|  |



IV, . 12

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

12. (1) , [442441 .], , . (2) , , 34. (3) , . (4) , , , ,   , . (5) , , , , .

(6) [440 .], , . , ; , , (7) . ; , , ,   . ,   , . (8) , , 35 , , , , , , , , . (9) ,   (10) ,  , , , . (11) , , , .189 , , , 36.

12. pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno C. Furio Paculo et M. Papirio Crasso consulibus. [2] ludi ab decemviris per secessionem plebis a patribus ex senatus consulto voti eo anno facti sunt. [3] causa seditionum nequiquam a Poetelio quaesita, qui tribunus plebis iterum ea ipsa denuntiando factus neque [4] ut de agris dividendis plebi referrent consules ad senatum pervincere potuit, et cum magno certamine obtinuisset ut consulerentur patres, consulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari iussi sunt; [5] ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se dilectum impediturum, cum quietis finitimis neque bello neque belli apparatu opus esset.

[6] sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto; [7] unum afuit bellum externum; quo si adgravatae res essent, vix ope deorum omnium resisti potuisset. coepere a fame mala, seu adversus annus frugibus fuit, seu dulcedine contionum et urbis deserto agrorum cultu; nam utrumque traditur. et patres plebem desidem et tribuni plebis nunc fraudem nunc neglegentiam consulum accusabant. [8] postremo perpulere plebem haud adversante senatu ut L. Minucius praefectus annonae crearetur, felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis futurus quam ad curationem ministerii sui, quamquam postremo annonae quoque levatae haud immeritam et gratiam et gloriam tulit. [9] qui cum multis circa finitimos populos legationibus terra marique nequiquam missis, nisi quod ex Etruria haud ita multum frumenti advectum est, nullum momentum annonae fecisset, et revolutus ad dispensationem inopiae, [10] profiteri cogendo frumentum et vendere quod usui menstruo superesset, fraudandoque parte diurni cibi servitia, criminando inde et obiciendo irae populi frumentarios, acerba inquisitione aperiret magis quam levaret inopiam, [11] multi ex plebe, spe amissa, potius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus obvolutis se in Tiberim praecipitaverunt.


  • 34 , , (.: . 119 . I; . : VI, 42, 12).
  • 35 (praefectus annonae) 6 . . . () () (. : II, 27, 5).
  • 36 . ., : . , 82, 2; . , II, 3, 37.
  • 1327002023 1327002031 1327002032 1364000413 1364000414 1364000415

    , .