|  |



XXVI, . 6

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

6. (1) . , . (2) : . . (3) ; , 31; (4) , .233 , . (5) : , , , . ; . (6) , , , , . (7) ,   , , .

(8) , , , ; ;   . (9) , , , , (10) , , , , . (11) : , -, : - , . (12) , , ; ; .

(13) , , , . 32 , , . (14) - , . , . (15) , , : , , . . (16) ; ; , , . (17) , , , , , .

6. Et M. Atilius legatus primi principis ex eadem legione signum inferre in cohortem Hispanorum coepit; et qui castris praeerant, L. Porcius Licinus et T. Popilius legati, pro vallo acriter propugnant elephantosque transgredientes in ipso vallo conficiunt. [2] Quorum corporibus cum oppleta fossa esset, velut aggere aut ponte iniecto transitum hostibus dedit. Ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita caedes. [3] Altera in parte castrorum iam inpulsi erant Campani Punicumque praesidium et sub ipsa porta Capuae quae Volturnum fert pugnabatur; [4] neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant, quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostis arcebat. [5] Et suppressit impetum Romanorum volnus imperatoris Ap. Claudi, cui suos ante prima signa adhortanti sub laevo umero summum pectus gaeso ictum est. Magna vis tamen hostium ante portam est caesa, ceteri trepidi in urbem conpulsi. [6] Et Hannibal, postquam cohortis Hispanorum stragem vidit summaque vi castra hostium defendi, omissa oppugnatione recipere signa et convertere agmen peditum obiecto ab tergo equitatu, ne hostis instaret, coepit. [7] Legionum ardor ingens ad hostem insequendum fuit: Flaccus receptui cani iussit, satis ad utrumque profectum ratus, ut et Campani quam haud multum in Hannibale praesidii esset, et ipse Hannibal sentiret. [8] Caesa eo die quidam, qui huius pugnae auctores sunt, octo milia hominum de Hannibalis exercitu, tria ex Campanis tradunt, signaque Carthaginiensibus quindecim adempta, duodeviginti Campanis.

[9] Apud alios nequaquam tantam molem pugnae inveni plusque pavoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in castra Romana Numidae Hispanique cum elephantis inrupissent, [10] elephanti per media castra vadentes stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula iumentorum facerent; [11] fraudem quoque super tumultum adiectam, inmissis ab Hannibale qui habitu Italico gnari Latinae linguae iuberent consulum verbis, quoniam amissa castra essent, pro se quemque militum in proxumos montes fugere; [12] sed eam celeriter cognitam fraudem oppressamque magna caede hostium; elephantos igni e castris exactos. [13] Hoc ultimum, utcumque initum finitumque est, ante deditionem Capuae proelium fuit.

Medix tuticus, qui summus magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus. [14] Matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum, cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuae perventurum ad eum puerum, nihil ad eam spem adgnoscentem dixisse ferunt: [15] Ne tu perditas res Campanorum narras, ubi summus honos ad filium meum perveniet. [16] Ea ludificatio veri et ipsa in verum vertit; nam cum fame ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti posse, iis qui nati in spem honorum erant honores detrectantibus, [17] Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit.

1327002006 1327002017 1327002022 1364002607 1364002608 1364002609

, .