|  |



X, . 6

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

6. (1) [300 .] : (2) , 19. , .

(3) , , . (4) , , , , (5)   , , , , . (6) , ( ) 20 . (7) , , ,  : , ,   , 21; (8) .462 , . , , . . . (9) , , , . (10) , , : , , , , , , , . (11) , : , , , , ,  , .

6. M. Valerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris res fuere: [2] Etruscum adversae belli res et indutiae quietum tenebant; Samnitem multorum annorum cladibus domitum hauddum foederis novi paenitebat. Romae quoque plebem quietam exonerata in colonias multitudo praestabat. [3] Tamen ne undique tranquillae res essent, certamen iniectum inter primores civitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis plebis Q. et Cn. Ogulniis, [4] qui undique criminandorum patrum apud plebem occasionibus quaesitis, postquam alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt qua non infimam plebem accenderent sed ipsa capita plebis, consulares triumphalesque plebeios, [5] quorum honoribus nihil praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset. [6] Rogationem ergo promulgarunt ut, cum quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque augures, de plebe omnes, adlegerentur. [7] Quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes Titienses Luceres, [8] suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent, sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in singulas essent, expleverunt. [9] Ceterum, quia de plebe adlegebantur, iuxta eam rem aegre passi patres quam cum consulatum volgari viderent. [10] Simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere: ipsos visuros ne sacra sua polluantur; id se optare tantum, ne qua in rem publicam clades veniat. [11] Minus autem tetendere, adsueti iam tali genere certaminum vinci; et cernebant adversarios non, id quod olim vix speraverint, adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem dubiam erat certatum adeptos, multiplices consulatus censurasque et triumphos.

1260010106 1260010109 1260010112 1364001007 1364001008 1364001009