|  |



XXIII, . 31

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

31. (1) , 114, , , (2) , , . (3) , ; , (4) ( , ) ; . (5) , , . . (6) .

(7) , , , , , , , , , . (8) , , : -, , , , , , ; , . (9) .   , :   ,   ; 115. (10) -, , .134 , 116. (11) , , , : , , , . (12) . (13) , . , , , 117; , . (14) , .

(15) ; ; , . , , ; .

31. Senatus quo die primum est in Capitolio consultus decrevit ut eo anno duplex tributum imperaretur, simplex confestim exigeretur, [2] ex quo stipendium praesens omnibus militibus daretur praeterquam qui milites ad Cannas fuissent. [3] De exercitibus ita decreverunt ut duabus legionibus urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conveniendum diem ediceret; inde eae legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur. [4] Quae ibi legiones essent erant autem Cannensis maxime exercitus eas Appius Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret, quaeque in Sicilia essent Romam deportarentur. [5] Ad exercitum cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones. [6] Ad veterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus.

[7] Taciti primo expectaverant homines uti consul comitia collegae creando haberet; deinde ubi ablegatum velut de industria M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia ortus. [8] Quod ubi sensit consul, Utrumque inquit e re publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci et comitia non prius edici quam is inde confecto quod mandatum est negotio revertisset, ut vos consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime voltis, haberetis. [9] Ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium fuit. Interea duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erycinae; utraque in Capitolio est, canali uno discretae. [10] Et de trecentis equitibus Campanis qui in Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam venerant latum ad populum ut cives Romani essent; item uti municipes Cumani essent pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset. [11] Maxime ut hoc ferretur moverat quod quorum hominum essent scire se ipsi negabant, vetere patria relicta, in eam in quam redierant nondum adsciti. [12] Postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni rogando in locum L. Postumii edicuntur. [13] Creatur ingenti consensu Marcellus, qui extemplo magistratum occiperet. Cui ineunti consulatum cum tonuisset, vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt; volgoque patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebeii consules facti essent, id deis cordi non esse. [14] In locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium.

[15] Mare arsit eo anno; ad Sinuessam bos eculeum peperit; signa Lanuvii ad Iunonis Sospitae cruore manavere, lapidibusque circa id templum pluit. Ob quem imbrem novemdiale, ut adsolet, sacrum fuit, ceteraque prodigia cum cura expiata.


  • 114.: XXI, 63, 78. . .: . 224  . XXII.
  • 115. : . 32, 20, : XXII, 9, 10 10, 10. .
  • 116 (. , . 14), , , , . ( ) () , , , , , .
  • 117.: . 160  . XXII.
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364002332 1364002333 1364002334