|  |



X, . 8

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

8. (1) , ? (2) -30, , , , . (3) , 31, , . : , , , (4) , , , , . (5) , , , , . (6) , 32 , , . ! (7) , , : (8) 33, 34  , 35  , 36  , (9) : , , , . (10) . . , ,   ?  , 37, . (11) .464 , -. , , , . , , . (12) ,   ,   , , !

8. Quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa patriciorum de sacerdotiis et non iam in possessione unius amplissimi simus sacerdotii? [2] Decemviros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi huius interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum plebeios videmus. [3] Nec aut tum patriciis ulla iniuria facta est, cum duumviris sacris faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc tribunus, vir fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor pontificum adicit, [4] in quae plebeii nominentur, non ut vos, Appi, vestro loco pellant sed ut adiuvent vos homines plebeii divinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte virili adiuvant. [5] Noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere quem in censura quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes. [6] Sabinum advenam, principem nobilitatis vestrae, seu Attium Clausum seu Ap. Claudium mavoltis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt: tu ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. [7] Multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae vos superbos fecerunt: [8] L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor. [9] Semper ista audita sunt eadem, penes vos auspicia esse, vos solos gentem habere, vos solos iustum imperium et auspicium domi militiaeque; [10] aeque adhuc prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit. En umquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est nihil ultra quam ingenuos? [11] Consulem iam patrem ciere possum, avumque iam poterit filius meus. Nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur; certamen tantum patricii petunt nec curant quem eventum certaminum habeant. [12] Ego hanc legem, quod bonum faustum felixque sit vobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo.


  • 30.: . 22  . III.
  • 31 ( 367 . . . ) .: . 22, . III. ( , ,   .: VI, 37, 12; 42, 2).
  • 32.: II, 16, 45.
  • 33.: VII, 1, 2.
  • 34.: VI, 39, 5.
  • 35.: VII, 17, 6. 356 . . . , 351 . (.: VII, 22, 7)  .
  • 36.: VIII, 15, 9.
  • 37-: patrem ciere. . , , , , . .: , 277L. ( ): , ( ); (II, 8): , . (I, 8), , :   -, , , . , .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364001009 1364001010 1364001011

    , .