|  |



VI, . 18

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.

18. (1) ; . (), (), ( ), (), , (). (2) [384 .] : , , ; (3)   , . : , , , , , . (4) , , ; , , - 54, , , , . (5) , : 55 ? . , . (6) , 56, , . , , ,   . (7) .299   . , ,  . - , . ? (8) - ; , . , , , , , , . (9) , ? ? , : !,  . , , , , . (10) , 57 , ? , 58. (11) , ? , , . (12) , , - , , , . . (13) , , , . , 59. (14) , . . ; 60. (15) , , . (16) , , ; , .

18. recrudescente Manliana seditione sub exitum anni comitia habita, creatique tribuni militum consulari potestate Ser. Cornelius Maluginensis iterum P. Valerius Potitus iterum M. Furius Camillus quintum Ser. Sulpicius Rufus iterum C. Papirius Crassus T. Quinctius Cincinnatus iterum. [2] cuius principio anni et patribus et plebi peropportune externa pax data: plebi, quod non avocata dilectu spem cepit, dum tam potentem haberet ducem, fenoris expugnandi: patribus, ne quo externo terrore avocarentur animi ab sanandis domesticis malis. [3] igitur cum pars utraque acrior aliquanto coorta esset, iam propinquum certamen aderat. et Manlius advocata domum plebe cum principibus novandarum rerum interdiu noctuque consilia agitat, plenior aliquanto animorum irarumque quam antea fuerat. [4] iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam inexperto: spiritus dabat, quod nec ausus esset idem in se dictator quod in Sp. Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et vinculorum suorum invidiam non dictator modo abdicando dictaturam fugisset, sed ne senatus quidem sustinere potuisset. [5] his simul inflatus exacerbatusque iam per se accensos incitabat plebis animos.

quousque tandem ignorabitis vires vestras, quas natura ne beluas quidem ignorare voluit? numerate saltem quot ipsi sitis, quot adversarios habeatis. [6] quot enim clientes circa singulos fuistis patronos, tot nunc adversus unum hostem eritis. si singuli singulos adgressuri essetis, tamen acrius crederem vos pro libertate quam illos pro dominatione certaturos. [7] ostendite modo bellum; pacem habebitis. videant vos paratos ad vim; ius ipsi remittent. audendum est aliquid universis, aut omnia singulis patienda. quousque me circumspectabitis? [8] ego quidem nulli vestrum deero; ne fortuna mea desit videte. ipse vindex vester, ubi visum inimicis est, nullus repente fui; et vidistis in vincula duci universi eum qui a singulis vobis vincula depuleram. [9] quid sperem, si plus in me audeant inimici? An exitum Cassi Maelique exspectem? bene facitis, quod abominamini. di prohibebunt haec; sed nunquam propter me de caelo descendent; vobis dent mentem oportet ut prohibeatis, sicut mihi dederunt armato togatoque ut vos a barbaris hostibus, a superbis defenderem civibus. [10] tam parvus animus tanti populi est ut semper vobis auxilium adversus inimicos satis sit, nec ullum, nisi quatenus imperari vobis sinatis, certamen adversus patres noritis? nec hoc natura insitum vobis est, sed usu possidemini. [11] cur enim adversus externos tantum animorum geritis ut imperare illis aequum censeatis? quia consuestis cum eis pro imperio certare, adversus hos temptare magis quam tueri libertatem. [12] tamen, qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi fuistis, omnia adhuc quantacumque petistis, obtinuistis, seu vi seu fortuna vestra. [13] tempus est etiam maiora conari. experimini modo et vestram felicitatem et me, ut spero, feliciter expertum; minore negotio qui imperet patribus imponetis quam qui resisterent imperantibus imposuistis. [14] solo aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere Romana plebes possit. proinde adeste; prohibete ius de pecuniis dici; ego me patronum profiteor plebis, quod mihi cura mea et fides nomen induit: [15] vos si quo insigni magis imperii honorisve nomine vestrum appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea quae voltis. [16] inde de regno agendi ortum initium dicitur; sed nec cum quibus nec quem ad finem consilia pervenerint satis planum traditur.


  • 54.: IV, 14, 6.
  • 55养  .
  • 56  .: . 41 . II.
  • 57 , .
  • 58 , ( ) .
  • 59 .
  • 1327002021 1327002022 1327002023 1364000619 1364000620 1364000621

    , .