|  |



XXI, . 61

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

61. (1) , , . , , . (2) 217 218 , , . , , . (3) , , , , . (4) , , , ; , . (5) , , , , . (6) , ; , , 219 . (7) 220, , , . (8) 220, , . 221 , , , , . (9) ; , , . , . (10) , ; .57 , , . (11) , , , . , 222.

61. Priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. [2] Haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos palantesque per agros, quod ferme fit ut secundae res neglegentiam creent, equite passim dimisso cum magna caede, maiore fuga ad naves compellit. [3] Nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit. [4] Et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in paucos praefectos navium animadvertisset, praesidio Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit. [5] Vixdum digresso eo Hasdrubal aderat et Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso cum eorum ipsorum iuventute agros fidelium Romanis sociorum vastat. [6] Excito deinde Scipione hibernis toto cis Hiberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu invasisset, compulsis omnibus Atanagrum urbem, quae caput eius populi erat, circumsedit [7] intraque dies paucos pluribus quam ante obsidibus imperatis Ilergetes pecunia etiam multatos in ius dicionemque recepit. [8] Inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Poenorum, procedit atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul iam urbe, cum intrare vellent, excepit insidiis; [9] caesa ad duodecim milia. Exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere. Nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiems tutabatur. [10] Triginta dies obsidio fuit, per quos raro unquam nix minus quattuor pedes alta iacuit; adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat ut ea sola ignibus aliquotiens coniectis ab hoste etiam tutamentum fuerit. [11] Postremo, cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.


  • 217 ( )    ,   ( ) , .
  • 218   , ( 120,   8090); - , ( socii navales  .: ; 50 300 ).
  • 219 .: . 79. .
  • 220 .: . 84, : XXIX, 1, 25; 2, 2 5; 3, 3; XXXIV, 20.
  • 221.: . 213.
  • 222. , ,  511, , (  14) , , .
  • 1327002004 1327002016 1327002038 1364002162 1364002163 1364002200