|  |



I, . 30

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

30. (1) . , 95, , . (2) 96  , , [1], , ,   , ; , ,  97. (3) , , 98 , , .

(4) , , . (5) . , 99 ; (6)   100 . . , , . (7) ,   . , , , - . , , (, , ). (8) , , , , . , , . (9) , , . (10) , , .

30. Roma interim crescit Albae ruinis. duplicatur civium numerus; Caelius additur urbi mons, et, quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiae capit ibique deinde habitavit. [2] principes Albanorum in patres, ut ea quoque pars rei publicae cresceret, legit: Iulios, Servilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios; templumque ordini ab se aucto curiam fecit, quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est. [3] et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiceretur, equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres eodem supplemento explevit et novas scripsit.

hac fiducia virium Tullus Sabinis bellum indicit, [4] genti ea tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris armisque. [5] utrimque iniuriae factae ac res nequiquam erant repetitae: Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos conprehensos querebatur, Sabini suos priua in lucum confugisse ac Romae retentos. [6] hae causae belli ferebantur. Sabini, haud parum memores et suarum virium partem Romae ab Tatio locatam et Romanam rem nuper etiam adiectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia. [7] Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. inde ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis voluntarios traxere, et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit; publico auxilio nullo adiuti sunt, valuitque apud Veientes nam de ceteris minus mirum est pacta cum Romulo indutiarum fides. [8] cum bellum utrimque summa ope pararent vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. [9] pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies valuit. [10] ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum; nec pugna deinde illis constare nec fuga explicari sine magna caede potuit.


  • 95 . . ( , V, 46) , ( , II, 33)  , (, 4, 65)  .
  • 96 , , . .
  • 97 , templum (. . 114 . II). ( , II, 31) ( , V, 155), , VIV . . . . , 52 . . ., .   .
  • 98  30 . , 300, . . , .
  • 99  ; , . .
  • 100 () . . 8, 5.


  • [1] . 1989 2002 .  . . (. . )
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000131 1364000132 1364000133

    , .