|  |



XXIV, . 10

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

10. (1) , , . (2) : , , . (3) , : , -41; , . (4) :   ,   , , .157 . (5) ;   , .

(6) ; , : , 42, ; (7) ; 43 ; ,   ; (8) 44 , 45 ; (9) , 46 ,   . (10) : , ; ; : , !; ; 47 . (11) , , . , 48 ; , (12) , , , , , . (13) , 49 , , 50.

10. Quo die magistratum inierunt consules, senatus in Capitolio est habitus decretumque omnium primum [2] ut consules sortirentur conpararentve inter se uter censoribus creandis comitia haberet, priusquam ad exercitum proficisceretur. [3] Prorogatum deinde imperium omnibus qui ad exercitus erant iussique in provinciis manere, Ti. Gracchus Luceriae, ubi cum volonum exercitu erat, C. Terentius Varro in agro Piceno, M. Pomponius in Gallico; [4] et praetores prioris anni pro praetoribus, Q. Mucius obtineret Sardiniam, M. Valerius ad Brundisium orae maritimae, intentus adversus omnes motus Philippi Macedonum regis, praeesset. [5] P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta provincia, T. Otacilio classis eadem quam adversus Carthaginienses priore anno habuisset.

[6] Prodigia eo anno multa nuntiata sunt, quae quo magis credebant simplices ac religiosi homines, eo plura nuntiabantur: Lanuvi in aede intus Sospitae Iunonis corvos nidum fecisse; [7] in Apulia palmam viridem arsisse; Mantuae stagnum effusum Mincio amni cruentum visum; et Calibus creta et Romae in foro bovario sanguine pluvisse; [8] et in vico Insteio fontem sub terra tanta vi aquarum fluxisse ut serias doliaque quae in eo loco erant provoluta velut impetus torrentis tulerit; [9] tacta de caelo atrium publicum in Capitolio, aedem in campo Volcani, Vacunae in Sabinis publicamque viam, murum ac portam Gabiis. [10] Iam alia vulgata miracula erant: hastam Martis Praeneste sua sponte promotam; bovem in Sicilia locutum; infantem in utero matris in Marrucinis Io triumphe clamasse; ex muliere Spoleti virum factum; Hadriae aram in caelo speciesque hominum circum eam cum candida veste visas esse. [11] Quin Romae quoque in ipsa urbe, secundum apum examen in foro visum quod mirabile est, quia rarum adfirmantes quidam legiones se armatas in Ianiculo videre concitaverunt civitatem ad arma, [12] cum qui in Ianiculo essent negarent quemquam ibi praeter adsuetos collis eius cultores adparuisse. [13] Haec prodigia hostiis maioribus procurata sunt ex haruspicum responso, et supplicatio omnibus deis quorum pulvinaria Romae essent indicta est.


  • 41.: XXII, 57, 11; XXIII, 32.
  • 42.: . 224  . XXI.
  • 43  . ( ), , .
  • 44 (?)   ( ). .
  • 45  , , (. . 70  . XXIII); (seriae), , .
  • 46   . . ( vocem).   , . .: . , I, 10, 49: (. . ). arcem ( ), , .
  • 47. . 56  . XXII.
  • 48    , . , .
  • 49  , ( . . 102  . I).
  • 50. . 228  . XXI.
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364002411 1364002412 1364002413