|  |



V, . 22

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8

22. (1) . , . , , , , , ; , . (2) , , , .

(3) , , , . (4) , . ,   , , , . (5) - , , , : , , ? , . (6) , , . , , , . , ; (7) 49. .

(8) . : , , , , , .

22. postero die libera corpora dictator sub corona vendidit. ea sola pecunia in publicum redigitur, haud sine ira plebis; et quod rettulere secum praedae, nec duci, qui ad senatum, malignitatis auctores quaerendo, rem arbitrii sui reiecisset, [2] nec senatui, sed Liciniae familiae, ex qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis sententiae auctor fuisset, acceptum referebant. [3] cum iam humanae opes egestae a Veiis essent, amoliri tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis quam rapientium modo, coepere. [4] namque delecti ex omni exercitu iuvenes pure lautis corporibus, candida veste, quibus deportanda Romam regina Iuno adsignata erat, venerabundi templum iniere primo religiose admoventes manus, [5] quod id signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos attractare non esset solitus. dein cum quidam seu spiritu divino tactus seu iuvenali ioco, visne Romam ire, Iuno? dixisset, adnuisse ceteri deam conclamaverunt. [6] inde fabulae adiectum est vocem quoque dicentis velle auditam; motam certe sede sua parvi molimenti adminiculis sequentis modo accepimus levem ac facilem tralatu fuisse, integramque in Aventinum, [7] aeternam sedem suam quo vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam, ubi templum ei postea idem qui voverat Camillus dedicavit.

[8] hic Veiorum occasus fuit, urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operibus tamen, non vi expugnata est.


  • 49 () , (V, 21, 3; V, 22, 46). (I, 8, 3) (, 6). , , . 392 . (.: V, 31, 3).  .: . , III, 9, 64.
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000523 1364000524 1364000525

    , .