|  |



XXIII, . 7

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

7. (1) : ; ; ; (2) : , , , . (3) . : ,   , ,  , ; . (4) , , , . (5) , , , 25, , , (6) , , , , , , . (7) , ; ; : . , , , (8) , . , 26, , , . (9) : . , : , . (10) ,   .113 , , , ; , , . (11) , , , , . (12) , , , .

7. Legati ad Hannibalem venerunt pacemque cum eo his condicionibus fecerunt, ne quis imperator magistratusve Poenorum ius ullum in civem Campanum haberet, neve civis Campanus invitus militaret munusve faceret; [2] ut suae leges, sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex Romanis captivis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret. [3] Haec pacta; illa insuper quam quae pacta erant facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium civisque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos, partim privatis negotiis inplicitos, plebs repente omnis conprehensos velut custodiae causa balneis includi iussit, ubi fervore atque aestu anima interclusa foedum in modum exspirarent.

[4] Ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, summa ope Decius Magius, vir cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam civium mentem defuit, restiterat. [5] Ut vero praesidium mitti ab Hannibale audivit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilemque Tarentinorum servitutem exempla referens, primo ne reciperetur praesidium palam vociferatus est, [6] deinde ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus quod a vetustissimis sociis consanguineisque defecissent forti ac memorabili facinore purgare vellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se. [7] Haec nec enim occulta agebantur cum relata Hannibali essent, primo misit qui vocarent Magium ad sese in castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum, nec enim Hannibali ius esse in civem Campanum, concitatus ira Poenus conprehendi hominem vinctumque adtrahi ad sese iussit. [8] Veritus deinde ne quid inter vim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse praemisso nuntio ad Marium Blossium, praetorem Campanum, postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio. [9] Marius contione advocata edicit ut frequentes cum coniugibus ac liberis obviam irent Hannibali. Ab universis id non oboedienter modo sed enixe, favore etiam volgi et studio visendi tot iam victoriis clarum imperatorem, factum est. [10] Decius Magius nec obviam egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, privatim se tenuit; in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota civitate ad excipiendum Poenum visendumque. [11] Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum ne quid eo die seriae rei gereret diemque ut ipse adventu suo festum laetus ac libens celebraret, [12] quamquam praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio negaret, visenda urbe magnam partem diei consumpsit.


  • 25 , 280 . . .: . 42  . XXI; .: . 16.
  • 26  . .: XXVII, 3, 4; . , 93 .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002308 1364002309 1364002310

    , .