IMPERATORIS THEODOSII CODEX
LIBER TERTIUS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 30 31 32
CTh.3.1.0. De contrahenda emptione CTh.3.1.1 [=brev.3.1.1] Imp. Constantinus a. ad Profuturum pf. annonae. Venditionis atque emptionis* fidem, nulla circumscriptionis violentia facta, rumpi minime decet. Nec enim sola pretii vilioris querela contractus sine ulla culpa celebratus litigioso strepitu turbandus est. Pp. id. aug. Constantino a. v. et Licinio caes. coss. Interpretatio. Quum inter ementem et vendentem res fuerit definito pretio comparata, quamvis plus valeat, quam ad praesens venditur, hoc tantummodo requirendum est, si nihil fraudis vel violentiae egit ille, qui comparasse probatur. Et si voluerit revocare, qui vendidit, nullatenus permittatur.
CTh.3.1.2pr. [=brev.3.1.2pr.] Idem a. ad Gregorium. Qui comparat, censum rei comparatae cognoscat: neque liceat alicui, rem sine censu vel comparare vel vendere. Inspectio autem publica vel fiscalis esse debebit hac lege, ut, si aliquid sine censu venierit, et id ab alio deferetur, venditor quidem possessionem, comparator vero id, quod dedit pretium, fisco vindicante, perdat. CTh.3.1.2.1 [=brev.3.1.2.1] Id etiam placuit, neminem ad venditionem rei cuiuslibet accedere, nisi eo tempore, quo inter venditorem et emptorem* contractus solenniter explicatur, certa et vera proprietas a vicinis demonstretur; usque eo legis istius cautione currente, ut, etiamsi subsellia vel, ut vulgo aiunt, scamna vendantur, ostendendae proprietatis probatio compleatur. CTh.3.1.2.2 [=brev.3.1.2.2] Nec inter emptorem* et venditorem solennia in exquisitis cuniculis celebrentur, sed fraudulenta venditio penitus sepulta depereat. Dat. prid. non. febr. Constantinopoli, Feliciano et Titiano coss. Interpretatio. Quicumque* villam comparat, tributum rei ipsius, sicuti et ius possessionis se comparasse cognoscat, quia non licet ulli agrum sine tributo vel solutione fiscali aut comparare aut vendere. Quod si suppressa fiscali solutione aliquis vendere ausus fuerit vel comparare praesumpserit*, noverint, inter quos talis fuerit secreta transactione contractus, quod et ille pretium perdat, qui emptor* accesserit, et venditor possessionem amittat, quia iubetur, ut vicini rei, quae venditur, testes esse debeant et praesentes, in tantum, ut etiam de mediocribus rebus si quid in usum venditur, ostendi vicinis placeat, et sic comparari, ne aliena vendantur.
CTh.3.1.3 [=brev.3.1.3] Imp. Iulianus a. ad Iulianum comitem Orientis. Patrui mei constantini constitutionem iubemus aboleri, qua praecepit, minores feminas consortio virorum copulatas sine decreti interpositione venditiones posse celebrare, si viri earum consensum pariter atque subscriptionem instrumentis putaverint esse praebendam, quoniam absurdum est, maritos eis interdum inopes obligari, quum possint, venditionis iure ipso non valente, res proprias recipere ab iis, qui se illicitis contractibus miscuerunt. Vetus igitur ius revocamus, ut omnis venditio, quaecumque* fuerit a minore, viro sive femina, sine decreti interpositione celebrata, nulla ratione subsistat. Dat. viii. id. dec. Antiochia, Mamertino et Nevitta coss. Interpretatio. Constantini imperatoris fuerat lege praeceptum, ut minores aetate feminae, si maritos haberent, cum illorum consensu possent de facultatibus suis aliqua vendere. Sed hoc praesenti lege remotum est, atque id observandum erit, ut in annis minoribus constituti, seu vir seu femina, si ita necessitas exegerit, ut aliquid vendere velint, qui comparare voluerit, auctoritate iudicis aut consensu curiae muniatur: nam aliter a minoribus facta venditio non valebit.
CTh.3.1.4 [=brev.3.1.4] Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Hypatium pf. p. Quisquis maior aetate atque administrandis familiarum suarum curis idoneus comprobatus praedia, etiam procul posita, distraxerit, etiamsi praedii forte totius quolibet casu minime facta distractio est, repetitionis in reliquum, pretii nomine vilioris, copiam minime consequatur. Neque inanibus immorari sinatur obiectis, ut vires sibimet locorum causetur incognitas, qui familiaris rei scire vires vel merita atque emolumenta debuerit. Dat. vi. non. mai. Mediolano, Merobaude ii. et Saturnino coss. Interpretatio. Quaecumque* persona iam perfecta aetate domum suam regere potest, si villam, domum vel quodlibet aliud, habita pretii definitione, vendiderit, et forsitan postea opponere velit, quod minus pretii acceperit, quam res valebat, quia forte agrum, quem vendidit, longe positus ignorasse se dicat, non ideo venditio poterit revocari: quia aetas perfecta potuit scire, quid venderet, aut quo pretio res vendenda valere potuisset.
CTh.3.1.5 [=brev.3.1.5] Iidem aaa. Cynegio pf. p. Ne quis omnino iudaeorum christianum comparet servum neve ex christiano iudaicis sacramentis attaminet. Quod si factum publica indago compererit, et servi abstrahi debent, et tales domini congruae atque aptae facinori poenae subiaceant: addito eo, ut, si qui apud iudaeos vel adhuc christiani servi vel ex christianis iudaei reperti fuerint, soluto per christianos competenti pretio ab indigna servitute redimantur. Accepta x. kal. oct. Rhegio, Richomere et Clearcho coss. Interpretatio. Convenit ante omnia observari, ut nulli iudaeo servum christianum habere liceat, certe nullatenus audeat, ut christianum, si habuerit, ad suam legem transferre praesumat. Quod si fecerit, noverit se sublatis servis poenam dignam tanto crimine subiturum: nam ante legem datam id fuerat statutum, ut pro christiano servo, si inquinatus fuisset pollutione iudaica, sciret sibi pretium, quod dederat, a christianis esse reddendum, ut servus in christiana lege permaneret.
CTh.3.1.6 [=brev.3.1.6] Iidem aaa. Flaviano pf. p. Illyrici et Italiae. Dudum proximis consortibusque concessum erat, ut extraneos ab emptione* removerent, neque homines suo arbitratu vendenda distraherent. Sed quia gravis haec videtur iniuria, quae inani honestatis colore velatur, ut homines de rebus suis facere aliquid cogantur inviti, superiore lege cassata, unusquisque suo arbitratu quaerere vel probare possit emptorem*. Dat. vi. kal. iun. Vincentiae, Tatiano et Symmacho coss. Interpretatio. Prior ordinatio legis fuerat, ut si unus ex consortibus pro quacumque* necessitate rem vendere voluisset, extraneus emendi licentiam non haberet. Sed hoc melius probatur indultum, ut quicumque* de rebus suis libero utatur arbitrio, et praetermissis consortibus vel propinquis, cui voluerit, vendendi liberam habeat facultatem.
CTh.3.1.7 [=brev.3.1.7] Iidem aaa. Remigio pf. Augustali. Semel inter personas legitimas initus empti* contractus et venditi ob minorem annumeratam pretii quantitatem nequeat infirmari. Dat. iii. kal. april. Constantinopoli, Arcadio a. iv. et Honorio a. iii. coss. Interpretatio. Quum inter duas quascumque* personas de pretio cuiuscumque* rei convenerit, quamvis vilius, quam valebat, res fuerit comparata, nullatenus revocetur.
CTh.3.1.8 [=brev.3.1.8] Iidem aaa. Messalae pf. p. Post alia: hi, qui imposita fuga munera civitatis provinciarumque destituunt et ineundos furtim existimant esse contractus, intelligant, sibi nihil haec profutura esse commenta, et pretio emptorem* mulctandum esse, quod dederit etc. Dat. xii. kal. sept. Theodoro v. c. cos. Interpretatio. Quicumque* debita curiae servitia aut patriae suae fugientes, res suas occulte vendere voluerint, sciant non posse valere, quod fecerint, et se ipsos ad debita servitia revocandos, et illos, qui emerint, pretium perdituros.
CTh.3.1.9 [=brev.3.1.9] Impp. Honorius et Theodosius aa. ad populum. Venditiones, donationes, transactiones, quae per potentiam extortae sunt, praecipimus infirmari. Dat. xiii. kal. mart. Constantinopoli, Honorio x. et Theodosius vi. aa. coss. Interpretatio. Sciant omnes, quaecumque* a potentioribus personis oppressi aut donaverint aut vendiderint, posse revocari.
CTh.3.1.10 Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio. In administratione et in militia positis emendi licentiam denegatam superflua nonnullorum dicitur esse persuasio, cum lex divi honorii ad palladium praefectum praetorio missa in theodosianum redacta corpus hanc copiam talibus legatur dedisse personis. (.......). CTh.3.2.0. De commissoria rescindenda. CTh.3.2.1 [=brev.3.2.1] Imp. Constantinus a. ad populum. Quoniam inter alias captiones praecipue commissoriae legis crescit asperitas, placet infirmari eam et in posterum omnem eius memoriam aboleri. Si quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respiret, quae cum praeteritis praesentia quoque depellit et futura prohibet. Creditores enim, re amissa, iubemus recipere, quod dederunt. Dat. prid. kal. febr. Serdica, Constantino a. vi. et Constantino caes. coss. Interpretatio. Commissoriae cautiones dicuntur, in quibus debitor creditori suo rem, ipsi oppignoratam ad tempus, vendere per necessitatem conscripta cautione promittit: quod factum lex ista revocat et fieri penitus prohibet: ita ut, si quis creditor rem debitoris sub tali occasione visus fuerit comparare, non sibi de instrumentis blandiatur, sed quum primum voluerit ille, qui oppressus debito vendidit, pecuniam reddat et possessionem suam recipiat. CTh.3.3.0. De patribus, qui filios distraxerunt. CTh.3.3.1 [=brev.3.3.1] Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano pf. p. Omnes, quos parentum miseranda fortuna in servitium, dum victum requirit, addixit, ingenuitati pristinae reformentur. Nec sane remunerationem pretii debet exposcere, cui non minimi temporis spatio satisfecit ingenuus. Dat. v. id. mart. Mediolano, Tatiano et Symmacho coss. Interpretatio. Si quemcumque* ingenuum pater faciente egestate vendiderit, non poterit in perpetua servitute durare, sed ad ingenuitatem suam, si servitio suo satisfecerit, non reddito etiam pretio, revertatur. CTh.3.4.0. De aediliciis actionibus. CTh.3.4.1 [=brev.3.4.1] Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Nebridio pf. U. Habito semel bonae fidei contractu mancipioque suscepto et pretio dissoluto, ita demum repetendi pretii potestas est ei, qui mancipium comparaverit, largienda, si illud, quod dixerit fugitivum, potuerit exhibere. Hoc enim non solum in barbaris, sed etiam in provincialibus servis iure praescriptum est. Dat. iii. kal. iul. Constantinopoli, Honorio n. p. et Evodio v. C. coss. Interpretatio. Quum inter emptorem* ac venditorem de mancipii pretio convenerit et fuerit conscripta venditio, nullatenus poterit revocari, nisi forte ille, qui emit mancipium, probaverit fugitivum, et tunc habebit licentiam pretium recipere, si mancipium reddiderit venditori. CTh.3.5.0. De sponsalibus et ante nuptias donationibus. CTh.3.5.1 [=brev.3.5.1] Imp. Constantinus a. ad Rufinum pf. p. Pater noster nullam voluit liberalitatem valere, si actis inserta non esset. Nos etiam inter sponsos ac sponsas omnesque personas eam solam donationem ex promulgatae legis tempore valere sancimus, quam testificatio actorum secuta est. Dat. iv. id. mai. Sirmio, Constantino a. v. et Licinio caes. coss. Interpretatio. Ante tempus legis istius donationes etiam sine gestorum testificatione valebant. Nunc vero post hanc legem nec nuptialis nec quaelibet alia inter quascumque* personas donatio, de quibuscumque* rebus, valere potest, si gestis non fuerit allegata.
CTh.3.5.2pr. [=brev.3.5.2.pr.] Idem a. ad Maximum pf. U. Quum veterum sententia displiceat, quae donationes in sponsam nuptiis quoque non secutis decrevit valere, ea, quae largiendi animo inter sponsos et sponsas iure celebrantur, redigi ad huiusmodi condiciones* iubemus, ut, sive in potestate patris degere sive ullo modo proprii videantur esse iuris, et tanquam futuri causa matrimonii aliquid sibi ipsi vel consensu parentum mutuo largiantur, siquidem sponte vir sortiri noluerit uxorem, id, quod ab eo donatum fuerit, nec repetatur traditum, et si quid apud donatorem resedit, ad sponsam summotis ambagibus transferatur. CTh.3.5.2.1 [=brev.3.5.2.1] Quod si matrimonii non contrahendi causa ab sponsa, vel in cuius agit potestate, detegatur exstitisse, tunc sponso eiusque heredibus sine aliqua deminutione redhibeatur. CTh.3.5.2.2 [=brev.3.5.2.2] Quae similiter observari oportet, et si ex parte sponsae in sponsum donatio facta sit; nullis causis ulterius requirendis, ne forte mores aut origo dicatur, vel quicquam aliud opponatur, quod sibi quisquam non convenire existimat, quum longe ante, quam sponsalia contrahantur, haec cuncta prospici debuerint. Sola igitur indagetur voluntas, et mutata animi sententia ad restitutionem seu repetitionem rerum donaturum sufficiat, quum universis cautionibus pulsis, nihil amplius constare debeat, nisi ut appareat, qui sibi contrahendum matrimonium dixerit displicere. CTh.3.5.2.3 [=brev.3.5.2.3] Et quoniam fieri potest, ut moriatur alter adhuc incolumi voluntate prius, quam nuptiae contrahantur, congruum duximus, eo, in quem fuerat facta donatio, ante matrimonii diem functo, quae sponsaliorum titulo vel data vel ullo genere donata sunt, ad eum, qui donaverat, revocari: eo etiam, qui donaverat, ante nuptias mortuo, mox infirmari donationem, et ad eius heredes sine aliqua difficultate retrahi res donatas. CTh.3.5.2.4 [=brev.3.5.2.4] Quod beneficium usque ad personam patris aut matris, filiorum etiam, si qui de priore matrimonio fuerint, stare decernimus, si quocumque* modo ex his persona aliqua defuncto successerit. Quod si ex his nulla persona defuncti heres habetur, sed ex reliquis gradibus quisquam succedat, donationes convenit etiam non insecutis ex causa mortis nuptiis convalescere, quoniam illis tantum personis credimus consulendum. Dat. xvii. kal. nov. prop. vi. kal. sstas Roma, Constantino a. v. et Licinio caes. coss. Interpretatio. Quoties inter sponsos et sponsas de futuris nuptiis specialiter fuerit definitum, et donationem sponsaliciae* largitatis vir in sponsam suam aut ex consensu parentum aut ipse, si sui iuris est, propria voluntate conscripserit et omni eam scripturarum solennitate firmaverit, ita ut et gesta legitime facta doceantur, et introductio locorum vel rerum traditio subsequatur: quicquid tali et tam solenni donatione ad ius dominiumque sponsae transierit, si vir sponte eam, quam depectus est factis supra scriptis solennibus chartis, accipere noluerit uxorem, omnia, quae sunt tradita, non reposcat. Et si quid de nominatis tam solenniter rebus et traditis apud se habere dignoscitur, ad sponsae dominium, quam accipere noluit, sine dilatione aliqua transferatur. Reliquum legis istius opus non fuit explanare, quia sequentibus legibus vacuatur.
CTh.3.5.3 [=brev.3.5.3] Idem a. Valeriano agenti vicariam praefecturam. Quamvis in lucro nec feminis ius ignorantibus subveniri soleat, contra aetatem adhuc imperfectam locum hoc non habere, retro principum statuta declarant. Ne igitur soluta matrimonii caritate inhumanum aliquid statuatur, censemus, si futuris coniugibus tempore nuptiarum intra aetatem constitutis res fuerint donatae et traditae, non ideo eas posse revocari, quia actis consignare donationem quondam maritus noluit. Dat. iv. kal. mai. Gallicano et Symmacho coss. Interpretatio. Quamquam et feminis, quae per fragilitatem interdum excusari possunt, in aliquibus causis, si negligentes fuerint, lex subvenire noluerit, hic tamen specialiter voluit esse consultum, ut, si qua in pupillaribus annis marito fuerit copulata, et sponsaliciam* largitatem per negligentiam actis non allegaverit, huius legis beneficio, etsi gesta desint, inviolabilem in suo dominio donationem noverit permanere.
CTh.3.5.4 Idem a. Pacatiano praefecto praetorio. Si is, qui puellam suis nuptiis pactus est, intra biennium exsequi nubtias supersederit eiusque spatii fine decurso in alterius postea coniunctionem puella pervenerit, nihil fraudis ei sit, quae nuptias maturando vota sua diutius ludi non passa est. Dat. prid. id. april. Marcianopoli Pacatiano et Hilariano conss. (332 apr. 12).
CTh.3.5.5 [=brev.3.5.4] Idem a. ad Pacatianum pf. U. Patri puellae aut tutori aut curatori aut cuilibet eius affini non liceat, quum prius militi puellam desponderit, eandem alii in matrimonium tradere. Quod si intra biennium, ut perfidiae reus in insulam relegetur. Quod si pactis nuptiis, transcurso biennio, qui puellam desponderit, alteri eandem sociaverit, in culpam sponsi potius quam puellae referatur, nec quicquam noceat ei, qui post biennium puellam marito alteri tradidit. Dat. prid. id. april. Martianopoli, Pacatiano et Hilariano coss. Interpretatio. Si quis aut privatus aut militans, postquam sponderit, cum patre, tutore vel curatore puellae vel propinquis de puellae coniunctione definierit, debet post definitionem intra biennium nuptias celebrare. Quod si tarditate aut negligentia sponsi biennii tempus excesserit, et alio viro se puella coniunxerit, absoluta erit a calumnia, vel ipsa, vel quicumque* suorum eam tradiderit: quia culpa est illius, qui differendo coniunctionem suam alteri nubendi locum patefecit. Nam si intra biennium data fuerit, quid observetur, evidentius sequente lege cognoscetur.
CTh.3.5.6pr. [=brev.3.5.5pr.] Idem a. ad Tiberianum vicarium Hispaniarum. Si ab sponso rebus sponsae donatis interveniente osculo ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, dimidiam partem rerum donatarum ad superstitem pertinere praecipimus, dimidiam ad defuncti vel defunctae heredes, cuiuslibet gradus sint et quocumque* iure successerint, ut donatio stare pro parte media et solvi pro parte media videatur: osculo vero non interveniente, sive sponsus sive sponsa obierit, totam infirmari donationem et donatori sponso sive heredibus eius restitui. CTh.3.5.6.1 [=brev.3.5.5.1] Quod si sponsa, interveniente vel non interveniente osculo, sponsaliorum titulo, quod raro accidit, fuerit aliquid sponso largita, et ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, omni donatione infirmata, ad donatricem sponsam sive eius successores donatarum rerum dominium transferatur. Dat. id. iul. Constantinopoli. Accepta xiiii. kal. mai. Hispali, Nepotiano et Facundo coss. Interpretatio. Si quando sponsalibus celebratis, interveniente osculo, sponsus aliquid sponsae donaverit, et ante nuptias sponsus forsitan moriatur, tunc puella, quae superest, mediam donatarum solenniter rerum portionem poterit vindicare, et dimidiam mortui heredes acquirunt, quocumque* per gradum successionis ordine venientes. Si vero osculum non intervenerit, sponso mortuo nihil sibi puella de rebus donatis vel traditis poterit vindicare. Si vero a puella sponso aliquid donatum est, et mortua fuerit, quamvis aut intercesserit aut non intercesserit osculum, totum parentes puellae sive propinqui, quod puella donaverat, revocabunt.
CTh.3.5.7 .... Dumtaxat servata oblatio habeat integrum robur, etsi nulla se testationi fides adcommodavit actorum; quippe satis est idoneus testium convocatorum in haec vota conventus: dummodo in ceteris universis donationibus secundum constituta divi patris nostri actorum confectio requiratur. Dat. v id. iv Agrippinae Amantio et Albino conss. (345 iun. 9 vel iul. 11).
CTh.3.5.8 Imp. Iulianus a. ad Hypatium vicarium urbis Romae. Quotiens sponsae in minori constitutae aetate futurae coniugi aliqua collata in praediis italicis vel stipendiariis seu tributariis intercedente stipulatione donantur, largitas perpeti firmitate subsistat, etiamsi traditionis sollemnitas defuisse videatur, ita tamen, ut etiam in his donationibus, quae in minores conferuntur, actorum confectio omnifariam flagitetur. Dat. viiii k. mart. Antiochiae Iuliano a. iiii et Sallustio conss. (363 febr. 21).
CTh.3.5.9 Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum praefectum praetorio. Multa ante nuptias sponsaliorum nomine pro sollemnitate traduntur, quae nequaquam in damnum debent dantis accrescere, sed mortua in matrimonio puella ad dantis commodum revocari, veteri scilicet iure neglecto. Patris igitur explosa persona propinquorumque his personis, quae ante coeptum matrimonium videntur optulisse, incunctanter ea redhiberi oportet. Dat. iii id. iul. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? Iul. 13).
CTh.3.5.10 Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad.... (380/1...).
CTh.3.5.11pr. [=brev.3.5.6pr.] Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p. Patri, matri, tutori vel cuicumque*, ante decimum puellae annum datis sponsalibus, quadrupli poenam remittimus, etsi nuptiae non sequantur. Et si interea puella decesserit, sponsalia iubemus sponso restitui. CTh.3.5.11.1 [=brev.3.5.6.1] Quod si decimo anno vel ultra pater quisve alius, ad quem puellae ratio pertinet, ante duodecim annos, id est usque ad undecimi metas, suscepta crediderit pignora esse retinenda, deinceps adventante tempore nuptiarum a fide absistens quadrupli fiat obnoxius. CTh.3.5.11.2 [=brev.3.5.6.2] Viduae autem ratio diversa est, cui auxilium non suffragatur aetatis, scilicet ut ea, matrimonium non implens, ad quadruplum ex veteri constitutione teneatur. CTh.3.5.11.3 [=brev.3.5.6.3] Duodecimo autem anno impleto quisquis de nuptiis paciscitur, si quidem pater, semet ipsum obliget, sive mater curatorve aut alii parentes, puella fiat obnoxia. CTh.3.5.11.4 [=brev.3.5.6.4] Cui quidem contra matrem, tutorem, curatorem eumve parentem actio ex bono et aequo integra reservetur eorum pignorum, quae ex propriis, iuxta poenam iuris, reddiderit facultatibus, si ad consensum accipiendarum arrarum ab his se ostenderit fuisse compulsam. Dat. xv. kal. iul. Thessalonica, Gratiano a. v. et Theodosius a. i. coss. Interpretatio. Pater vel mater puellae, aut si pater defuerit, tutor, curator vel aliquis ex propinquis, si, antequam decimum annum puella contingat, de nuptiis pacti fuerint et sponsalia susceperint, si postea mutata voluntate renuere voluerint, quem prius susceperant, non addicuntur ad quadruplum, sed ea tantum, quae sunt suscepta, restituant: nam et si puella mortua fuerit, hoc tantum, quod acceperant, reddunt. Sin vero iam puella decimum agens annum usque ad undecimum plenum susceptas arras vel ipsa vel parentes, tutores curatoresve tenuerint, id observandum est, ut, si fidem placiti mutare voluerint et illum renuant, cuius sponsalia suscepit, ad quadrupli poenam sine dubio teneatur persona, quaecumque* de puellae nuptiis placitum fecit. Quod si antequam annus undecimus compleatur, pignora suscepta reddiderint, nullam de susceptis arris calumniam pertimescant. Nam si vidua fuerit, nihil per aetatem poterit excusare, si animum alibi diverterit et priorem sponsum renuere voluerit. Tunc quaecumque* suscepit sponsaliorum titulo, in quadruplum reddat. Puella vero post duodecimum aetatis suae annum, si pater de nuptiis illius aliud facere voluerit, quam promisit, ad quadrupli poenam et ipse tenendus est. Si pater mortuus est, et de nuptiis puellae mater, tutor aut curator aut propinquus aliquis definierit, et puella alteri nubere maluerit, ipsa sponso priori de propriis facultatibus satisfaciat in quadruplum, quod accepit: hac tamen condicione* servata, ut postmodum contra praedictas personas agere possit, si illius arras, quem renuit, illis cogentibus invita suscepit.
CTh.3.5.12 [=brev.3.5.7] Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Marinianum pf. p. Post alia: si pater pactum de filiae nuptiis inierit et humana sorte consumptus* ad vota non potuerit pervenire, id inter sponsos firmum ratumque permaneat, quod a patre docebitur definitum, nihilque permittatur habere momenti, quod cum defensore, ad quem minoris commoda pertinebunt, docebitur fuisse transactum. Periniquum est enim, ut contra patriam voluntatem redempti* forsitan tutoris aut curatoris admittatur arbitrium, quum plerumque etiam ipsius feminae adversus commoda propria inveniatur laborare consilium etc. Dat. iv. non. nov. Ravenna, dd. nn. Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss. Interpretatio. Ubi de coniunctione filiae patris sententia fuerit definitum, si humano casu, antequam puella iungatur, mortuus fuerit pater, mutari placitum nulla poterit ratione, nec habebit puella licentiam aliud faciendi, etiamsi mater aut tutor aut curator vel propinqui alium fortasse voluerint suscipere, quam pater elegit. Sed patris promissio circa sponsum, quem ipse suscepit, firma permaneat: nec ipsi puellae suo consilio contra voluntatem patris aliud velle ulla ratione permittitur.
CTh.3.5.13 [=brev.3.5.8] Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio pf. p. Post alia: si donationis instrumentum ante nuptias actorum solennitate firmatum sit, de traditione, utrum nuptias antecesserit an secuta sit vel penitus praetermissa, minime perquiratur: in illa donatione, quae in omnibus intra ducentorum solidorum est quantitatem, nec actorum confectione quaerenda. Haec enim commoda nec mariti fraude, nec successorum eius improbitate, nec scrupulositate iuris, si et imperite vel callide rerum offerendarum in dotem habeat donatio mentionem, denegari uxoribus deceptis patimur vel his, qui in earum iura succedunt, sed a marito vel ab heredibus eius exacta restitui; illa manente lege, quae minoribus aetate feminis etiam actorum testificatione omissa, si patris auxilio destitutae sint, iuste consuluit etc. Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Tauro et Felice coss. Interpretatio. Si donatio sponsalicia* ante nuptias gestis inseritur, etiamsi res donata non traditur, non potest infirmari. In illa vero donatione, cuius summa infra ducentorum solidorum pretium invenitur, etiamsi gesta defuerint, nulla feminis poterit sub quacumque* calliditate aut obiectione calumnia commoveri, sed qualiscumque* cum die et tempore scriptura sufficiet. Et ideo seu illa donatio, quae sine traditione gestis habetur inserta, seu illa, quae infra ducentorum solidorum summam consistit, nullis calumniarum argumentis in aliquo vacuentur, sed a marito vel ab heredibus eius feminis iubentur exacta restitui: illo tamen beneficio legis circa eas feminas, quae in minoribus annis defuncto patre nuptae sunt, permanente, ut de quantalibet summa fuerit conscripta donatio, etiamsi gestis allegata non fuerit, omni firmitate subsistat.
CTh.3.5.14 .....ion.o akindunon einai thn parabas[in] th mnhsth kai tw mnhsthri all en tw g bibliw tou veodosianou kwdikoj titlw ie h ie tou titlou diatacij kratunei taj peri sustasewj twn gamwn poenas kai mexri tou diploi. CTh.3.6.0. Si provinciae rector vel ad eum pertinentes sponsalia dederint. CTh.3.6.1 [=brev.3.6.1] Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p. Post alia: si quis in potestate publica positus atque honore administrandarum provinciarum, qui parentibus aut tutoribus aut curatoribus aut ipsis, quae matrimonium contracturae sunt, potest esse terribilis, sponsalia dederit, iubemus, ut deinceps, sive parentes sive eaedem mutaverint voluntatem, non modo iuris laqueis liberentur poenaeque expertes sint, quae quadruplum statuit, sed extrinsecus data pignora lucrativa habeant, si ea non putent esse reddenda. Quod ita late patere volumus, ut non solum circa administrantes, sed et circa administrantium filios, nepotes, propinquos, participes domesticosque censeamus, quibus tamen administrator operam dederit. Impleri autem id postea matrimonium non vetamus, quod tempore potestatis ob eas personas, de quibus locuti sumus, arris fuerat obligatum, si sponsarum consensus accedat. Dat. xv. kal. iul. Thessalonica, dd. nn. Gratiano a. v. et Theodosius a. i. coss. Interpretatio. Iudex provinciae cuiuslibet vel quicumque* in administratione constitutus, si habeant aliqui adultos secum filios in praedicto honore positi aut propinquos vel qui ipsis in consortio administrationis videntur adiuncti, si per potestatem aut comminando parentibus aut terrendo forte tutores sive curatores vel ipsas quoque puellas sponsaliorum nomine aut arrarum ad obligandam cuiuslibet domum aliqua dederint, si contra hanc voluntatem aut parentes aut ipsae puellae resultare voluerint, habeant liberam facultatem renuere, quod ita suscepisse videntur. Nec poenam sibi noverint quadrupli exigendam, sed etiam ea, quae sub terrore visae sunt accepisse, in lucrum suum, si voluerint, retinebunt, nec constringi possunt, nisi forte ex suo arbitrio reddere voluerint. Nam si post administrationem aut parentum aut puellarum circa eos, qui sponsalia dederint, voluntas nubendi permanserit, sequatur electa coniunctio. CTh.3.7.0. De nuptiis. CTh.3.7.1pr. [=brev.3.7.1pr.] Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad senatum. Viduae intra vicesimum et quintum annum degentes etiamsi emancipationis libertate gaudent, tamen in secundas nuptias non sine patris sententia conveniant aut in oppignerationem. Cessent itaque sequestres atque interpretes, taciti nuntii renuntiique corrupti. Nuptias nobiles nemo redimat, nemo sollicitet, sed publice consulatur affinitas, adhibeatur frequentia procerum. CTh.3.7.1.1 [=brev.3.7.1.1] Quod si in condicionis* delectu mulieris voluntas certat sententiae propinquorum, placet admodum, ut in pupillarum coniunctionibus sanctum est, habendo examini auctoritatem quoque iudiciariae cognitionis adiungi, ut, si pares sunt genere ac moribus petitores, is potior aestimetur, quem sibi consulens mulier approbaverit. CTh.3.7.1.2 [=brev.3.7.1.2] Sed ne forte hi, qui gradu proximo ad viduarum successiones vocantur, etiam honestas nuptias impediant, si huius rei suspicio processerit, eorum volumus auctoritatem iudiciumque succedere, ad quos, etiamsi fatalis sors intercesserit, tamen hereditatis commodum pervenire non possit. Dat. xvii. kal. aug. Gratiano a. ii. et Probo v. c. coss. Interpretatio. Viduae intra vicesimum et quintum annum si fuerint constitutae et adhuc vivis patribus, tametsi emancipatione acquisierint libertatem, si ad secundas nuptias venire voluerint, noverint coniunctionem suam in patrum potestate, non in propria voluntate consistere, et eorum electione, non quorumcumque* amicorum aut familiarium sequendum esse consensum. Si vero patres mortui sunt, nec sic quoque ex suo singulariter arbitrio nubendi habeant potestatem, sed pro honestate coniunctionis iudicium sequendum est propinquorum. Quod si duo petitores exstiterint, consulendi sunt quidem parentes, nec praetermittendus est etiam iudex, qui voluntatem feminae pro honestiore dumtaxat* parte prospiciat. Nec illis tantum propinquis praestet assensum, qui suspicione hereditatis utuntur, qui forte, dum nuptias differunt, pro successione hereditatis mulieris mortem exspectare videntur: sed illorum magis, si talis condicio* intercedit, electio sequenda est, qui nihil possunt de ipsius hereditate conquirere.
CTh.3.7.2 [=brev.3.7.2] Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio pf. p. Ne quis christianam mulierem in matrimonium iudaeus accipiat, neque iudaeae christianus coniugium sortiatur. Nam si quis aliquid huiusmodi admiserit, adulterii vicem commissi huius crimen obtinebit, libertate in accusandum publicis quoque vocibus relaxata. Dat. prid. id. mart. Thessalonica, Theodosius a. ii. et Cynegio v. c. coss. Interpretatio. Legis huius severitate prohibetur, ut nec iudaeus christianae matrimonio utatur, nec christianus homo iudaeam uxorem accipiat. Quod si aliqui contra vetitum se tali coniunctioni miscuerint, noverint se ea poena, qua adulteri damnantur, persequendos, et accusationem huius criminis non solum propinquis, sed etiam ad persequendum omnibus esse permissam.
CTh.3.7.3 [=brev.3.7.3] Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio pf. p. Si donationum ante nuptias vel dotis instrumenta defuerint, pompa etiam aliaque nuptiarum celebritas omittatur, nullus aestimet, ob id deesse recte alias inito matrimonio firmitatem, vel ex eo natis liberis iura posse legitimorum auferri, si inter pares honestate personas, nulla lege impediente, fiat consortium, quod ipsorum consensu atque amicorum fide firmatur etc. Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Felice et Tauro coss. Interpretatio. Si occasio talis emerserit, ut nuptiae solennitate debita careant, aut etiam donationes sponsaliciae* fieri aut dos celebrari non possit, sed convenientibus animis se matrimonio copulaverint, sufficiet aequalibus personis conveniens electio atque consensus, sic tamen, ut conscientia intercedat amicorum, et tunc, si ita res cesserit, et coniunctio stabilis et filii legitimi probabuntur. CTh.3.8.0. De secundis nuptiis. CTh.3.8.1 [=brev.3.8.1] Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p. Si qua ex feminis perdito marito intra anni spatium alteri festinaverit iam nubere (parvum enim temporis post decem menses servandum adiicimus, tametsi id ipsum exiguum putemus), probrosis inusta notis, honestioris nobilisque personae et decore et iure privetur, atque omnia, quae de prioris mariti bonis vel iure sponsaliorum vel iudicio defuncti coniugis consecuta fuerat, amittat et sciat, nec de nostro beneficio vel annotatione sperandum sibi esse subsidium. Dat. iii. kal. iun. Constantinopoli, Eucherio et Syagrio coss. Interpretatio. Mulier, quae post mortem mariti intra annum alteri viro nupserit, sciat se infamiae subiacere et notabilem usque adeo reddi, ut quaecumque* sponsalicia* largitate percepit, vel si per testamentum ipsi aliquid prior maritus donavit, amittat, et totum illius filiis cedat: si filii non fuerint, illis profuturum personis, qui priori marito gradu proximiori iunguntur et hoc sibi per successionem poterunt vindicare.
CTh.3.8.2pr. [=brev.3.8.2pr.] Iidem aaa. Floro pf. p. Feminae, quae susceptis ex priori matrimonio filiis ad secundas transierint nuptias, quicquid ex facultatibus priorum maritorum sponsaliorum iure, quicquid etiam nuptiarum solennitate perceperint, quicquid aut mortis causa donationibus factis aut testamenti iure directo aut fideicommissi vel legati titulo vel cuiuslibet munificae liberalitatis praemio ex bonis maritorum fuerint assecutae, id totum, ita ut perceperint, integrum ad filios, quos ex praecedenti coniugio habuerint, transmittant vel ad quemlibet ex filiis (dummodo ex his tantum, quos tali successione dignissimos iudicamus), in quem contemplatione meritorum liberalitatis suae iudicium mater crediderit dirigendum. Nec quicquam eaedem feminae ex iisdem facultatibus abalienandi in quamlibet extraneam personam vel successionem ex alterius matrimonii coniunctione susceptam praesumant, atque habeant potestatem possidendi tantum in diem vitae, non etiam abalienandi facultate concessa. Nam si quid ex iisdem rebus per fraudem scaevioris animi in alium quemlibet fuerit a possidente translatum, maternarum redintegrabitur compensationibus facultatum, quo illibata ad hos, quos statuimus, heredes bona et incorrupta perveniant. CTh.3.8.2.1 [=brev.3.8.2.1] Illud etiam addimus legi, ut, si aliquis ex iisdem filiis, quos ex priore matrimonio susceptos esse constabit, forte decesserit, qui sorores vel sororem, non etiam fratrem relinquens, senatusconsulti beneficio matri simul ac sororibus successionis locum fecisse videatur, seu etiam filia, quae, nullo exsistente fratre et superstitibus matre ac sororibus tantum, adeundae hereditatis locum matri pro dimidia portione servabit, quod successionis beneficio mater videbitur consecuta, in diem vitae pro sibi debita portione sola tantum possessione delata, omne his, qui supererunt ex priore suscepti matrimonio, filiis relinquat, nec super istiusmodi facultatibus testandi in quamlibet aliam extraneam personam vel quicquam abalienandi habeat potestatem. CTh.3.8.2.2 [=brev.3.8.2.2] Quod si nullam ex priore matrimonio habuerit successionem, vel natus native decesserint, omne, quod quoquomodo percepit, pleni proprietate iuris obtineat, atque ex iis nanciscendi dominii et testandi, circa quem voluerit, liberam habeat potestatem. CTh.3.8.2.3 [=brev.3.8.2.3] Similiter etiam admoneri maritos volumus et pietatis et legis exemplo quos, etsi vinculo non adstringimus, velut impositae severius sanctionis, religionis tamen iure cohibemus, ut sciant id a se promptius sperari contemplatione iustitiae, quod necessitate propositae observationis matribus imperatur: ne, si ita necessitas persuaserit, circa eorum personam subsidio sanctionis exigi ab eis oporteat, quod optari interim sperarique condeceat. Dat. xv. kal. iun. Constantinopoli, Antonio et Syagrio coss. Interpretatio. Mulieres, quae amissis maritis ad alias postea nuptias legitimo tempore, id est expleto anno, venerint, si ex priori marito filios habuerint, quicquid per sponsaliciam* largitatem vel nuptiarum tempore consecutae sunt, totum filiis conservabunt, nec in alias vel extraneas personas noverint transferendum. Quicquid vero prior maritus per testamentum seu fideicommissum seu legati titulo vel mortis causa uxori donaverit, de his rebus, quas tali mulier donatione percepit, seu omnibus filiis seu in unum pro merito servitii si conferre voluerit, habebit liberam facultatem, ita ut ei de bonis prioris mariti a filiis ipsius quicquam alienare non liceat. Quod si praesumpserit*, de propriis facultatibus noverit compensandum. Hoc specialius huic legi credidit inserendum, ut mulieri, quum ad alias nuptias venerit, si de filiis, quos ex matrimonio priore susceperat, masculus moriatur, eo casu, ut matrem et sorores aut certe sororem superstitem dimittat et fratrem non dimittat, qui matrem possit excludere, tunc beneficio legis mater cum filiabus vel filia aequali sorte succedat. Si vero filia moriatur et matrem et sorores tantum dimittat, dimidiam defunctae filiae hereditatem mater acquirat, et media sororibus, seu una seu plures sint, proficiat: ea tamen ratione, ut dum advixerit mater, acquisitam ex hac filii aut filiae medietatem tantummodo in usufructu possideat, et reliquis, si supererunt ex priore matrimonio, filiis post obitum derelinquat, ad alias personas in transferendo nec per testamentum, nec per donationem habitura licentiam. Cui mulieri si de priore marito filii non supersint, tunc quaecumque*, quae sub hac occasione percepit, sibi velut propriam vindicet facultatem et in quemcumque* voluerit, iure transmittat. In hac etiam lege similem et patribus | ||||||||||||||||||||||||||||