|  |



VIII, . 13

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

13. (1) [338 .], , , , , , . .

(2) 37 , , : , , . (3) , : , , - , . (4) .378 . , , , (5) , , 38, . (6) , . (7) . , , , , , .

(8) , , . , , , . (9) , , 39. : , .

(10) , : (11) -, , , . (12) , , , . (13) , , . (14) , , ; , . (15) ? , , , , , . (16) , , ? . , , , . (17) , , . , , , .379 , , , . (18) ,   .

13. anno insequenti, L. Furio Camillo C. Maenio consulibus, quo insignitius omissa res Aemilio, superioris anni consuli, exprobraretur, Pedum armis virisque et omni vi expugnandum ac delendum senatus fremit; coactique novi consules omnibus eam rem praeverti proficiscuntur. [2] iam Latio is status erat rerum ut neque bellum neque pacem pati possent. ad bellum opes deerant; pacem ob agri adempti dolorem aspernabantur. [3] mediis consiliis standum videbatur ut oppidis se tenerent, ne lacessitus Romanus causam belli haberet et si cuius oppidi obsidio nuntiata esset, undique ex omnibus populis auxilium obsessis ferretur. [4] neque tamen nisi admodum a paucis populis Pedani adiuti sunt. Tiburtes Praenestinique, quorum ager propior erat, Pedum pervenere; [5] Aricinos Lanuvinosque et Veliternos Antiatibus Volscis se coniungentes ad Asturae flumen Maenius improviso adortus fudit. [6] Camillus ad Pedum cum Tiburtibus, maxime valido exercitu, maiore mole quamquam aeque prospero eventu pugnat. [7] tumultum maxime repentina inter proelium eruptio oppidanorum fecit; in quos parte exercitus conversa Camillus non compulit solum eos intra moenia, sed eodem etiam die, cum ipsos auxiliaque eorum perculisset, oppidum scalis cepit. [8] placuit inde iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium victorem circumducere exercitum. nec quievere antequam expugnando aut in deditionem accipiendo singulas urbes Latium omne subegere. [9] praesidiis inde dispositis per recepta oppida Romam ad destinatum omnium consensu triumphum decessere. additus triumpho honos, ut statuae equestres eis rara illa aetate res in foro ponerentur.

[10] priusquam comitiis in insequentem annum consules rogarent, Camillus de Latinis populis ad senatum rettulit atque ita disseruit: [11] patres conscripti, quod bello armisque in Latio agendum fuit, id iam deum benignitate ac virtute militum ad finem venit. [12] caesi ad Pedum Asturamque sunt exercitus hostium; oppida Latina omnia et Antium ex Volscis aut vi capta aut recepta in deditionem praesidiis tenentur vestris. [13] reliqua consultatio est, quoniam rebellando saepius nos sollicitant, quonam modo perpetua pace quietos obtineamus. [14] di immortales ita vos potentes huius consilii fecerunt ut, sit Latium deinde an non sit, in vestra manu posuerint; itaque pacem vobis, quod ad Latinos attinet, parare in perpetuum vel saeviendo vel ignoscendo potestis. [15] voltis crudeliter consulere in deditos victosque? licet delere omne Latium, vastas inde solitudines facere, unde sociali egregio exercitu per multa bella magnaque saepe usi estis. [16] voltis exemplo maiorum augere rem Romanam victos in civitatem accipiendo? materia crescendi per summam gloriam suppeditat. certe id firmissimum longe imperium est quo oboedientes gaudent. [17] sed maturato opus est quidquid statuere placet; tot populos inter spem metumque suspensos animi habetis; et vestram itaque de eis curam quam primum absolvi, et illorum animos, dum exspectatione stupent, seu poena seu beneficio praeoccupari oportet. [18] nostrum fuit efficere ut omnium rerum vobis ad consulendum potestas esset; vestrum est decernere quod optimum vobis reique publicae sit.


  • 37.: VIII, 11, 13 .
  • 38.: , 418L.:     .
  • 39 415 . .
  • 1364000718 1364000721 1364000724 1364000814 1364000815 1364000816