|  |



XXV, . 41

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

41. (1) , , , , . ; (2) , , : -, ; (3) -, .227 - . (4)   , . : :     . (5) : , , , . (6) : : , , . (7) , , , . , <>146 . , . .

(8) ; , : (9) , ; . (10) , : , . (11) 147 , , . (12) , , , . (13) 148;   ,   ,   . .

41. Enimvero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem subnixum victoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique victis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa iubet. [2] Instruenti exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, [3] dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna. [4] Gens fallax promissi fidem praestitit. Itaque et Romanis crevit animus nuntio celeri per ordines misso, destitutum ab equite hostem esse, quem maxime timuerant, [5] et territi hostes, praeterquam quod maxima parte virium suarum non iuvabantur, timore etiam incusso, ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur. [6] Itaque haud magni certaminis res fuit; primus clamor atque inpetus rem decrevit. Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantis suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti, [7] postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitatis proxumas dilapsi. Multa milia hominum caesa, capta . . . et octo elephanti. Haec ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit; victor inde Syracusas rediit.

[8] Iam ferme in exitu annus erat; itaque senatus Romae decrevit ut P. Cornelius praetor litteras Capuam ad consules mitteret, [9] dum Hannibal procul abesset nec ulla magni discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus subrogandos Romam veniret. [10] Litteris acceptis inter se consules compararunt ut Claudius comitia perficeret, Fulvius ad Capuam maneret. [11] Consules Claudius creavit Cn. Fulvium Centumalum et P. Sulpicium Servii filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset. [12] Praetores deinde creati L. Cornelius Lentulus, M. Cornelius Cethegus, C. Sulpicius, C. Calpurnius Piso. [13] Pisoni iuris dictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia, Lentulo Sardinia evenit. Consulibus prorogatum in annum imperium est.


  • 146 , .
  • 147   211 . . . ( 216 213 . . .), , 210 . . . 210 . . . (.: XXVI, 22, 1; XXVII, 1, 12). ( , 212 . . ., .)
  • 148, , (. , . 6 12). .
  • 1364000838 1364000840 1364000927 1364002600 1364002601 1364002602