|  |



II, . 18

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

18. (1) [501 .]. (2) , . , ; (3) , , 46. (4) 47. , , ( -   !) ,  . (5) , ,   , 48. (6) , , , , , ,  (7) , , , .

.78 (8) , ,   , , , , . (9) , , - , (10) , . , , , . (11) , ,   . , .

18. insequens annus Postumum Cominium et T. Larcium consules habuit. [2] eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, parvaque ex re ad rebellionem spectare res videbatur. super belli Latini metum id quoque accesserat, [3] quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat. [4] in hac tantarum expectatione rerum sollicita civitate dictatoris primum creandi mentio orta. sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent id quoque enim traditur, parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat. [5] apud veterrimos tamen auctores T. Larcium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos invenio. consulares legere: ita lex iubebat de dictatore creando lata. [6] eo magis adducor, ut credam Larcium, qui consularis erat, potius quam M.′ Valerium M. filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum; [7] quin, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium spectatae virtutis et consularem virum legissent.

[8] creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum. neque enim, ut in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.

[9] Sabinis etiam creatus Romae dictator eo magis, quod propter se creatum crediderant, metum incussit. itaque legatos de pace mittunt. [10] quibus orantibus dictatorem senatumque, ut veniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum, ignosci adulescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent. actum tamen est de pace, [11] inpetrataque foret, si, quod inpensae factum in bellum erat, praestare Sabini id enim postulatum erat in animum induxissent. bellum indictum; tacitae indutiae quietum annum tenuere.


  • 46 30   - ; (   .: I, 49, 9) (   . . 148 . I). (, , 338 . . ., 13), . , , , , .
  • 47 (. . 83 . I). . , ,   . , - 24 . . , , , , (.: . , III, 9). , , , .
  • 48, (435 418 . . .), (431 . . .) (408 . . .) , . .
  • 1260010109 1260010110 1260010111 1364000219 1364000220 1364000221

    , .