|  |



XXIX, . 1

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

. II, . 367 1. (1) , . (2) , , , , ; , , . (3) , , , , , . (4) , , , , . (5) , , . : , - ; (6) , , , , , ;   .

(7) - : , . (8) : , , , : , , . (9) , , . , , . (10) , , ;   1. (11) , , .

(12) , , , 2. (13) , , , ; .368 . (14) , ( ), ; , , : .

(15) , , . (16) , - , 3. (17) : , , , . (18) , : .

(19) : 4, , , , . (20) : -   ; , , , . (21)   ; ; , . (22) . (23) , , ; (24) ; , , ; . (25) , 5 , . (26) 6, .

1. Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios milites ordinavit centuriavitque. [2] Ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur. [3] Tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites qui secum in Africam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi atque ornati adessent edixit. [4] Gravis ea militia procul domo, terra marique multos labores magna pericula allatura videbatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. [5] Ubi dies quae edicta erat advenit, arma equosque ostenderunt. Tum Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tamquam gravem et duram horrere eam militiam; [6] si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent quid sentirent; cum bona venia se auditurum. [7] Ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi utrum vellet liberum esset, nolle militare, tum Scipio ei: [8] Quoniam igitur, adulescens, quid sentires non dissimulasti, vicarium tibi expediam cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque. [9] Laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat tradit. Ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere. [10] Ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica inpensa. Docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum imperatoris erat, ipsum militaturum qui ita non fecisset. [11] Egregiam hanc alam equitum evasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuvisse.

[12] Legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militaverant, [13] quos cum optima disciplina institutos credebat, tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum; nihil enim parvum, sed Carthaginis iam excidia agitabat animo. [14] Inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum civitatibus imperat, ex Italia advecto parcit; veteres naves reficit et cum iis C. Laelium in Africam praedatum mittit; novas Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.

[15] Praeparatis omnibus ad bellum Syracusas, nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas, venit. [16] Graeci res a quibusdam Italici generis eadem vi qua per bellum ceperant retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant. [17] Omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit. [18] Non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum adiuverunt.

[19] Eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente Ilergete Indibili, nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto. [20] Eum superesse unum ducem Romanis, ceteris ab Hannibale interfectis, rebatur; eo nec in Hispaniam caesis Scipionibus alium quem mitterent habuisse, et postquam in Italia gravius bellum urgueret, adversus Hannibalem eum arcessitum. [21] Praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani haberent, exercitum quoque inde veterem deductum; trepida omnia et inconditam turbam tironum esse. [22] Numquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore. [23] Servitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis, nec in vicem his aut illis, sed interdum utrisque simul. [24] Pulsos ab Romanis Carthaginienses; ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque. [25] Haec taliaque dicendo non populares modo, sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos. [26] Itaque intra paucos dies triginta milia peditum, quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt.


  • 1 395 . . ., , , . .: . , III, 4, 15; , I, 24.
  • 2 213211 . . .
  • 3, (.: XXVI, 40, 1) (.: XXVI, 30, 1; 32, 6).
  • 4.: XXVIII, 24 ; XXVI, 49, 11 .
  • 5.: XXI, 23, 2; 61, 8, . 84 220  . XXI.
  • 6.: XXVIII, 24, 4; 31, 7; . . 83 100  . XXVIII.
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002902 1364002903 1364002904