|  |



XXIII, . 23

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

23. (1) , 84, : ,   ; , ; , , ; (2) , , , . (3) , , : , (4) . , 85 : , , . (5) ; , , (6) , 86, , , , 87. (7) , , , (8) , . , , .127 : . (9) , , .

23. Is ubi cum lictoribus in rostra escendit, neque duos dictatores tempore uno, quod numquam antea factum esset, [2] probare se dixit, neque dictatorem sine magistro equitum, nec censoriam vim uni permissam et eidem iterum, nec dictatori, nisi rei gerendae causa creato, in sex menses datum imperium. [3] Quae inmoderata forsan tempus ac necessitas fecerit, iis se modum impositurum: nam neque senatu quemquam moturum ex iis quos C. Flaminius L. Aemilius censores in senatum legissent; [4] transcribi tantum recitarique eos iussurum, ne penes unum hominem iudicium arbitriumque de fama ac moribus senatoris fuerit; et ita in demortuorum locum sublecturum ut ordo ordini, non homo homini praelatus videretur. [5] Recitato vetere senatu, inde primos in demortuorum locum legit qui post L. Aemilium C. Flaminium censores curulem magistratum cepissent necdum in senatum lecti essent, ut quisque eorum primus creatus erat; [6] tum legit, qui aediles, tribuni plebis, quaestoresve fuerant; tum ex iis qui magistratus non cepissent, qui spolia ex hoste fixa domi haberent aut civicam coronam accepissent. [7] Ita centum septuaginta septem cum ingenti adprobatione hominum in senatum lectis, extemplo se magistratu abdicavit privatusque de rostris descendit lictoribus abire iussis, [8] turbaeque se inmiscuit privatas agentium res, tempus hoc sedulo terens, ne deducendi sui causa populum de foro abduceret. Neque tamen elanguit cura hominum ea mora, frequentesque eum domum deduxerunt. [9] Consul nocte insequenti ad exercitum redit non facto certiore senatu, ne comitiorum causa in urbe retineretur.


  • 84  (. . 49  . XXII), , 338 . . . ( .: VIII, 13, 12; 14, 8 12).
  • 85 , .
  • 86 ( ) .
  • 87 , .
  • 1260010234 1260010302 1260010304 1364002324 1364002325 1364002326