|  |



XXIII, . 41

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

41. (1) ,   . (2) ; , , , . (3) : ; (4) , , ,   , ; (5) , , . , , . (6) , , . , , , . (7) , , , .142 ; ,   ,   .

(8) 148 . , (9) , , , ; , . , , .

(10) , , . (11) , , , , , , ,   . (12) , . , .

(13) , , ; (14) , 149.

41. Ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago, nobiles Carthaginienses, [2] Mago ex gente Barcina, propinqua cognatione Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius haud dubie concitor. [3] Nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt: nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit, [4] et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque filii audivit, nocte, ne cuius interventus coepta inpediret, mortem sibi conscivit. [5] Ceteris urbs Cornus eadem quae ante fugae receptaculum fuit; quam Manlius victore exercitu adgressus intra dies paucos recepit. [6] Deinde aliae quoque civitates, quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant, obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut viribus aut delicto Carales exercitum reduxit. [7] Ibi navibus longis deductis inpositoque quem secum advexerat milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradit.

[8] Per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transvectus depopulatusque agrum Carthaginiensem, cum Sardiniam inde peteret, [9] quo fama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso septem inde naves cum sociis navalibus cepit. Ceteras metus haud secus quam tempestas passim disiecit.

[10] Per eosdem forte dies et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit. [11] Quem ut incautum opprimeret, Ap. Claudius per simulationem provinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto vento aestuque suo Locros traiecit. [12] Iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat, et Locrenses portas Romanis clauserunt; Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit.

[13] Eadem aestate Marcellus ab Nola, quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit [14] adeoque omnia ferro atque igni vastavit ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.


  • 148 , , , , (cum imperio). . : . 32, 20. 215 . . . (. , . 5  . XXIII).
  • 149 (.: . VIIX). (343 . . .) (295 . . .). .: VII, 37, 4 .; X, 27 .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002342 1364002343 1364002344

    , .