|  |



II, . 45

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.

45. (1) , . , . (2) , , , , . (3)   ;   , , , , : (4) , ,   , , . , , ; ,   . . (5) - , - ; , . , ; . (6)   . , , . (7) , , , . , , . (8) : , , . : , , . (9) , , , . , , .101 , : (10) , , , - , . , , , . (11) : , , , , . , . (12) , , : , , , , , . (13) , , . , . , . (14) , !  , -, , . , , . , , , . (15) , , , ! (16) , , . , .

45. consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas vires, sua arma horrebant. [2] memoria pessimi proximo bello exempli terrebat, ne rem committerent eo, ubi duae simul acies timendae essent. itaque castris se tenebant, tam ancipiti periculo aversi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras sanitatemque animis adlaturum. [3] Veiens hostis Etruscique eo magis praepropere agere; lacessere ad pugnam primo obequitando castris provocandoque, postremo, ut nihil movebant, qua consules ipsos, qua exercitum increpando: [4] simulationem intestinae discordiae remedium timoris inventum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus; novum seditionis genus, silentium otiumque inter armatos. ad haec in novitatem generis originisque qua falsa, qua vera iacere. [5] haec cum sub ipso vallo portisque streperent, haud aegre consules pati; at inperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora versare et ab intestinis avertere malis: nolle inultos hostes, nolle successum non patribus, non consulibus; externa et domestica odia certare in animis. [6] tandem superant externa; adeo superbe insolenterque hostis eludebat. frequentes in praetorium conveniunt; poscunt pugnam, postulant, ut signum detur. [7] consules velut deliberabundi capita conferunt, diu conloquuntur. pugnare cupiebant, sed retro revocanda et abdenda cupiditas erat, ut adversando remorandoque incitato semel militi adderent impetum. [8] redditur responsum inmaturam rem agi, nondum tempus pugnae esse; castris se tenerent. edicunt inde, ut abstineant pugna: si quis iniussu pugnaverit, ut in hostem animadversuros.

[9] ita dimissis, quo minus consules velle credunt, crescit ardor pugnandi. accendunt insuper hostes ferocius multo, ut statuisse non pugnare consules cognitum est: [10] quippe inpune se insultaturos, non credi militi arma, rem ad ultimum seditionis erupturam, finemque venisse Romano imperio. his freti occursant portis, ingerunt probra, aegre abstinent, quin castra oppugnent. enimvero non ultra contumeliam pati Romanus posse; [11] totis castris undique ad consules curritur; non iam sensim, ut ante, per centurionum principes postulant, sed passim omnes clamoribus agunt. matura res erat; tergiversantur tamen. [12] Fabius deinde, ad crescentem tumultum iam metu seditionis collega concedente, cum silentium classico fecisset: ego istos, Cn. Manli, posse vincere scio; [13] velle ne scirem, ipsi fecerunt. itaque certum atque decretum est non dare signum, nisi victores se redituros ex hac pugna iurant. consulem Romanum miles semel in acie fefellit, deos numquam fallet. centurio erat M. Flavoleius, inter primores pugnae flagitator. [14] victor inquit, M. Fabi, revertar ex acie. si fallat, Iovem patrem Gradivumque Martem aliosque iratos invocat deos. idem deinceps omnis exercitus in se quisque iurat. iuratis datur signum; arma capiunt; eunt in pugnam irarum speique pleni. nunc iubent Etruscos probra iacere, [15] nunc armati sibi quisque lingua promptum hostem offerri. [16] omnium illo die, qua plebis, qua patrum, eximia virtus fuit; Fabium nomen Fabia gens maxime enituit. multis civilibus certaminibus infensos plebis animos illa pugna sibi reconciliare statuunt.

1260010109 1260010110 1260010111 1364000246 1364000247 1364000248

, .