|  |



XXIV, . 43

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

43. (1) . (2) , , : (3) , , , , 158 , . : - , . (4) . 159.

(5) . ( ): , ,   ; (6)   , , . (7) , , , . (8) , .183 160.

(9) , , ,   [213 .].

43. Haec in Hispania Q. Fabio M. Claudio consulibus gesta. [2] Romae cum tribuni plebis novi magistratum inissent, extemplo censoribus P. Furio et M. Atilio a M. Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est [3] quaestorem eum proximo anno adempto equo tribu moverant atque aerarium fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad Cannas factam sed novem tribunorum auxilio vetiti causam in magistratu dicere dimissique fuerunt. [4] Ne lustrum perficerent, mors prohibuit P. Furi; M. Atilius magistratu se abdicavit.

[5] Comitia consularia habita ab Q. Fabio Maximo consule. Creati consules ambo absentes Q. Fabius Maximus, consulis filius, et Ti. Sempronius Gracchus iterum. [6] Praetores fiunt duo qui tum aediles curules erant, P. Sempronius Tuditanus et Cn. Fulvius Centumalus, et cum illis M. Atilius et M. Aemilius Lepidus. [7] Ludos scenicos per quadriduum eo anno primum factos ab curulibus aedilibus memoriae proditur. [8] Aedilis Tuditanus hic erat qui ad Cannas pavore aliis in tanta clade torpentibus per medios hostes duxit.

[9] His comitiis perfectis auctore Q. Fabio consule designati consules Romam accersiti magistratum inierunt, senatumque de bello ac provinciis suis praetorumque et de exercitibus quibus quique praeessent consuluerunt;

1327002003 1327002012 1327002014 1364002444 1364002445 1364002446