|  |



VIII, . 10

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

10. (1) - .374 , , , , , (2) , , . (3) , , , , - , , , - , , . (4) - : , , , , !

(5) , , , , , (6) . , , , , , , . (7) , . , , , , , , (8) , , , , : , .

(9) , . ,     . (10) , ; , . , .

(11) , , , , , , , , ; (12) , , , , , , ; , .375 , . (13) , , , , , , - , . 31 - ; (14) , , , ; , , .

10. procedente deinde certamine cum aliis partibus multitudo superaret Latinorum, Manlius consul audito eventu collegae cum, ut ius fasque erat, lacrimis non minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset, [2] paulisper addubitavit an consurgendi iam triariis tempus esset; deinde melius ratus integros eos ad ultimum discrimen servari, accensos ab novissima acie ante signa procedere iubet. [3] qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem adversarii fecissent, triarios suos excitaverunt; qui aliquamdiu pugna atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregissent aut hebetassent, pellerent tamen hostem, debellatum iam rati perventumque ad extremam aciem, [4] tum consul triariis consurgite nunc inquit, integri adversus fessos, memores patriae parentumque et coniugum ac liberorum, memores consulis pro vestra victoria morte occubantis. [5] ubi triarii consurrexerunt integri refulgentibus armis, nova ex improviso exorta acies, receptis in intervalla ordinum antepilanis, [6] clamore sublato principia Latinorum perturbant hastisque ora fodientes primo robore virorum caeso per alios manipulos velut inermes prope intacti evasere tantaque caede perrupere cuneos ut vix quartam partem relinquerent hostium. [7] Samnites quoque sub radicibus montis procul instructi praebuere terrorem Latinis.

ceterum inter omnes cives sociosque praecipua laus eius belli penes consules fuit, quorum alter omnes minas periculaque ab deis superis inferisque in se unum vertit, [8] alter ea virtute eoque consilio in proelio fuit ut facile convenerit inter Romanos Latinosque qui eius pugnae memoriam posteris tradiderunt, utrius partis T. Manlius dux fuisset, eius futuram haud dubie fuisse victoriam. [9] Latini ex fuga se Minturnas contulerunt. castra secundum proelium capta, multique mortales ibi vivi oppressi, maxime Campani. [10] Deci corpus ne eo die inveniretur, nox quaerentes oppressit; postero die inventum inter maximam hostium stragem coopertum telis; funusque ei par morti celebrante collega factum est.

[11] illud adiciendum videtur, licere consuli dictatorique et praetori, cum legiones hostium devoveat, non utique se, sed quem velit ex legione Romana scripta civem devovere; [12] si is homo qui devotus est moritur, probe factum videri; ni moritur, tum signum septem pedes altum aut maius in terram defodi et piaculum caedi; ubi illud signum defossum erit, eo magistratum Romanum escendere fas non esse. [13] sin autem sese devovere volet, sicuti Decius devovit, ni moritur, neque suum neque publicum divinum pure faciet, sive hostia sive quo alio volet. qui sese devoverit, Volcano arma sive cui alii divo vovere volet ius est; [14] telo super quod stans consul precatus est hostem potiri fas non est; si potiatur, Marti suovetaurilibus piaculum fieri.


  • 31 . .  qui sese devoverit Vulcano arma vovere volet vovuve , , .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364000811 1364000812 1364000813