|  |



X, . 11

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

11. (1) [298 .] . , , , ; . (2) , , - , ; (3) , , .

, : (4) 48, . . (5) , , , . (6) , , , .

(7) ; , , , : , , , . (8) . (9) - , ( , ), , 49 , .

(10) ; . 50.

(11) : , , .467 . (12) , 51. (13) - , ; , , .

11. T. Manlio consuli provincia Etruria sorte evenit; qui vixdum ingressus hostium finis cum exerceretur inter equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus extemplo prope exspiravit; tertius ab eo casu dies finis vitae consuli fuit. [2] Quo velut omine belli accepto deos pro se commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos. [3] Romae cum desiderio viri tum incommoditate temporis tristis nuntius fuit; patres ab iubendo dictatore consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita deterruerunt. [4] M. Valerium consulem omnes centuriae dixere, quem senatus dictatorem dici iussurus fuerat. Tum extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit. [5] Adventus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni similis esset. [6] Neque illos novus consul vastandis agris urendisque tectis, cum passim non villae solum sed frequentes quoque vici incendiis fumarent, elicere ad certamen potuit.

[7] Cum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli, quod multis in vicem cladibus haud immerito terribile erat, fama, Picentium novorum sociorum indicio exorta est: Samnites arma et rebellionem spectare seque ab iis sollicitatos esse. [8] Picentibus gratiae actae et magna pars curae patribus ab Etruria in Samnites versa est.

[9] Caritas etiam annonae sollicitam civitatem habuit ventumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum in annonae dispensatione praeparando ac convehendo frumento fuisset.

[10] Eo anno nec traditur causa interregnum initum. Interreges fuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. Is comitia consularia habuit; creavit L. Cornelium Scipionem, Cn. Fulvium consules.

[11] Principio huius anni oratores Lucanorum ad novos consules venerunt questum, quia condicionibus perlicere se nequiverint ad societatem armorum, Samnites infesto exercitu ingressos fines suos vastare belloque ad bellum cogere. [12] Lucano populo satis superque erratum quondam nunc ita obstinatos animos esse: ut omnia ferre ac pati tolerabilius ducant, quam ut unquam postea nomen Romanum violent. [13] Orare patres ut et Lucanos in fidem accipiant et vim atque iniuriam ab se Samnitium arceant: se, quamquam bello cum Samnitibus suscepto necessaria iam facta adversus Romanos fides sit, tamen obsides dare paratos esse.


  • 48 , , , 80 , . ( , 60) ( , VII, 157), .
  • 49 () .
  • 50 . , , (.: . , 5556).
  • 51 326 . . . (. VIII, 25, 3), (.: VIII, 27, 10). 317 . . . (.: IX, 20, 9) , , , .
  • 1364000838 1364000840 1260010315 1364001012 1364001013 1364001014