|  |



XXVI, . 5

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

5. (1) . : . (2) ; : , .

(3) , ́ , , . . (4) 24, , ; 25, , . (5) , , , . . (6) ,   .232 , . (7) , - , (8) : ; ; , ,   26;   27.

(9) ; , , , , 28 , , . (10) ; , . (11) ; 29 ; , , . (12) , , , , . (13) , , : , , , : . (14)   : , ; , : , . (15) , , 30 , , . (16) ; . (17) , , , .

5. Cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem diversum Tarentinae arcis potiundae Capuaeque retinendae trahebant curae. [2] Vicit tamen respectus Capuae, in quam omnium sociorum hostiumque conversos videbat animos, documento futurae, qualemcumque eventum defectio ab Romanis habuisset. [3] Igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni graviore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit. Secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti. [4] In valle occulta post Tifata, montem imminentem Capuae, consedit. Adveniens cum castellum Galatiam praesidio vi pulso cepisset, in circumsedentis Capuam se vertit, [5] praemissisque nuntiis Capuam, quo tempore castra Romana adgressurus esset, ut eodem et illi ad eruptionem parati portis omnibus sese effunderent, ingentem praebuit terrorem. [6] Nam alia parte ipse adortus est, alia Campani omnes, equites peditesque, et cum iis Punicum praesidium, cui Bostar et Hanno praeerant, erupit.

[7] Romani ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti sunt: [8] Ap. Claudius Campanis, Fulvius Hannibali est oppositus; C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum via quae Suessulam fert, C. Fulvius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Volturni amnis. [9] Proelium non solito modo clamore ac tumultu est coeptum, sed ad alium virorum, equorum armorumque sonum disposita in muris Campanorum inbellis multitudo tantum cum aeris crepitu, qualis in defectu lunae silenti nocte cieri solet, edidit clamorem ut averteret etiam pugnantium animos. [10] Campanos facile a vallo Appius arcebat: maior vis ab altera parte Fulvium Hannibal et Poeni urgebant. [11] Legio ibi sexta loco cessit, qua pulsa cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit, ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an intercluderetur a suis. [12] Quem pavorem legionis periculumque castrorum Fulvius ubi vidit, Q. Navium primoresque alios centurionum hortatur ut cohortem hostium sub vallo pugnantem invadant: [13] in summo discrimine rem verti; aut viam dandam iis esse et minore conatu quam condensam aciem rupissent in castra inrupturos aut conficiendos sub vallo esse. [14] Nec magni certaminis rem fore; paucos esse et ab suis interclusos, et quae, dum paveat Romanus, interrupta acies videatur, eam, si se utrimque in hostem vertat, ancipiti pugna medios circumventuram. [15] Navius ubi haec imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademptum signifero in hostis infert, iacturum in medios eos minitans, ni se propere sequantur milites et partem capessant pugnae. [16] Ingens corpus erat et arma honestabant; et sublatum alte signum converterat ad spectaculum cives hostesque. [17] Ceterum postquam iam ad signa pervenerat Hispanorum, tum undique in eum tragulae coniectae et prope tota in unum acies versa; sed neque multitudo hostium neque telorum vis arcere impetum eius viri potuerunt.


  • 24.: XXIV, 12, 3.
  • 25 . , 216 . . . (XXII, 61, 11) 211 . . . (. , . 16, 5).
  • 26 ( - )   (.: XXIII, 17, 3 .).
  • 27. . .
  • 28.: . , I, 28, 12; . , 17, 4; . , II, 54.
  • 29 .
  • 30. . 62  . XXV.
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002606 1364002607 1364002608

    , .