|  |



VIII, . 12

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

12. (1) , , , . , , ,     .

(2) , . , , , , . (3) , .

(4) [340 .] , , , . (5) , , , , . 35 , , . (6) , , , , . (7) .377 , , . (8) , . (9) , , , . (10) , , ; , . (11) , (12) . , , , , , , (13) , 36, , . (14) , , . (15) , , , ;   ; (16)   ( , ). (17) , , .

12. ita bello gesto, praemiis poenaque pro cuiusque merito persolutis, T. Manlius Romam rediit. cui venienti seniores tantum obviam exisse constat, iuventutem et tunc et omni vita deinde aversatam eum exsecratamque.

[2] Antiates in agrum Ostiensem Ardeatem Solonium incursiones fecerunt. Manlius consul, quia ipse per valetudinem id bellum exsequi nequierat, dictatorem L. Papirium Crassum, qui tum forte erat praetor, dixit; ab eo magister equitum L. Papirius Cursor dictus. [3] nihil memorabile adversus Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot menses stativa in agro Antiati habuisset.

[4] anno insigni victoria de tot ac tam potentibus populis, ad hoc consulum alterius nobili morte, alterius sicut truci ita claro ad memoriam imperio, successere consules Ti. Aemilius Mamercinus Q. Publilius Philo, [5] neque in similem materiam rerum, et ipsi aut suarum rerum aut partium in re publica magis quam patriae memores. Latinos ob iram agri amissi rebellantes in campis Fenectanis fuderunt castrisque exuerunt. [6] ibi Publilio, cuius ductu auspicioque res gestae erant, in deditionem accipiente Latinos populos, quorum ibi iuventus caesa erat, Aemilius ad Pedum exercitus duxit. [7] Pedanos tuebatur Tiburs Praenestinus Veliternusque populus; venerant et ab Lanuvio Antioque auxilia. [8] ubi cum proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta erant, integer labor restaret, [9] bello infecto repente omisso consul, quia collegae decretum triumphum audivit, ipse quoque triumphi ante victoriam flagitator Romam rediit. [10] qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo capto aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit. [11] nam neque, quoad fuit consul, criminari apud populum patres destitit collega haudquaquam adversante, quia et ipse de plebe erat [12] materiam autem praebebat criminibus ager in Latino Falernoque maligne plebei divisus et postquam senatus finire imperium consulibus cupiens dictatorem adversus rebellantes Latinos dici iussit, [13] Aemilius, cuius tum fasces erant, collegam dictatorem dixit; ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus. [14] dictatura popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit: [15] unam, ut plebiscita omnes Quirites tenerent; alteram, ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent; [16] tertiam, ut alter utique ex plebe cum eo ventum sit ut utrumque plebeium fieri liceret censor crearetur. [17] plus eo anno domi acceptum cladis ab consulibus ac dictatore quam ex victoria eorum bellicisque rebus foris auctum imperium patres credebant.

1327002006 1327002024 1327002025 1364000813 1364000814 1364000815