|  |



XXVI, . 20

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

20. (1) , 97. : , (2) , . (3) , , - . (4) ; . , , , . (5) , ,  - . , . (6) : , , ; ; , , , 98.

(7) , , , , , . (8) . , , . (9) , , , - , , . (10) , , . (11) , 99; : .

20. Profectus ab Tarracone et civitates sociorum et hiberna exercitus adiit, conlaudavitque milites quod duabus tantis deinceps cladibus icti provinciam obtinuissent, [2] nec fructum secundarum rerum sentire hostis passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent. [3] Marcium secum habebat cum tanto honore ut facile appareret nihil minus vereri quam ne quis obstaret gloriae suae. [4] Successit inde Neroni Silanus, et in hiberna milites novi deducti. Scipio omnibus quae adeunda agendaque erant mature aditis peractisque Tarraconem concessit. [5] Nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum. [6] In hiberna diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gadis, Mago in mediterranea maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernavit.

[7] Aestatis eius extremo qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam venit Punica classis ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus praesidii Romani quod in arce Tarentina erat, [8] clauserat quidem omnis ad arcem a mari aditus, sed adsidendo diutius artiorem annonam sociis quam hosti faciebat. [9] Non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio navium Punicarum poterat quantum frumenti classis ipsa turba navali mixta ex omni genere hominum absumebat, [10] ut arcis praesidium etiam sine invecto, quia pauci erant, ex ante praeparato sustentari posset, Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret. [11] Tandem maiore gratia quam venerat classis dimissa est; annona haud multum laxaverat, quia remoto maritimo praesidio subvehi frumentum non poterat.


  • 97 . . ,  6.
  • 98 (X, 7, 5) - .
  • 99.: , IX, 9, 11 ( , , ). . XXV, 27, 12,   212 . . .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002621 1364002622 1364002623

    , .