|  |



X, . 14

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

14. (1)   .469 ( ,   ) [297 .] , (2) ,   , , (3) , , , ; .

(4) , , , ,   .

(5) , ; , , (6) , , , , . (7) , , , . (8) , , , ,   . , , , . (9) , , , , , .

(10) , ,   61 , , , (11) , , ; (12) , . , ́ . (13) - , , , , . (14) 62 , , ; .

(15) , .470 , . (16) 63 , , ; , , , . (17) , . (18) , . , , , (19) , , , : , , ,   ! (20) , , : , , , , . (21) , , ; , , .

14. Consules novi, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent uti alter Samnites hostes, alter Etruscos deligeret, [2] quantaeque in hanc aut in illam provinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset, [3] ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, auctores concilia Etruriae populorum de petenda pace haberi, totam belli molem in Samnium averterunt. [4] Profecti consules, quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis qua venturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrum, in Samnium legiones ducunt.

[5] Ubi in hostium fines ventum est, uterque populabundus effuso agmine incedit. Explorant tamen latius quam populantur; [6] igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta valle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant. [7] Fabius impedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico imposito praemonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras succedit. [8] Samnites desperato improviso tumultu, quando in apertum semel discrimen evasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt concurrere. Itaque in aequum descendunt ac fortunae se maiore animo quam spe committunt. [9] Ceterum, sive quia ex omnium Samnitium populis, quodcumque roboris fuerat contraxerant, seu quia discrimen summae rerum augebat animos, aliquantum aperta quoque pugna praebuerunt terroris.

[10] Fabius, ubi nulla ex parte hostem loco moveri vidit, Maximum filium et M. Valerium tribunos militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari ut, [11] si quando unquam equestri ope adiutam rem publicam meminerint, illo die adnitantur ut ordinis eius gloriam invictam praestent: [12] peditum certamine immobilem hostem restare; omnem reliquam spem in impetu esse equitum. Et ipsos nominatim iuvenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus nunc promissis onerat. [13] Ceterum quando ne ea quoque temptata vis parum proficeret timeri poterat, consilio grassandum, si nihil vires iuvarent ratus, [14] Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet; inde ascensu abdito a conspectu erigere in montes agmen aversoque hosti ab tergo repente se ostendere.

[15] Equites ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis ex improviso ante signa evecti praebuerunt tumultus. [16] Adversus incitatas turmas stetit immota Samnitium acies nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit; et postquam inritum inceptum erat, recepti post signa proelio excesserunt. [17] Crevit ex eo hostium animus, nec sustinere frons prima tam longum certamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset. [18] Ibi integrae vires sistunt invehentem se iam Samnitem; et tempore in ipso visa ex montibus signa clamorque sublatus non vero tantum metu terruere Samnitium animos; [19] nam et Fabius Decium collegam adpropinquare exclamavit, et pro se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt; [20] errorque utilis Romanis oblatus fugae formidinisque Samnites implevit, maxime territos ne ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur. [21] Et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta victoria fuit: tria milia et quadringenti caesi, capti octingenti ferme et triginta, signa militaria capta tria et viginti.


  • 61 , (.: X, 31, 9), 293 . . . (.: X, 47, 5).
  • 62. . 59  . VII.
  • 63. . 101  . II.
  • 1260010307 1260010310 1260010311 1364001015 1364001016 1364001017