|  |



X, . 10

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

10. (1) , , , , ; (2) , . (3) , . ( ) ; (4) , , . , , (5) , . 46 . , , , ; .

(6) 47 . , . (7) , , , , , , . (8) , . , , , : , , (9) , ; (10) , , - : , .

(11) , , , . (12) , .466 , , . , , .

10. Ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erant aedificia iuncta muro, specu facto ad stationes Romanas itinere occulto perveniunt; [2] inde ad consulem deducti praesidium armatum se intra moenia et muros accepturos confirmant. [3] Nec aspernanda res visa neque incaute credenda. Cum altero eorum nam alter obses retentus duo exploratores per cuniculum missi; [4] per quos satis comperta re trecenti armati transfuga duce in urbem ingressi nocte portam quae proxima erat cepere. Qua refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem invasere. [5] Ita Nequinum in dicionem populi Romani venit. Colonia eo adversus Umbros missa a Nare flumine Narnia appellata; exercitus cum magna praeda Romam reductus.

[6] Eodem anno ab Etruscis adversus indutias paratum bellum; sed eos talia molientis Gallorum ingens exercitus finis ingressus paulisper a proposito avertit. [7] Pecunia deinde, qua multum poterant, freti, socios ex hostibus facere Gallos conantur ut eo adiuncto exercitu cum Romanis bellarent. [8] De societate haud abnuunt barbari: de mercede agitur. Qua pacta acceptaque cum parata cetera ad bellum essent sequique Etruscus iuberet, infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi pactos: [9] quidquid acceperint accepisse ne agrum Etruscum vastarent armisque lacesserent cultores; [10] militaturos tamen se, si utique Etrusci velint, sed nulla alia mercede quam ut in partem agri accipiantur tandemque aliqua sede certa consistant. [11] Multa de eo concilia populorum Etruriae habita, nec perfici quicquam potuit, non tam quia imminui agrum quam quia accolas sibi quisque adiungere tam efferatae gentis homines horrebat. [12] Ita dimissi Galli pecuniam ingentem sine labore ac periculo partam rettulerunt. Romae terrorem praebuit fama Gallici tumultus ad bellum Etruscum adiecti; eo minus cunctanter foedus ictum cum Picenti populo est.


  • 46  . .
  • 47. : X, 5, 12.
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364001011 1364001012 1364001013