IMPERATORIS THEODOSII CODEX

LIBER UNDECIMUS



1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39




CTh.11.1.0. De annona et tributis.


CTh.11.1.1

Imp. Constantinus a. ad Proclianum. Praeter privatas res nostras et ecclesias catholicas et domum clarissimae memoriae Eusebii exconsule et exmagistro equitum et peditum et Arsacis regis Armeniorum nemo ex nostra iussione praecipuis emolumentis familiaris iuvetur substantiae. Datianus enim vir clarissimus patricius, qui hanc olim gratiam fuerat consecutus, auferri sibi id cum tanta instantia depoposcit, cum quanta alii poscere consuerunt. Ideoque omnes pensitare debebunt quae manu nostra delegationibus adscribuntur, nihil amplius exigendi. Nam si qui vicarius aut rector provinciae aliquid iam cuiquam crediderit remittendum, quod aliis remiserit de propriis dare facultatibus compelletur. Dat. XV kal. iul. Constantinopoli Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 iun. 17 [360 ian. 18]).

 

CTh.11.1.2

Idem a. ad Aelianum proconsulem Africae. Possessores cum satisfecerint publicae collationi, cautiones suas ad tabularios publicos deferant, ut eas tabularii sive sexagenarii periculi sui memores suscipiant a collatoribus, ipsas species quae debentur ex horreis suis ad civitates singulas per menses singulos perlaturis, ne illatio tributorum ex solis apochis falsis vel imaginariis cognoscatur. Et cetera. Dat. kal. nov. Treviris Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 [313] nov. 1).

 

CTh.11.1.3

Idem a. Gregorio praefecto praetorio. Manu propria iudices universi periculo suo annonarias species et cetera, quae indictione penduntur, definitis quantitatibus et comprehensis modis facta adscriptione designent. Cuius observantiae illa erit commoditas, ut post successionem quoque eorum facile requiratur, an exactores ultra quam oportuit de fortunis provincialium aliquid exculpere voluerunt. Dat. VII id. octob. Nepotiano et Facundo conss. (336 oct. 9).

 

CTh.11.1.4

Imp. Constantius a. Si quis ab emphyteuticariis seu patrimoniali possessore privati iuris quippiam comparaverit, cuius substantia alias possessiones sustentare consueverat, et succisis quasi quarundam virium nervis reliqua lababuntur, earum possesionum onera subiturus est, quae penes distractores inutiles permanebunt. Dat. VIII id. decemb. Thessalonicae Feliciano et Titiano conss. (337 dec. 6).

 

CTh.11.1.5

Idem a. ad Uranium. Omnes omnino ad oblationem pecuniarum oportet urgueri. lege enim nostra signatum est nec esse extraordinaria nec vocari, quae specialiter a provincialibus devotissimis conferenda sunt. Dat. III non. feb. Constantio a. II et Constante conss. (339 febr. 3).

 

CTh.11.1.6

Impp. Constantius et Constans aa. ordini Caesenatium. Vinum, quod ad cellarii usus ministrari solet, cuncti Italiae possessores iuxta statutum Constantii fratris mei comparent. Quod ut fieri facilius possit, ab omnibus Italis nostris conferatur pecuniae quantitas ea, quam Rufini viri clarissimi et illustris praefecti praetorio parentis amicique nostri Moderatio dandam esse censuerat. Dat. XI kal. iun. Mediolano Constantio VII et Constante III aa. conss. (354 mai. 22).

 

CTh.11.1.7

Idem aa. ad senatum. Compertum est pro colonis profugis ad exsolvenda vos fiscalia conveniri. Iubemus igitur, si nihil ex eorundem terris senatorum quemquam possidere constiterit, ut nulla cuiquam pensitandi pro his qui aufugerint necessitas imponatur. Dat. V non. mai. Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

 

CTh.11.1.8

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Nemini aurum pro speciebus urbis Romae liceat exigere de futuro. Dat. id. iun. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun. 8).

 

CTh.11.1.9

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Tabulariorum fraudes se resecasse per suburbicarias regiones vir clarissimus Anatolius consularis missa relatione testatus est, quod pabula, quae hactenus ex eorum voluntate atque arbitrio ad mutationes mansionesque singulas animalibus cursui publico deputatis repente atque improvise solebant convehi, nunc in consilio ratione tractata pro longinquitate vel molestia itineris ab unoquoque oppido certo ac denuntiato tempore devehi ordinavit. Quod iubemus, ut etiam per omnes Italiae regiones pari ratione servetur. Dat. prid. non. mar. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mart. 6).

 

CTh.11.1.10

Idem aa. ad Dracontium vicarium Africae. Omnes, qui per Africam opulentas desertasve centurias possident, ad integrum professionis modum necessitati publicae satisfaciant. Dat. XVI kal. iun. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mai. 17).

 

CTh.11.1.11

Idem aa. ad Dracontium vicarium Africae. Pro loco ac proximitate possessionum annona ad limitem transvehatur. Quae iussio haut difficile capit effectum, si tabularii metu praesentium tormentorum a consuetis fraudibus arceantur. Dat. XV kal. iul. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mai. 17).

 

CTh.11.1.12

Idem aa. ad Faventium vicarium Italiae. Quisquis ex desertis agris veluti vagos servos liberalitate nostra fuerit consecutus, pro fiscalibus pensitationibus ad integram glebae professionem, ex qua videlicet servi videantur manere, habeatur obnoxius. Id etiam circa eos observari volumus, qui ex huiusmodi fundis servos ad possessiones suas transire permiserint. Etiam si militares viri aliquos ex his penes se retentant, conveniendi primitus sunt, ut aut restituant quos perperam petiverunt, aut sciant pro tributis obnoxios se futuros. Dat. prid. kal. aug. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iul. 31).

 

CTh.11.1.13

Idem aa. ad Dracontium vicarium Africae. Placuit per singulos quosque annos reliqua eorum, qui Romae consistentes in Africa possident, missis brevibus indicari eosdemque compelli, ut procuratores instructos ad officium tuae sinceritatis pro celebranda solutione transmittant. Ut autem nihil de transmissione ac pervectione obscuritatis oriatur, tabularios praefecti annonae Africae, sed et urbis Romae ad officium, quod sollertiae tuae paret, deduci praecipimus, collaturos aput acta, quid transmissum, quid pervectum sit. Cuius rei indicia manere et perferri ad scrinia nostra debebunt, eo nihilo minus curando, ut plena instructio ad officium illustris praefecturae praetorianae deferatur. Dat. XV kal. nov. Parisis; acc. XV kal. feb. Karthagine post cons. Valentiniani et Valentis aa. (365 oct. 18).

 

CTh.11.1.14

Idem aa. ad Modestum praefectum praetorio. Penes quos fundorum dominia sunt, pro his colonis originalibus, quos in locis isdem censos esse constabit, vel per se vel per actores proprios recepta compulsionis sollicitudine implenda munia functionis agnoscant. Sane quibus terrarum erit quantulacumque possessio, qui in suis conscripti locis proprio nomine libris censualibus detinentur, ab huius praecepti communione discernimus; eos enim convenit propriae commissos mediocritati annonarias functiones sub solito exactore cognoscere. Dat. kal. mai. Constantinopoli Gratiano a. et Dagalaifo conss. (366 [372 vel 374?] mai. 1).

 

CTh.11.1.15 [=brev.11.1.1]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Probum pf. p. Unusquisque annonarias species pro modo capitationis et sortium praebiturus, per quaternos menses anni curriculo distributo, tribus vicibus summam collationis implebit. Si vero quisquam uno tempore omnia sua debita optat expendere, proprio in accelerandis necessitatibus suis utatur arbitrio. Dat. XIV. kal. iun. Remis, Gratiano et Dagalaipho coss.

Interpretatio. Ista lex hoc praecipit, ut in inferendo publicis horreis tritico, quod debet, possessor pro rata canonis sui tribus illationibus, id est quaternis mensibus singulas debitorum partes acceleret, ut per annum summa debiti canonis impleatur. Erit autem in ipsius arbitrio, si celerius potuerit, debita frumenta convehere.

 

CTh.11.1.16

Idem aa. ad Dracontium. Provinciales nostri tributa fiscalia per anni curriculum tripertita satisfactione restituant. Dat. VIII kal. nov. Nicomediae post cons. Gratiani a. et Dagalaifi. (367 oct. 25).

 

CTh.11.1.17 [=brev.11.1.2]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Crescentem vicarium Africae. Heredes scripti etiam pro minus idoneis fundis fiscale onus cogantur agnoscere, vel, si renuntiandum hereditati putent, cedant his omnibus rebus, quas ex iisdem bonis quocumque* titulo et iure perceperint. Dat. IV. id. iul. Contionaci, Gratiano a. II. et Probo coss.

Interpretatio. Hi, qui heredes testamento scripti sunt, hereditariorum agrorum onus, id est tributum cogantur agnoscere. Quod si hereditatem sibi damnosam credunt, cedant his omnibus rebus, quae eis de hac ipsa hereditate poterunt provenire.

 

CTh.11.1.18

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad populum. Quisquis possessor aut maximae dignitatis aut infimae annonae urbis aeternae annuam pensitationem solvendo moram dilationis adtulerit, eius anni atque indictionis exordio, quae novum denuo annonae commeatibus poscit obsequium, duplum protinus et iam gravi coactus incommodo restituere cogatur; aut si forte non profecerit etiam geminati debiti in adceleranda solutione correctio, quadrupli, deinceps etiam proprii dilapidatione patrimonii, vestrae liberorumque vestrorum alimoniae profuturi ingratus et degener civis exsolvat. Dat. VII kal. ian. Aquileiae Syagrio et Eucherio conss. (381 dec. [?] 26).

 

CTh.11.1.19

Idem aaa. Post alia: id, quod in titulis debitis sub praestatione confertur auraria, non aliter nisi scientibus defensoribus detur, quo sub eorum conscientia, sicut et ante praeceptum est, solvantur debita securitatesque reddantur, custodita sanctione emissae primitus legis, quo apocharum vel securitatum, quae restituentur, digesta signatio, cum a susceptoribus dabitur, et formam indictionis teneat et manifestationem eius quae fuerit exacta praestationis ostendat. Dat. prid. kal. feb. Beryto Richomere et Clearcho conss. (384 ian. 31).

 

CTh.11.1.20

Idem aaa. ad Principium praefectum praetorio. In fraudem annonariae rei ac devotionis publicae elicitum damnabili obreptione rescriptum manifestum est vires non posse sortiri. Circa omnes igitur par atque aequalis illationis forma teneatur. Dat. VIII kal. octob. Aquileiae Arcadio a. I et Bautone conss. (385 sept. 24).

 

CTh.11.1.21

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio praefecto praetorio. Nemo possessorum ad instruendas mansiones vel conferendas species excepta limitaneorum annona longius delegetur, sed omnis itineris ac necessitatis habita ratione. Dat. X kal. ian. Constantinopoli Arcadio a. I et Bautone conss. (385 dec. 23).

 

CTh.11.1.22

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Mediterraneae civitates antea maritimis et maritimae mediterraneis onerabantur expensis, ut plus haberet dispendii translatio quam devotionis illatio. Hoc non solum in praesens, verum etiam in posterum prohibemus ea lege, ut se ultimo noverint supplicio puniendos, qui ista commiserint. Dat. III non. sep. Valentiae Honorio nb. p. et Evodio conss. (386 sept. 3).

 

CTh.11.1.23

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio. Aerariae praestationis adiectio, quam citra priscam consuetudinem provincialium umeris Tatianus imposuit, a cunctis penitus salubri moderatione removenda est. Dat. prid. id. iun. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 iun. 12).

 

CTh.11.1.24

Impp. Arcadius et Honorius aa. Ennoio suo salutem. Textrinis vel gynaeceis ex more a corporatis Karthaginis species solitas praestari cognovimus, sed inmodica pro isdem reddi pretia. Quod in dispendium nolumus fieri corporatorum, atque ideo sublimitas tua pretiorum modum statuat. Dat. XII kal. ian. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 dec. 21).

 

CTh.11.1.25

Idem aa. Minervio comiti rerum privatarum. Obsistere commodis publicis et statutis necessitatibus non possunt privilegia dignitatum. Unde ut quisque praedii emolumenta consequitur, si non evoluto anni spatio intra sex menses omnem, cui esse constrictus dicitur, reliquorum intulerit cumulum, ad ipsos, qui sunt domini praedii, exactionem volumus pertinere. Proposita in programmate Vari viri clarissimi vicarii urbis Romae Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398...).

 

CTh.11.1.26

Idem aa. Vincentio praefecto praetorio Galliarum. Omni amoto privilegio beneficiorum possessores sublimitas tua praecipiet universos muneribus adstringi, earum scilicet provinciarum, ex quibus orta querimonia est aut in quibus haec retinendae plebis ratio adscriptioque servatur. Nullum gratia relevet, nullum iniquae partitionis vexet incommodum, sed pari omnes sorte teneantur; ita tamen, ut, si ad alterius personam transferatur praedium, cui certus plebis numerus fuerit adscriptus, venditi onera novellus possessor compellatur agnoscere, cum plebem constet non tam in omnibus praediis adscribendam neque auferendam ab eo, cui semel posthac deputata fuerit. Et cetera. Dat. XIII kal. iul. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 iun. 19).

 

CTh.11.1.27

Idem aa. Salvino comiti rerum privatarum. Opulentos, quos annua solutione debitas inferre convenerat pensiones, cum eo, quod resedit in debitum, quadruplum iubemus inferre. Ii vero, quos forte mediocritas a contumaciae huius excusat invidia, simplam debiti summam omni maturitate redhibere cogantur. Quos tamen oportuerat pro media saltem praeceptionis condemnatione retineri, qui ad solvenda rei nostrae debita extiterunt. Dat. id. nov. Ravennae Stilichone et Aureliano conss. (400 [405] nov. 13).

 

CTh.11.1.28

Idem aa. Pompeiano proconsuli Africae. Veterani terras censibus obligatas, ut cognovimus, vindicarunt, pro quibus tributum solvere dedignantur. quoscumque igitur insertas censibus terras tenere fuerit deprehensum, ilico ad solvenda tributa compelli praecipimus. Dat. prid. kal. ian. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 dec. 31).

 

CTh.11.1.29

Idem aa. provincialibus provinciae proconsularis. Perpensa cura statuimus, ut non amplius vobis aliquid extra ordinem indicetur, quam rei annonariae necessitas ac devotio postularit. Si quid vero de eodem modo diversarum specierum potuerit redundare, futurae iussimus illationi proficere, scilicet ut in locis propriis collata frumenta possessor ..... dependat ut vicenis solidis, qui in praeteritum pro equis curatoriciis petebantur, duo solidi detrahantur, ita ut proconsularis .... Numidiae cognoscat octonos et denos solidos pro singulis equis debere persolvere, Byzaceni etiam Tripolitanique cognoscant quinos denos pro singulis equis se debere praestare, sportularum autem nomine, quae comiti sacri stabuli praestabantur, nihil penitus inferendum. Dat. prid. kal. april. Mediolano Vincentio et Fravito conss. (401 mart. 31).

 

CTh.11.1.30

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Sapidiano vicario Africae. Super mutando canone a quolibet impetrata rescripta vacuentur et si qui deinceps ausus fuerit quae prohibemus postulare, in duplum teneatur obnoxius. Nam cum in privatis causis quae contra leges fuerint elicita, cassentur, rectius in publicis negotiis quae adversum vetera decreta extorta fuerint, submovemus. Dat. prid. non. septemb. Altino Arcadio a. VI et Probo conss. (406 sept. 4).

 

CTh.11.1.31

Impp. Honorius et Theodosius aa. Seleuco praefecto praetorio. Possessor Africanus pro destitutis possessionibus cogitur tributa dependere. Quod ne accidat, hac definitione sancimus nullum possessorem neque munificum praedium pro alienis debitis vel destitutione esse detinendum neque eorum praediorum depectione praegravari, quae ex isdem bonis, quae retinent, nequaquam esse monstrantur, ne ullis praestigiis atque commentis exactio mutiletur. Electos igitur inspectores iam nunc censuimus esse mittendos, ut eorum relatione, integro canoni et illibatae pensitationi sollemni quatenus provideri debeat, aestimetur. Dat. prid. kal. feb. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 ian. 31).

 

CTh.11.1.32

Idem aa. Euchario proconsuli Africae. Illationem omnem auri vel argenti a possessoribus in Karthaginiensi urbe poscendam esse decernimus, in qua opportunitas est, si depraedator fraudium pareat, iudicis adeundi, ne cui sit facultas apochas abnegari, cum devotio cognitori potuerit aperiri, scilicet remotis omnibus, qui ad exactionem provincialium exquisita lucra captare festinant. Dat. prid. kal. mar. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 febr. 29).

 

CTh.11.1.33

Imp. Theodosius a. Isidoro praefecto praetorio Illyrici. Id ab unaquaque provincia censuimus expetendum, quod ab isdem nuper esse promissum tua sublimitas indicavit. Ut vero nullus de cetero ad possessiones eorum, quod maxime reformidant, inspector accedat, Macedonum reliqui exemplum secuti mediae quantitatis, ut obtulisse noscuntur, tributa suscipiant. Sed achivi, qui protestati sunt nihil a se ultra tertiam partem posse conferri, illud exsolvant, ad quod se indubitanter fore idoneos pollicentur. Quae dispositio in perpetuum observanda initio indictionis octavae congruum sumere debebit exordium. Sacrosancta Thessalonicensis ecclesia civitatis excepta, ita tamen, ut aperte sciat, propriae tantummodo capitationis modum beneficio mei numinis sublevandum nec externorum gravamine tributorum rem publicam ecclesiastici nominis Abusione laedendam. Dat. VI id. octob. Constantinopoli Victore v. c. cons. (424 oct. 10).

 

CTh.11.1.34

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Celeri suo salutem. Numquam dissimulatione iudicum pro compulsore aut opinatore Africanus possessor mittatur in praedam, sed quattuor mensum ab edicti publicati die indutiis datis aurum a possessore capitolio studio spontaneae devotionis sancimus inferri: ultra id tempus si tarditas adferatur, tunc militi debiti postulati delegandam esse rationem. Quae pietatem nostram viri spectabilis Bubulci comitis et legati decernere coegit eloquium. Dat. V kal. mar. post cons. Felicis et Tauri. (429 febr. 25).

 

CTh.11.1.35

Idem aa. Volusiano praefecto praetorio. Post alia: ne provinciales, ad quorum utilitates spectat omnis haec nostra provisio, a devotione revocet nimia securitas et solvendi voluntas cesset necessitate submota, ea, quae nostro aerario pensitantur, hac ratione dissolvent, ut omni modo, antequam elabatur indictio, annua tributa gratus beneficiis nostris possessor exsolvat. Si quis vero solutionem voluerit in tempora longiora differre, hunc provinciae rector omni exactionis acerbitate compellat. Et cetera. Dat. XVI kal. mart. Ravennae post cons. Felicis et Tauri. (429 febr. 14).

 

CTh.11.1.36

Idem aa. Flaviano praefecto praetorio. Excepto patrimonio pietatis nostrae, cuius quidem reditus necessitatibus publicis frequentissime deputamus, universos possessores functiones in canonicis et superindicticiis titulis absque ullius beneficii exceptione agnoscere oportere censemus. Igitur tua sublimitas pragmatici nostri statuta custodiens indifferenter cunctum possessorem obnoxium videlicet publicae functioni ad subeunda designatione distributa compellet. Dat. III kal. mai. Ravennae Basso et Antiocho conss. (431 apr. 29).

 

CTh.11.1.37

Idem aa. Dario praefecto praetorio. Praeteritis, utcumque impetrata sunt, in suo statu manentibus, quoniam munificentiam principalem nefas est revocari, in posterum excepto Cyro reverentissimo Afrodisiensium civitatis episcopo, cuius tanta sunt merita, ut etiam contra generalem huiusmodi sanctionem speciali beneficio perfrui non vetetur, quicumque per adnotationem nostram in auro voluerit tributa dependere, communicata aestimatione quinquennii, sterilitatis ac fecunditatis pro foro rerum venalium habita ratione, ex eadem summa, quae eiusdem quinquennii perpensis frugibus colligitur, partem quintam pro annis singulis solvere compellantur. Dat. V kal. septemb. Apameae Isidoro et Senatore conss. (436 aug. 28).


CTh.11.2.0. Tributa in ipsis speciebus inferri.


CTh.11.2.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Scias inhibitam esse apochandi licentiam, ita ut ne ex praesenti aut futuro vel praeterito sub hoc titulo nummus a provincialibus postuletur. Proposita prid. id. aug. Valentiniano et Valente aa. conss. (365 aug. 12).

 

CTh.11.2.2pr.

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Commoda cogitantes urbis aeternae vini speciem ita provinciales statuimus comportare, ut apochandi praesumptione damnata vina Romam portentur. (365 oct. [?] 23).

CTh.11.2.2.1

In tantumque populi usibus profutura provisionis nostrae emolumenta porreximus, ut etiam pretio laxamenta tribuantur. Sanximus quippe, ut per vini singulas qualitates detracta quarta pretiorum, quae habentur in foro rerum venalium, eadem species a mercantibus comparetur. Dat. X kal. nov. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 oct. [?] 23).

 

CTh.11.2.3

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Probianum praefectum Urbi. Vinum, quod sollemnis expressio popularibus commodis ex provincialium collectione desiderat, ilico suscipiatur advectum, ut erogationis pro tempore cura praestetur et ea vina populi usibus erogentur, quae natura sua processum temporis ferre non possunt. Quod peraeque in omni vino, quod ex urbicaria regione confertur, observandum esse censemus. Dat. XV kal. octob. Treviris Gratiano a. IIII et Merobaude conss. (377 sept. 17).

 

CTh.11.2.4

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Earum rerum, quae in praebitionibus canonicis vel debitis ex more poscuntur, non sunt pretia specierum, sed ipsae quae postulantur species inferendae, scilicet ut, quod maximum est et unde omnis solet querella procedere, in annonario quoque titulo species annonarias solvant neque sub taxationibus pretiorum dispendiosis occasionibus adquiescant. Nam et accipientem et dantem illicitae transactionis reatus involvet. Et cetera. Dat. prid. kal. feb. Beryto Richomere et Clearcho consulibus. (384 ian. 31).

 

CTh.11.2.5

Imppp. Valentinianus, Thedosius et Arcadius aaa. Cynegio praefecto praetorio. Ne quis pro speciebus annonariis pecunias existimet inferendas, scientibus cunctis, quod si quis contra hanc serenitatis nostrae legem captiosum aliquid putaverit perpetrandum, securitatibus hoc modo editis eos esse carituros. Dat. XV kal. ian. Constantinopoli Timasio et Promoto conss. (389 [?] dec. 18).


CTh.11.3.0. Sine censu vel reliquis fundum comparari non posse.


CTh.11.3.1

Imp. Constantinus a. ad Antonium Marcellinum praesidem provinciae Lugdunensis primae. Rei annonariae emolumenta tractantes, ut cognosceremus, quanta reliqua per singulas quasque provincias et per quae nomina ex huiusmodi pensitationibus resedissent, cognovimus hanc esse causam maxime reliquorum, quod nonnulli captantes aliquorum momentarias necessitates sub hac condicione fundos opimos comparent et electos, ut nec reliqua eorum fisco inferant et immunes eos possideant. Ideoque placuit, ut, si quem constiterit huiusmodi habuisse contractum atque hoc genere possessionem esse mercatum, tam pro solidis censibus fundi comparati quam pro reliquis universis eiusdem possessionis obnoxius teneatur. Dat. kal. iul. Agrippinae Constantino a. V et Licinio c. conss. (319 iul. 1).

 

CTh.11.3.2

Idem a. Acacio comiti Macedoniae. Mancipia adscripta censibus intra provinciae terminos distrahantur et qui emptione dominium nancti fuerint, inspiciendum sibi esse cognoscant. Id quod in possessione quoque servari rationis est: sublatis pactionibus eorundem onera ac pensitationes publicae ad eorum sollicitudinem spectent, ad quorum dominium possessiones eaedem migraverunt. Dat. III kal. mart. Thessalonicae Constantio et Maximo conss. (327 febr. 27).

 

CTh.11.3.3 [=brev.11.2.1]

Imp. Iulianus a. ad Secundum pf. p. Omnes pro his agris, quos possident, publicas pensitationes agnoscant; nec pactionibus contrariis adiuventur, si venditor aut donator apud se collationis sarcinam pactione illicita voluerit retinere, et si necdum translata sit professio censualis, sed apud priorem fundi dominum forte permaneat, dissimulantibus ipsis, ut non possidentes pro possidentibus exigantur. Dat. XIV. kal. mart. Antiochiae, Iuliano a. IV. et Sallustio coss.

Interpretatio. Fundum nullus audeat comparare, sed omnes pro his agris, qui ad eos quoquo modo pervenerint, publici canonis impleant functiones. Nec de solutione tributi cuicumque* liberum sit pacisci, sed sive donetur ager sive vendatur, factus dominus integra rei tributa suscipiat.

 

CTh.11.3.4

Idem a. edictum. Post alia: dominum, qui fructus capit, tributa exigi iustum est. Dat. III kal. mar. Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 febr. 27).

 

CTh.11.3.5 [=brev.11.2.2]

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Tatiano pf. p. Quisquis alienae rei quoquo modo dominium consequitur, statim pro ea parte, qua possessor fuerit effectus, censualibus paginis nomen suum postulet annotari, ac se spondeat soluturum; ablataque molestia de auctore, in succedentem capitatio transferatur. Dat. XV. kal. oct. Constantinopoli, Tatiano et Symmacho coss.

Interpretatio. Quicumque* cuiuslibet rei dominium quolibet ordine acquisierit, continuo pro ea parte, qua possessor effectus est, publicis libris nomen suum petat adscribi, ac se promittat tributum agri, cuius possessor est, soluturum, ut remota de auctore, id est de priore domino inquietudine, in praesentem dominum solutio transferatur.


CTh.11.4.0. Ne collatio per logografos celebretur.


CTh.11.4.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Modestum praefectum praetorio. Si quis collator iugationem suam logografo conmiserit, eam fisco noverit vindicandam. Quidquid etiam vel in pretiis vel in speciebus aut aurum ordinem delegationis oblitus praetermissis susceptoribus aut horreis ad logografos detulerit, omne hoc amissurum se esse cognoscat et exactionem a se debito ordine deposcendam. Officiales autem, qui ex huiusmodi commerciis aliquid fuerint accepisse detecti, quae avaritia praecipitante captarant exerta dupli animadversione redhibebunt, ipsis dumtaxat logografis in pristinae condicionis discrimine permansuris, si quidem his pro omnibus poenis sufficiat adsiduo tormentorum periculo subiacere. Dat. prid. non. april. Seleucia Modesto et Arintheo conss. (372 apr. 4).


CTh.11.5.0. De indictionibus.


CTh.11.5.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Pompeiano proconsuli Africae. Id tantum, quod est necessarium intra Africam militibus consistentibus, provincialibus iubemus indici ac iuxta matricularum fidem quod exigit ratio postulari, ita ut, si quid erogationibus redundarit in speciebus diversis vel praebitione vecturisque, id futurae indictioni collationique proficiat. Dat. V kal. april. Vincentio et Fravito conss. (401 mart. 28).

 

CTh.11.5.2

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio. Omnes omnino quocumque ex titulo possidentes quod delegatio superindicti nomine videtur amplexa velut canonem cogantur inferre, et ne qua sit dubietas, hac aperta definitione decernimus, ut id potius canonis vocabulo postuletur. Nulla igitur domus vel sacri patrimonii vel emphyteutici iuris vel hominum privatorum, etiamsi privilegium aliquod habere doceantur, ab hac necessitate seiuncta sit, quae iam non extraordinarium, ut hactenus, sed ipsis facientibus canonicum nomen accepit. Dat. VII id. ian. Ravennae Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 ian. 7).

 

CTh.11.5.3

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Isidoro praefecto praetorio. Cum omnis hoc Aegyptiaci tractus possessoribus conducibile videatur, ut ante kal. mai. praedelegatio manifestetur in locis, ne per ignorantiam collatores ad anni prioris exemplum ante delegationem missam ea cogantur exsolvere quae postmodum indebita missa delegatione forsitan provocavit eventus; scriniariis videlicet sedis excelsae modis omnibus ordinata salubriter impleturis, ita ut Augustaliani officii et cohortalis et defensoris discrimine in locis celeberrimis per dimenstruum tempus ad omnium perveniat notionem. Dat. prid. non. iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 iun. 4).

 

CTh.11.5.4

Idem aa. Dario praefecto praetorio. Particulari delegationum notitia ante indictionis exordium singulis transmissa provinciis collationis modum a possessoribus multo ante prospectum devotioni solitae, non subitis calumniis tua sublimitas faciat imputari, ut et provincialibus subeundi dispendia necessitas auferatur et officiis ingerendi damna licentia denegetur. Dat. V kal. septemb. Apameae Isidoro et Senatore conss. (436 aug. 28).


CTh.11.6.0. [=brev.11.3.0.] De superindicto.


CTh.11.6.1 [=brev.11.3.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad proconsules, vicarios omnesque rectores. Nihil superindictorum nomine ad solas praefecturae literas quisquam provincialis exsolvat; neque ullius omnino indictionis titulus, etiam solennis, immineat, nisi eum nostro confirmata iudicio et imperialibus nexa praeceptis sedis amplissimae deposcat indictio et cogat exactio. Dat. VII. kal. iun. Mediolano, Antonio et Syagrio coss.

Interpretatio. Haec lex hoc praecipit, ut nullum per rectores provinciae superindictum provincialibus imponatur, nisi forte ex hac re processisse praeceptio dominica comprobetur. Tunc enim id, quod superindictum est, aut peti aut exigi poterit, quando a rerum domino cognoscitur constitutum.


CTh.11.7.0. De exactionibus.


CTh.11.7.1

Imp. Constantinus a. ad Aelianum proconsulem Africae. Post alia: ducenarii et centenarii sive sexagenarii non prius debent aliquem ex debitoribus convenire, quam a tabulario civitatis nominatim breves accipiant debitorum. Quam quidem exactionem sine omni fieri concussione oportet ita ut, si quis in iudicio questus, quod indebite exactus est vel aliquam inquietudinem sustinuit, hoc ipsum probare potuerit, severa in exactores sententia proferatur. Dat. kal. nov. Treviris Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 [immo 313] nov. 1).

 

CTh.11.7.2

Idem a. ad Pacatianum vicarium Brittaniarum. Unusquisque decurio pro ea portione conveniatur, in qua vel ipse vel colonus vel tributarius eius convenitur et colligit; neque omnino pro alio decurione vel territorio conveniatur. Id enim prohibitum esse manifestum est et observandum deinceps, quo iuxta hanc nostram provisionem nullus pro alio patiatur iniuriam. Dat. XII kal. decemb. Constantino a. et Licinio c. conss. (319 nov. 20).

 

CTh.11.7.3

Idem a. ad populum. Nemo carcerem plumbatarumque verbera aut pondera aliaque ab insolentia iudicum repperta supplicia in debitorum solutionibus vel a perversis vel ab iratis iudicibus expavescat. Carcer poenalium, carcer hominum noxiorum est officialium et cum denotatione eorum iudicum, quorum de officio cohercitiores esse debebunt, qui contra hanc legem admiserint. Securi iuxta eam transeant solutores: vel certe, si quis tam alienus ab humano sensu est, ut hac indulgentia ad contumaciam abutatur, contineatur aperta et libera et in usus hominum constituta custodia militari. Si in obdurata nequitia permanebit, ad res eius omnemque substantiam cives eius accedant, solutionis obsequio cum substantiae proprietate suscepto. Qua facultate praebita omnes fore credimus proniores ad solvenda ea, quae ad nostri usus exercitus pro communi salute poscuntur. Dat. kal. feb. Constantino a. VI et Constantio caes. conss. (320 febr. 1 [ian. 31]).

 

CTh.11.7.4 [=brev.11.4.1]

Imp. Constantinus a. ad Afros. Quoniam succlamatione vestra merito postulastis, ne qua his, qui praestationes fiscales differunt, reliquorum laxitas proveniret, specialiter praecipimus observari, ut res eorum, qui fiscalibus debitis per contumaciam satisfacere differunt, distrahantur: comparatoribus data firmitate perpetua possidendi etc. Dat. XV. kal. iun. Serdicae, Constantino et Maximo coss.

Interpretatio. Quicumque* agrorum suorum tributa implere contemnent, agri eius, qui tributa sua contemnet exsolvere, ab exactore vendantur, et qui comparaverint, firmissimo iure hoc ordine empta* possideant.

 

CTh.11.7.5

Imp. Constantius a. Nemesiano viro perfectissimo comiti largitionum. Quotiens quis et privati debitor invenitur et fisci, et abreptus ab uno officio teneatur, ad universi debiti solutionem qui eum abstulit coartetur ac totius summae exactionem in se suscipiat, qui eundem avellendum abstrahendumque crediderit. Dat. IIII id. mai. Nitzibi Amantio et Albino conss. (345 mai. 12).

 

CTh.11.7.6

Idem a. ad Eustathium praefectum praetorio. Post alia: actores ceterique rei privatae nostrae ad solutionem specierum sollemnium debiti vigoris auctoritate cogantur, ne provinciales rei privatae nostrae fatiget immunitas. Dat. VIII id. mart., proposita Romae Limenio et Catullino conss. (349 mart. 8).

 

CTh.11.7.7

Impp. Constantius et Constans aa. Bibulenio restituto praesidi Sardiniae. Provinciales pro debitis plumbi verbera vel custodiam carceris minime sustinere oportet, cum hos cruciatus non insontibus, sed noxiis constitutos esse noscatur, satis vero sit debitorem ad solvendi necessitatem capione pignorum conveniri. Dat. VIII id. dec. Thessalonicae Constantio VI et Constante III aa. conss. (353 [346?] dec. 6).

 

CTh.11.7.8

Idem aa. ad Taurum praefectum praetorio. Exactiones provinciarum, quas rectores aut praefecti annonae aut rationales per Africam sustinent, a maioribus iudicibus usurpari non debent, sed ab his solis impleri, quibus cura exactionis imminet. Dat. IIII non. sept. Dinummae, acc. prid. id. nov. Karthagine Arbitione et Lolliano conss. (355 sept. 2).

 

CTh.11.7.9

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Dracontium vicarium Africae. Ducenarios ab exactione provincialium secundum constitutionem sacrae memoriae Constantii probabilis sinceritas tua iubebit arceri. Dat. III id. mai. Hadrianopoli, acc. VIII kal. octob. Karthagine divo Ioviano et Varroniano conss. (364 mai. 13).

 

CTh.11.7.10

Idem aa. ad Florianum consularem Venetiae. Die solis, qui dudum faustus habetur, neminem christianum ab exactoribus volumus conveniri; contra eos, qui id facere ausi sunt, hoc nostri statuti interdicto periculum sancientes. Dat. XI kal. mai. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? apr. 21).

 

CTh.11.7.11

Idem aa. ad Florianum comitem rerum privatarum. Omnes provinciis praesidentes iussimus conveniri, ut a rei nostrae conventione cessarent, ne principales necessitates in publicum proferentes eadem, qua hactenus, in colonos iniquitate saevirent. Illud etiam moderationi adiecimus, ut tripertita esset illatio fiscalium pensionum. Sinceritas tua rationales procuratoresque commoneat, ut, quidquid pro iugatione vel capitatione deposcitur, certantibus studiis devotionis exsolvant. Dat. VIII kal. iun. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mai. 25).

 

CTh.11.7.12

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Constantiano vicario Ponticae. Potentiorum possessorum domus officium provinciae rectoris exigere debet, decurio vero personas curialium convenire, minores autem possessores defensor civitatis ad solutionem fiscalium pensitationum spectata fidelitate compellere. Dat. V non. mai. Merobaude II et Saturnino conss. (383 mai. 3).

 

CTh.11.7.13

Idem aaa. ad Principium praefectum praetorio. Solis die, quem dominicum rite dixere maiores, omnium omnino litium et negotiorum quiescat intentio; debitum publicum privatumque nullus efflagitet; ne aput ipsos quidem arbitros vel e iudiciis flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum. Et non modo notabilis, verum etiam sacrilegus iudicetur, qui a sanctae religionis instinctu rituve deflexerit. Proposita III non. nov. Aquileiae Honorio n. p. et Evodio conss. (386 nov. 3).

 

CTh.11.7.14

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio. Apparitores quicumque in collatione auri praecepti fuerint officii sui adhibere servitium, titulorum debita et collationum summas relationis suae fide et adnotatione perscribant sitque ex officialis instructione officium conscium, quid exactum quidve perlatum esse videatur, ne longinqui itineris diversitate susceptor abductus et curiae suae desit et rei familiaris detrimenta sustineat. Dat. prid. id. april. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 apr. 12).

 

CTh.11.7.15

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae praefecto praetorio. Post alia: quoniam plerique callidis precibus rescripta impetrasse dicuntur, ne a solitis compulsoribus exigantur, praesenti iussione monemus, ne praetento velut quodam beneficio clementiae nostrae quicquam in exactione celebranda vetustati et consuetudini derogetur. Dat.