|  |



X, . 7

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

7. (1) , , . (2) , 22, ,  (3) , , , : -23 , , . (4) , , ; (5) ?! , , , ? , ? (6) , , ? (7) , , : ! (8) , , , .

(9) ,  ,  , , , 24, , , , , 25,  ? (10) .463 , 26 , 27 28, 29 ?! (11) , , , ?     : (12) , , , , .

7. Certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. Claudium maxime ferunt et inter P. Decium Murem. [2] Qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent, [3] rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione erant viderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset: [4] tum P. Decium consulem purum piumque deis immortalibus visum aeque ac si T. Manlius collega eius devoveretur: [5] eundem P. Decium qui sacra publica populi Romani faceret legi rite non potuisse? Id esse periculum, ne suas preces minus audirent di quam Ap. Claudi? Castius eum sacra privata facere et religiosius deos colere quam se? [6] Quem paenitere votorum quae pro re publica nuncupaverint tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes aut inter ipsa bella? [7] Numerarentur duces eorum annorum, quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint; numerarentur triumphi: iam ne nobilitatis quidem suae plebeios paenitere. [8] Pro certo habere, si quod repens bellum oriatur non plus spei fore senatui populoque Romano in patriciis quam in plebeiis ducibus.

[9] Quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest inquit, eos viros, quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere? [10] Qui Iovis optimi maximi ornatu decoratus curru aurato per urbem vectus in Capitolium ascenderit, is non conspiciatur cum capide ac lituo, cum capite velato victimam caedet auguriumve ex arce capiet? [11] Cuius in imaginis titulo consulatus censuraque et triumphus aequo animo legetur, si auguratum aut pontificatum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi? [12] Equidem pace dixerim deum eos nos iam populi Romani beneficio esse spero, qui sacerdotiis non minus reddamus dignatione nostra honoris quam acceperimus et deorum magis quam nostra causa expetamus ut quos privatim colimus publice colamus.


  • 22 , , .: VI, 35, 5.
  • 23.: . 30  . VIII.
  • 24. .   , , .
  • 25 . . .: XXXVIII, 43, 11.
  • 26 , (X, 38). , , .
  • 27.  . ( , V, 121), capere  , . .
  • 28 .: I, 18, 7.
  • 29.: . 64  . I. (, 266, CE) , , (. . . ).
  • 1260010214 1260010222 1260010313 1364001008 1364001009 1364001010