|  |



XXVI, . 4

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

4. (1) . , , ,   , .231 . (2) , , . , . , , , : (3) , . , , . (4) , .

, , , , , 22, , 23. (5) . (6) , ; , , . (7) , . , (8) ; , ,   . : ; (9) . (10) ; , , .

4. Inter haec vis omnis belli versa in Capuam erat; obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur, nec aut famem tolerare servitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas. [2] Inventus est Numida qui acceptis litteris evasurum se professus praestaret promissum. Per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis, dum aliquid virium superesset, ab omni parte eruptionem temptandi. [3] Ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedite superabantur. Sed nequaquam tam laetum vincere quam triste vinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. [4] Inita tandem ratio est ut quod viribus deerat arte aequaretur. Ex omnibus legionibus electi sunt iuvenes maxime vigore ac levitate corporum veloces; eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis velitaribus inest. [5] Eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et vehi post sese et desilire perniciter, ubi datum signum esset. [6] Postquam adsuetudine cotidiana satis intrepide fieri visum est, in campum qui medius inter castra murumque erat adversus instructos Campanorum equites processerunt, [7] et, ubi ad coniectum teli ventum est, signo dato velites desiliunt. Pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia emittunt. [8] Quibus plurimis in equos virosque passim coniectis permultos volneraverunt; pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. [9] Inde equitatu quoque superior Romana res fuit; institutum ut velites in legionibus essent. [10] Auctorem peditum equiti inmiscendorum centurionem Q. Navium ferunt, honorique id ei apud imperatorem fuisse.


  • 22   29,57 .
  • 23 (.: XXI, 55, 11). , , .
  • 1364002336 1260010315 1327008035 1364002605 1364002606 1364002607