|  |



XXIII, . 39

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8

39. (1) , , 140, ; , . (2) , , , . (3) , 141, . . (4) , , , - ; , : , .

(5) ( )142 ; . (6) , , , , . (7) , , ,   . . (8) , , 143 , , .

39. Dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum captiva navis una, ex iis quae Romam missae erant, ex cursu refugit; inde scitum legatos cum litteris captos. [2] Itaque ignarus rex quae cum Hannibale legatis suis convenissent quaeque legati eius ad se adlaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit. [3] Legati ad Hannibalem missi Heraclitus, cui Scotino cognomen erat, et Crito Boeotus et Sositheus Magnes. Hi prospere tulerunt ac rettulerunt mandata; [4] sed prius se aestas circumegit quam movere ac moliri quicquam rex posset: tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli.

[5] Et circa Capuam, transgresso Volturnum Fabio post expiata tandem prodigia, ambo consules rem gerebant. [6] Combulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad Poenum defecerant, Fabius vi cepit; praesidiaque in his Hannibalis Campanique permulti capti. [7] Et Nolae, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur. [8] Quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exercitu Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit; inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habebat Nolam in praesidium misit.


  • 140 . . (. . . ), : , , . ( ) . . : (), (. . - , ). , , , (. 34, 24), . 34, 89 (, ) . , ?
  • 141 , , ( VI V . . .). , - , .
  • 142 . 31, 15.
  • 143 . 32, 2 48, 2, .
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364002340 1364002341 1364002342