|  |



X, . 5

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

5. (1) , , , . , : (2) , . , . (3) , ,  , , . (4) , , . , ; , , , . (5) , , , , , , , .

(6) ,   . , - , , , , .

(7) , , , , .461 . (8) , : , . (9) , , , ; (10) , , , . (11) , , , , , .

(12) 16 , , , . , . (13) .

, , , ,  17 .

(14) , 18. , , ; , .

5. Nuntio allato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos. Sed celeriora prope omnia imperio erant; [2] rapta extemplo signa armaque, et vix ab impetu et cursu tenebantur. Cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine. [3] Urgent itaque alii alios hortanturque signiferos ut ocius eant. Quo magis festinantes videt dictator, eo impensius retentat agmen ac sensim incedere iubet. [4] Etrusci contra, principio exciti pugnae, omnibus copiis aderant; et super alios alii nuntiant dictatori omnes legiones Etruscorum capessisse pugnam nec iam ab suis resisti posse, et ipse cernit ex superiore loco in quanto discrimine praesidium esset. [5] Ceterum satis fretus esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse periculi vindicem, quam maxime volt fatigari hostem, ut integris adoriatur viribus fessos. [6] Quamquam lente procedunt, iam tamen ad impetum capiundum, equiti utique, modicum erat spatium. Prima incedebant signa legionum, ne quid occultum aut repentinum hostis timeret; sed reliquerat intervalla inter ordines peditum, qua satis laxo spatio equi permitti possent. [7] Pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cursu in hostem invehitur incompositisque adversus equestrem procellam subitum pavorem offundit. [8] Itaque, ut prope serum auxilium iam paene circumventis, ita universa requies data est. Integri accepere pugnam, nec ea ipsa longa aut anceps fuit. [9] Fusi hostes castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt et in ultimam castrorum partem conglobantur. [10] Haerent fugientes in angustiis portarum; pars magna aggerem vallumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut superare aliqua et evadere posset. [11] Forte quodam loco male densatus agger pondere superstantium in fossam procubuit; atque ea, cum deos pandere viam fugae conclamassent, plures inermes quam armati evadunt.

[12] Hoc proelio fractae iterum Etruscorum vires, et pacto annuo stipendio et duum mensum frumento permissum ab dictatore ut de pace legatos mitterent Romam. Pax negata, indutiae biennii datae. [13] Dictator triumphans in urbem rediit. Habeo auctores sine ullo memorabili proelio pacatam ab dictatore Etruriam esse seditionibus tantum Aretinorum compositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam reducto. [14] Consul ex dictatura factus M. Valerius. Non petentem atque adeo etiam absentem creatum tradidere quidam et per interregem ea comitia facta; id unum non ambigitur, consulatum cum Apuleio Pansa gessisse.


  • 16  309 . . . .: IX, 39, 11.
  • 17. : . 8.
  • 18 300 . . . ( 348 . . .  .: VII, 26, 12). 301 . . . .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364001006 1364001007 1364001008