|  |



XXVII, . 6

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

6. (1) , , , , . (2) .278 , : . (3) , 31, ; , , : (4) ; , ,  . (5) , , ; . (6) , , , : (7) , , , , , , , ,   32. (8) ; : , , , 33 ;   : , . (9) , . (10) , , , , . (11) , , :   . (12) , , . .

(13) ; , (14) , 34 .

(15) , : ; , ,  ; (16) , , , . , 35, , 36, .

(17) , . .279 , ; . (18) , , ; , 37. (19)     .     38 , , , .

6. Dictator postquam Romam venit, C. Sempronium Blaesum legatum, quem ad Capuam habuerat, in Etruriam provinciam ad exercitum misit in locum C. Calpurni praetoris, quem, ut Capuae exercituique suo praeesset, litteris excivit. [2] Ipse comitia in quem diem primum potuit edixit; quae certamine inter tribunos dictatoremque iniecto perfici non potuerunt. [3] Galeria iuniorum, quae sorte praerogativa erat, Q. Fulvium et Q. Fabium consules dixerat, eodemque iure vocatae inclinassent, ni se tribuni plebis C. et L. Arrenii interposuissent, [4] qui neque magistratum continuari satis civile esse aiebant, et multo foedioris exempli eum ipsum creari qui comitia haberet; [5] itaque si suum nomen dictator acciperet, se comitiis intercessuros; si aliorum praeterquam ipsius ratio haberetur, comitiis se moram non facere. [6] Dictator causam comitiorum auctoritate senatus, plebis scito, exemplis tutabatur: [7] namque Cn. Servilio consule, cum C. Flaminius alter consul ad Trasumennum cecidisset, ex auctoritate patrum ad plebem latum, plebemque scivisse ut, quoad bellum in Italia esset, ex iis qui consules fuissent quos et quotiens vellet reficiendi consules populo ius esset; [8] exemplaque in eam rem se habere, vetus L. Postumi Megelli, qui interrex iis comitiis quae ipse habuisset consul cum C. Iunio Bubulco creatus esset; recens Q. Fabii, qui sibi continuari consulatum, nisi id bono publico fieret, profecto numquam sisset. [9] His orationibus cum diu certatum esset, postremo ita inter dictatorem ac tribunos convenit ut eo quod censuisset senatus staretur. [10] Patribus id tempus rei publicae visum est ut per veteres et expertos bellique peritos imperatores res publica gereretur; itaque moram fieri comitiis non placere. [11] Concedentibus tribunis comitia habita; declarati consules Q. Fabius Maximus quintum, Q. Fulvius Flaccus quartum. [12] Praetores inde creati L. Veturius Philo, T. Quinctius Crispinus, C. Hostilius Tubulus, C. Aurunculeius. Magistratibus in annum creatis Q. Fulvius dictatura se abdicavit.

[13] Extremo aestatis huius classis Punica navium quadraginta cum praefecto Hamilcare in Sardiniam traiecta, Olbiensem primo, [14] dein, postquam ibi P. Manlius Volso praetor cum exercitu apparuit, circumacta inde ad alterum insulae latus, Caralitanum agrum vastavit, et cum praeda omnis generis in Africam redit.

[15] Sacerdotes Romani eo anno mortui aliquot suffectique: C. Servilius pontifex factus in locum T. Otacilii Crassi; Ti. Sempronius Ti. f. Longus augur factus in locum T. Otacilii Crassi; [16] decemvir item sacris faciundis in locum Ti. Semproni C. f. Longi Ti. Sempronius Ti. f. Longus suffectus. M. Marcius rex sacrorum mortuus est et M. Aemilius Papus maximus curio; neque in eorum locum sacerdotes eo anno suffecti.

[17] Et censores hic annus habuit L. Veturium Philonem et P. Licinium Crassum, maximum pontificem. Crassus Licinius nec consul nec praetor ante fuerat quam censor est factus; ex aedilitate gradum ad censuram fecit. [18] Sed hi censores neque senatum legerunt neque quicquam publicae rei egerunt: mors diremit L. Veturi; inde et Licinius censura se abdicavit. [19] Aediles curules L. Veturius et P. Licinius Varus ludos Romanos diem unum instaurarunt. Aediles plebei Q. Catius et L. Porcius Licinus ex multaticio argento signa aenea ad Cereris dedere, et ludos pro temporis eius copia magnifice apparatos fecerunt.


  • 31. : XXIV, 7, 12; 9, 3; XXVI, 22, 213, . 25  . XXIV.
  • 32 XXII (. . ).
  • 33 291 . . . .
  • 34  . . 147  . XXIII. (  13)  (. ) - .
  • 35   , , (II, 2, 1).
  • 36 ( )   30 , . . . 56  . I.
  • 37 . .: XXIV, 43, 4.
  • 38 , ( ), 493 . . . ( aedes  ). , ( ). .
  • 1260010303 1260010304 1260010313 1364002707 1364002708 1364002709