|  |



II, . 44

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

44. (1) [480 .] , . . , , . (2) , , :   ,   , , . (3) , , , ; , , , 98. (4) , - . (5) , , ,   ,   , , ; (6) , 99, , .

(7) , ,  , , . (8) , , . , , , . (9) , .100 , , : , , . (10) , ; , . . (11) , , , , , . (12) , , . , . , .

44. et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Tib. Pontificius fuit. is eandem viam, velut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper inpediit. [2] perturbatis iterum patribus Ap. Claudius victam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inventum sit suis ipsam viribus dissolvi. [3] neque enim umquam defuturum, qui et ex collega victoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico velit quaesitam; et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum vel adversus omnes satis esse. darent modo et consules et primores patrum operam, [4] ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent. [5] praeceptis Appii moniti patres et universi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum privatim aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia partim auctoritate obtinuere, ut tribuniciae potestatis vires salubres vellent rei publicae esse; [6] novemque tribunorum adversus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent.

[7] inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata, quam quod in spem ventum erat discordia intestina dissolvi rem Romanam posse. [8] principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus saeviant. id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent. [9] diu sustentatum id malum partim patrum consiliis partim patientia plebis, iam ad extrema venisse. duas civitates ex una factas, suos cuique parti magistratus, suas leges esse. [10] primum in dilectibus saevire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti potuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi. [11] proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum. profecto, si instetur, suo milite vinci Romam posse. nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum; [12] cetera sua sponte fata et deos gesturos. hae spes Etruscos armaverant multis in vicem casibus victos victoresque.


  • 98.: . , 10: , , , , (. . ).
  • 99 (III, 30, 7) , 457 . . . (. . 75 61 . III). 480 . . . , , .
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000245 1364000246 1364000247

    , .