatur, agnoscant. cuius rei curam si implere neglexerint, querelam civium non dubitent in se severissime vindicandam.

 

CTh.1.16.12 [i,16,11 h.]

Idem aaa. ad Viventium praefectum praetorio. Unusquisque iudex in his locis sedem constituat, in quibus oportet omnibus praesto esse rectorem, non deverticula deliciosa sectetur. Addimus sane, ut eius, qui provinciae praesidentem propria possessione susceperit, ager, quem diversorium habuerit praedictus in transitu, fisci viribus vindicetur. Ita enim iudices mansiones instruere et instaurare nitentur. Dat. kal. apr. trev. Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 apr. 1).

 

CTh.1.16.13

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Antonium praefectum praetorio. Ne quis domum iudicis ordinarii postmeridiano tempore ex occasione secreti ingredi familiariter affectet eiusdem dumtaxat provinciae, sive notus iudici sive etiam ignotus, gesti tamen honoris auctoritatem praeferens. Dat. v kal. aug. Mogontiaco Gratiano a. IIII et Merobaude conss.

Interpretatio. Ne quis notus aut ignotus, eius tamen provinciae homo meridianis horis aut secretis iudicem videat. (377 iul. 28)

 

CTh.1.16.14 [=brev.1.6.5]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Theodoro pf. p. Moderatores provinciae curam gerere iubemus, ne quid potentium procuratores perperam illiciteque committant. Dat. VIII. kal. dec. Ravenna, Basso et Philippo vv. cc. coss.

Interpretatio. Iudices provinciarum summam sollicitudinem habere debent, ne actores potentum aliquid circa inferiores personas illicite iniusteque committant.


CTh.1.17.0. De officio rationalis summarum et rei privatae


CTh.1.18.0. De officio praefecti vigilum


CTh.1.19.0. De officio tribuni voluptatum


CTh.1.20.0. [=brev.1.7.0.] De officio iudicum civilium.


CTh.1.20.1 [=brev.1.7.1]

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Curtio pf. p. Honorati, qui lites habere noscuntur, his horis, quibus causarum merita vel facta panduntur, residendi cum iudice non habeant facultatem: nec meridianis horis a litigatoribus iudices videantur. Quina itaque pondo auri tam iudici, quam eius officio et honoratis parem mulctam adscribendam esse cognoscas, si quis contra praeceptum huiusmodi venire tentaverit. Dat. III. non. febr. Roma, Basso et Philippo vv. cc. coss.

Interpretatio. Honorati provinciarum (id est, ex curiae corpore), si et ipsi in lite sunt constituti, tempore, quo causae aliorum a iudicibus ventilantur, cum iudice non resideant: et litigatores meridianis horis iudicem non salutent. si aliud praesumpserint*, mulctam supra scriptae legis exsolvant.


CTh.1.21.0. [=brev.1.8.0.] De officio iudicum militarium.


CTh.1.21.1 [=brev.1.8.1]

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. comitibus et magistris utriusque militiae. Numquam* omnino negotiis privatorum vel tuitio militis vel exsecutio tribuatur. Dat. prid. id. febr. Constantinopoli, Theodosius a. III. et Abundantio v.c. coss.

Interpretatio. Nulli penitus in civilibus causis militaris vel tuitio vel exsecutio deputetur.


CTh.1.22.0. De officio iudicum omnium


CTh.1.22.1 [=brev.1.9.1]

Imp. Constantinus a. ad Domitium Celsum vicarium. Nemo iudex officialem ad eam domum, in qua materfamilias agit, cum aliquo praecepto existimet esse mittendum, ut eandem in publicum protrahat, quum certum sit, debita eius, quae intra domum, considerato sexu, semet contineat, domus eius vel cuiuscumque* rei habita distractione, publicis necessitatibus posse servari. Quod si quis in publicum matremfamilias posthac crediderit protrahendam, inter Maximos reos, citra ullam indulgentiam, capitali poena vel exquisitis potius exitiis suppliciisque plectatur. Dat. III. id. ian. treviris, Sabino et Rufino coss.

Interpretatio. Nullus iudicum matronam in domo sua residentem per quemcumque* apparitorem ad publicum existimet protrahendam, sed circa eam, pro sexus reverentia, conventio honesta servetur: quum, si quid eam debere constiterit, constrictis eius auctoribus possit exsolvi. Nam si quis contra fecerit, summo supplicio se afficiendum esse cognoscat.

 

CTh.1.22.2 [=brev.1.9.2]

Idem a. Andronico. Si contra pupillos, viduas vel morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae iudicium, memorati a nullo nostrorum iudicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere. Quin imo intra provinciam, in qua litigator et testes vel instrumenta sunt, experiantur iurgandi fortunam, atque omni cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere. Quod si pupilli vel viduae aliique fortunae iniuria miserabiles iudicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicuius potentiam perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. Dat. xv. kal. iul. Constantinopoli, Optato et Paulino coss.

Interpretatio. Quicumque* adversus pupillos, viduas et aegrotos nostra praecepta meruerit, eos de locis suis commovendi vel extra provinciam suam usquam penitus protrahendi licentiam summovemus, ut ibi causam suam dicant, ubi instructiores esse et testimonia possint facilius invenire. Sane si ipsi, quorum fatigationi consulimus, nos crediderint expetendos, huic voluntati eorum veniendi aditum non negamus; ita ut adversarii eorum sub praesentia principis adesse per rectorem provinciae compellantur.

 

CTh.1.22.3

Imp. Iulianus a. ad Mamertinum. Conventis rectoribus a sublimitate tua edi non minus criminalia acta quam civilia iubemus, his videlicet, quorum salus ad discrimen vocatur. Dat. xi kal. dec. Antiochiae Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 nov. 21).

 

CTh.1.22.4pr. [=brev.1.9.3pr.]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Pars actorum habitorum in consistorio Gratiani augusti. Gratianus augustus dixit: det operam iudex, ut praetorium suum ipse componat.

CTh.1.22.4.1 [=brev.1.9.3.1]

Ceterum neque comiti, neque rectori provinciae plus aliquid praestabitur, quam nos concessimus in annonis seu cellariis etc. Actum in consistorio, Merobaude ii. et Saturnino coss.

Interpretatio. Iudicem praetorium suum de proprio debere componere et nihil a provincialibus aliquid amplius petere, quam ei in annonis vel cellariis a principe fuerit deputatum.


CTh.1.27.0. De episcopali definitione


CTh.1.27.1

Imp. Constantinus a. Iudex pro sua sollicitudine observare debebit, ut, si ad episcopale iudicium provocetur, silentium accommodetur et, si quis ad legem christianam negotium transferre voluerit et illud iudicium observare, audiatur, etiamsi negotium apud iudicem sit inchoatum, et pro sanctis habeatur, quidquid ab his fuerit iudicatum: ita tamen, ne usurpetur in eo, ut unus ex litigantibus pergat ad supra dictum auditorium et arbitrium suum enuntiet. Iudex enim praesentis causae integre habere debet arbitrium, ut omnibus accepto latis pronuntiet. Data VIIII kal. iulias Constantinopoli ..... a. et Crispo caes. conss. (.... iun. 23).

 

CTh.1.27.2

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Theodoro praefecto praetorio. Episcopale iudicium sit ratum omnibus, qui se audiri a sacerdotibus adquieverint. Cum enim possint privati inter consentientes etiam iudice nesciente audire, his licere id patimur, quos necessario veneramur eamque illorum iudicationi adhibendam esse reverentiam, quam vestris deferri necesse est potestatibus, a quibus non licet provocare. Per publicum quoque officium, ne sit cassa cognitio, definitioni exsecutio tribuatur. Dat. id. dec. Basso et Philippo conss. (408 dec. 13).


CTh.1.28.0. De defensoribus senatus


CTh.1.28.1

Imp. Constantius a. ad senatum. Mandanda defensio sit his, quorum fides probabilis aestimatur, ut in singulis quibusque provinciis obsistant, ne quid contra morem atque iustitiam aut competentem pensionum modum a senatoribus postuletur; praesertim cum ea tantum solvi oporteat, quae vel in delegatione manu nostrae mansuetudinis adnotantur vel a praefectura pro rerum necessitatibus postulantur. Dat. v non. mai. Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

 

CTh.1.28.2

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Clearchum vicarium Asiae. Habeant senatores potestatem deligendi ex corpore suo singulos vel binos per singulas quasque provincias, qui omnium patrimonia optentu sui ac munitione defendant, depensae quoque capitationis relevatione. Nam commodum principalem divalis iuliani quod ad solos decuriones per gratiam iudicum pervenisse dicitur, non ad curiales tantum, sed ad cunctarum lassas gentium utilitates iubemus communi lege transire. Dat. prid. non. mai. Nicomedia divo Ioviano et Varroniano conss. (364 mai. 6).

 

CTh.1.28.3

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Vindaonium Magnum praefectum Urbi. Quotiens fiscalium functionum dispositio tractatur, absente senatus defensore nihil sibi praesumant vel curiales vel iudices ordinare, ne quid contra commodum coetus amplissimi iustitiae ratione despecta temerariae usurpationis decernat audacia, cum etiam hanc licentiam defensoribus dederimus, ut, si forte in contumeliam senatus divalis fuerit forma neglecta, referre festinent. Dat. IIII k. iun. Antiochia Valente v et Valentiniano aa. conss. (376 mai. 29).

 

CTh.1.28.4

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Aureliano praefecto Urbi. Defensores senatorum per provincias constitutos suscepti officii tenere convenit libertatem. Qua de re, si quando ab ordinario cognitore privilegia amplissimi ordinis deteruntur ac renitendi sibi copia denegatur, ad nos referre non dubitent, ne singulorum diffidentia cunctorum crescat iniuria. Dat. III kal. mart. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio v. c. conss. (393 febr. 27).


CTh.1.29.0. De defensoribus civitatum


CTh.1.29.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Probum praefectum praetorio. Admodum utiliter edimus, ut plebs omnis Illyrici officiis patronorum contra potentium defendatur iniurias. Super singulas quasque praedictae dioeceseos civitates aliquos idoneis moribus quorumque vita anteacta laudatur tua sinceritas ad hoc eligere curet officium, qui aut provinciis praefuerunt aut forensium stipendiorum egere militiam aut inter agentes in rebus palatinosque meruerunt. Decurionibus ista non credat; his etiam, qui officio tui culminis vel ordinariis quibuscumque rectoribus aliquando paruerint, non committat hoc munus; referatur vero ad scientiam nostram, qui in quo oppido fuerint ordinati. Dat. v k. mai. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 [immo 368 posteave] apr. 27).

 

CTh.1.29.2

Id. aa. Senecae. Si quis de tenuioribus ac minusculariis interpellandum te esse crediderit, in minoribus causis acta conficias: scilicet ut, si quando quis vel debitum iustum vel servum qui per fugam fuerit elapsus vel quod ultra delegationem dederit postulaverit vel quodlibet horum tua disceptatione restituas; ceteras vero, quae dignae forensi magnitudine videbuntur, ordinario insinuato rectori. et cetera. Dat. v k. iul. Tyr Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iun. 27).

 

CTh.1.29.3

Id. aa. Probo praefecto praetorio. Cum multa pro plebe a nobis studiose statuta sint, nihil providisse nos credidimus, nisi defensores idoneos dederimus. Igitur non ex decurionum corpore, sed ex alio, videlicet ex administratoribus, qui vel consulares fuerint administratione vel praesides, aut ex palatinis vel agentibus in rebus vel his, qui principatus culminis vestri vicariorumque gesserunt, vel ex scholasticis huic officio deputentur. Dat. III non. nov. Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? nov. 3).

 

CTh.1.29.4

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum praefectum praetorio. Qui ex schola agentum in rebus sedi culminis vestri munere principatus nostro quodammodo nomine paruerint, inter ceteros honoratos iussione nostra diversarum urbium plebibus constituantur patroni, ita ut, si quos ex his auctoritas tua putaverit eligendos, eadem his tutela mandetur, ab his autem eos repraesentet inmunes. Dat. VIII id. nov. treviris Valentiniano et Valente ii aa. conss. (368 nov. 6).

 

CTh.1.29.5

Idem aaa. ad senatum. Utili ratione prospectum est, ut innocens et quieta rusticitas peculiaris patrocinii beneficio fruatur, ne forensis iurgii fraudibus fatigata, etiam cum ultionem posceret, vexaretur; dum aut avarior instruitur advocatus aut obsessor liminis maioribus princeps praemiis exoratur, dum acta ab exceptoribus distrahuntur, dum commodi nomine amplius ab eo qui vicerit intercessor exposcit quam redditurus est ille qui fuerit superatus. Hoc fieri dignitas non patitur senatoris, sed exortas contentiones cita definitione compescet; nam erepta perperam amota dilatione restituit ordin....Sine dubio rectoris habeatur auctoritas, quae meliore in bonos condicione retinetur; nam ille patitur humani cruoris horrorem, hic innoxiam sibi vindicat potestatem. Dat. IIII id. aug. Hierapoli Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 aug. 10).

 

CTh.1.29.6 [=brev.1.10.1]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Eusignio pf. p. Hi potissimum constituantur defensores, quos decretis elegerint civitates. Quod si quis ad locum defensionis ambitione pervenerit, confestim eum sinceritas tua reiectum quinque libras auri fisci utilitatibus cogat inferre. Dat. VIII. kal. feb. post consulatum Honorii n. p. et Euodii v.C.

Interpretatio. Hi instituantur civitatum defensores, quos consensus civium et subscriptio universorum elegisse cognoscitur. Quod si quis defensorum ad hanc rem cupiditate propria, non interveniente decreto, pervenisse probabitur, pro hac praesumptione* quinque libras auri fisco inferre cogatur.

 

CTh.1.29.7 [=brev.1.10.2]

Iidem aaa. Potamio praefecto augustali. Defensores nihil sibi insolenter, nihil indebitum vindicantes, nominis sui tantum fungantur officio: nullas infligant mulctas, nullas exerceant quaestiones. Plebem tantum vel decuriones ab omni improborum insolentia et temeritate tueantur, et id tantum, quod esse dicuntur, esse non desinant. Dat. III. non. mart. Constantinopoli, Arcadio a. ii. et Rufino v.c. coss.

Interpretatio. Defensores secundum suum nomen curiam vel plebem sibi commissam cum omni iustitia et aequitate defendant; nullum de innocentibus aut condemnare aut verberare praesumant.

 

CTh.1.29.8 [=brev.1.10.3]

Iidem aaa. Tatiano pf. p. Per omnes regiones, in quibus fera et periculi sui nescia latronum fervet insania, probatissimi quique atque districtissimi defensores adsint disciplinae et quotidianis actibus praesint, qui non sinant crimina impunitate coalescere. Removeantur patrocinia, quae favorem reis et auxilium scelerosis impertiendo, maturari scelera fecerunt. Dat. v. id. april. Constantinopoli, Arcadio a. ii. et Rufino v.c. coss.

Interpretatio.Per omnes provincias tales pro studio disciplinae iudices ordinentur, ut cum omni sollicitudine in reos et latrones, remotis potentum patrociniis, districtionem debitam exercere non differant: ne per negligentiam suam aut venalitatem crimina, quae debent puniri, proficiant.


CTh.1.30.0. De curatoribus civitatum


CTh.1.31.0. De administratiunculis intra urbem


CTh.1.31.1

.......Tuis adnitentibus reformetur. Volumus enim eum morem sicut in omnibus etiam in hac administratione durare, quem priscorum virorum providentia consiliumque firmavit neque aliquid, quod ex sollemnitate eius procurationis et honesta consuetudine manarat, invidentium studiis derogari. Dat. IIII k. mart. Valentiniano et Valente aa. conss. (365? 368? 370? 372? febr. 26).

 

CTh.1.31.2

Idem aa. ad Olybrium praefectum Urbi. Vetustate consuetudinis ius titulo addendi aliquid lucelli minusculi intra urbem administrationum officiis fuerat adtributum; sed de cetero omnis haec dandi accipiendique consuetudo desistat, ut omnino de usu id quod vocatur formale tollatur. Sit sane in arbitrio dantium, non in potestate accipientium, an aliquid his administrati singulis velint pro sumptuum consideratione largiri. Quod si quemquam hac causa dedisse aliquid invitum nec ad iudicium detulisse constiterit, publica continuo severitas non minus in dantem quam in accipientem vehemens exeratur. Dat. prid. non. april. treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? apr. 4).


CTh.1.32.0. De procuratoribus gynaecei et metallorum


CTh.1.32.1

Imp. Constantinus a. ad Felicem. Procuratores rei privatae bafii et gynaecei, per quos et privata nostra substantia tenuatur et species in gynaeceis confectae conrumpuntur, in bafiis etiam admixta temeratio inquinatae naevum adluvionis adducit, suffragiis, per quae memoratas administrationes adipiscuntur, abstineant vel si contra hoc fecerint, numero civium Romanorum exempti gladio feriantur. Dat. ... k. nov. Aquileiae Dalmatio et Zenofilo conss. (333 oct. nov.).

 

CTh.1.32.2

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Hesperium proconsulem Africae. Officiis rerum salutisque volumus propositum esse discrimen, quod non ambigant per se domus nostrae compensanda esse dispendia, nisi eiusmodi fideiussoribus datis administratores admiserint, quorum sint idoneae facultates, ad quas facto recursu iacturam declinare possumus, si quid in detrimentum rei privatae nostrae administratorum fraus et avaritia conmiserint. Dat. VIII id. iul. treviris p. c. Valentis v et Valentiniani aa. (377 iul. 8).

 

CTh.1.32.3pr.

Idem aaa. ad Eucherium comitem sacrarum largitionum. Quicumque in largitionibus nostris quocumque nomine atque apparitiones procurans nanctus fuerit administrationem ratiociniis obnoxiam, primum maxime idoneis satisdatoribus datis adfectatum munus incipiat; deinde abiens intra triginta dies in his thesauris, qui negotii sunt minoris, intra quinquaginta autem in his, qui maiorum sunt, chartas et ratiocinia cuncta restituat; plane conscriptum susceptoribus tradat, quid susceperit, quid erogaverit, quid in thesauris conditum maneat. (377 mart. 29).

CTh.1.32.3.1

Quamvis autem ilico tradi suscepta conveniat, tamen quoniam quibusdam casibus po....Scriptum et pecuniam minorem intra triginta dies, cetera intra quattuor menses, quae in conditis esse oportet, successori, qui advenerit, adnumerari conveniet. quod si tantulum aliquid repperietur etiam per eum, qui decedit, fuisse dilatum, specie honoris exactus exauctoratusque omni pristina dignitate verberum supplicia digna et pro moribus tormenta sustineat, eo usque deformia et pudenda passurus, donec omnis integritas largitionum nostrarum conditis inferatur. (377 mart. 29).

CTh.1.32.3.2

Quae condicio ad procuratores textrinorum et monetariorum et vectigalium praepositos pertinebit. Dat. IIII kal. april. treviris Gratiano a. IIII et Merobaude conss. (377 mart. 29).

 

CTh.1.32.4

Impp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Arborium comitem. Qui ex apparitione palatina tuae sinceritatis actibus obsecundant, in speculis esse curabunt, ubi quis eam administrationem, quae praede indiget, sortietur, nequaquam sponsorem decurionem offerens audiatur. Dat. v non. mai. Auxonio et Olybrio conss. (379 mai. 3).

 

CTh.1.32.5

Idem aaa. ad Eusignium praefectum praetorio. Cum procuratores metallorum intra Macedoniam Daciam Mediterraneam Moesiam seu Dardaniam soliti ex curialibus ordinari, per quos sollemnis profligetur exactio, simulato hostili metu huic se necessitati subtraxerint, ad implendum munus retrahantur ac nulli deinceps licentia laxetur prius indebitas expetere dignitates, quam subeundam procurationem fideli sollertique exactione compleverint. Dat. IIII k. aug. Mediolano Honorio n. p. et Evodio v. c. conss. (386 iul. 29).

 

CTh.1.32.6

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio praefecto praetorio. Procuratores nostri perfectissimatus honore donati ab iniuriis vindicentur, ita ut his et introeundi secretarium ordinariorum iudicum pro suggestionum opportunitate facultas plena servetur. Dat. prid. k. ian. Thessalonica Valentiniano a. III et Eutropio conss. (387 dec. 31).

 

CTh.1.32.7

Id. aaa. Cynegio praefecto praetorio. Nec consuetudinis putamus esse nec legis alicuius, ut procuratores domorum nostrarum vocentur ad instaurationem operum publicorum. Proposita Beryto Theodosio a. ii et Cynegio v. c. conss. (388 ....).


CTh.1.33.0. De primiceriis


CTh.1.34.0. De adsessoribus, domesticis et cancellariis


CTh.1.34.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Caesario praefecto praetorio. Si qui iudicum vel cives eius provinciae, quam regit, vel certe peregrinos consiliarium sibi voluerit adsciscere, tantum quattuor sibi menses ad retinendum eum, quem ex eadem provincia sumpserit, tributos esse cognoscat, donec ab aliis evocatum locis suis actibus adhibuerit, ita ut emensis quattuor mensibus crimini detur, si quis ultra hoc tempus consiliarium crediderit retinendum. Dat. vi id. dec. Constantinopoli Stilicone et Aureliano conss. (400 [396/7] dec. 8).

 

CTh.1.34.2 [=brev.1.11.1]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Eustathio pf. p. Post alia: velut castrense peculium filiifamilias assessores post patris obitum vindicent, qui consiliis propriis administratores iuvare consueverunt, si quid licitis honestisque lucris coadunare potuerint. Dat. x. kal. april. Constantinopoli, dd. nn. Honorio XIII. et Theodosius x. aa. coss.

Interpretatio. Si quis vivo patre cuiuscumque* iudicis consilio adhaeserit, quicquid ex iustis et bonis causis acquisierit, hoc sibi sic vindicat, sicut et ille filius, qui aliquid vivo patre in armis constitutus acceperit.

 

CTh.1.34.3 [=brev.1.11.2]

Iidem aa. Asclepiodoto pf. p. Nullus iudicum ad provinciam sibi commissam quemquam secum ducere audeat, cui domestici vel cancellarii nomen imponat, nec profectum ad se undecumque* suscipiat, ne famae nota cum bonorum publicatione plectatur. Periculo enim primatum officii, cancellarios sub fide gestorum electos iudicibus applicari iubemus, ita ut post depositam administrationem per continuum triennium nec militiam deserant, et provincialibus praesentiam sui exhibeant, quo volentibus sit accusandi eos facilitas. Si enim idonea causa exegerit, ad detegenda iudicis flagitia et quaestioni eos subdi oportet etc. Dat. pridie kal. iun. Constantinopoli, Asclepiodoto et Mariniano vv. cc. coss.

Interpretatio. Omnes iudices evidenter agnoscant, nullum in provinciam sibi commissam, de eadem, de qua venit, provincia vel alia regione, sibi cancellarium aut domesticum fortasse coniungere, nisi qui ei publice fuerit civium electione deputatus. Ita ut postquam fuerit iudex ille remotus, is qui consiliarii vel domestici gessit officium, triennium sub alio iudice de provincia non discedat, ut, si quis accusator fortasse exstiterit, reddat accusantibus rationem. Et si forte facta iudicis celare usquequaque voluerit, subdatur publicae quaestioni.


 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Работа курьером вакансии в москве работа курьером.