|  |



VI, . 19

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7

19. (1) 61,   ,     , , . (2) , 62, , , . (3) , , : , .300 63. (4) ( , , , ),  , . (5) , , , , ; : (6) , ? , , , . (7) . , ? , , ; ,   ,   , 64, , .

19. at in parte altera senatus de secessione in domum privatam plebis, forte etiam in arce positam, et imminenti mole libertati agitat. [2] magna pars vociferantur Servilio Ahala opus esse, qui non in vincla duci iubendo inritet publicum hostem sed unius iactura civis finiat intestinum bellum. [3] decurritur ad leniorem verbis sententiam, vim tamen eandem habentem, ut videant magistratus ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat. [4] tum tribuni consulari potestate tribunique plebi nam et ei, quia eundem suae potestatis, quem libertatis omnium, finem cernebant, patrum auctoritati se dediderant hi tum omnes quid opus facto sit consultant. [5] cum praeter vim et caedem nihil cuiquam occurreret, eam autem ingentis dimicationis fore appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni plebis: [6] quid patrum et plebis certamen facimus, quod civitatis esse adversus unum pestiferum civem debet? quid cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius adgredi est ut suis ipse oneratus viribus ruat? [7] diem dicere ei nobis in animo est. nihil minus populare quam regnum est. simul multitudo illa non secum certari viderint et ex advocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati favebunt suae.


  • 60. : VI, 14, 5: .  .: . 41 . II.
  • 61 494 . . ., (.: V, 47, 8).
  • 62.: IV, 13, 14.
  • 63.: . 8 . III.
  • 64. : . , II, 49; , II, 114; , VI, 3, 1.
  • 1327002013 1327002021 1327002022 1364000620 1364000621 1364000622

    , .