|  |



XXVI, . 32

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8

32. (1) . ; . (2) , , ;   150, ; , ;   . (3) , . .256 , ,   151. (4) , , , , ,   152, ? (5) , , (6) : , , , , , . (7) ; ; . (8) 153, , ; . , .

32. Consul alter de postulatis Siculorum ad patres rettulit. Ibi cum diu sententiis certatum esset, et magna pars senatus, principe eius sententiae T. Manlio Torquato, [2] cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent, hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda servitute bello adfligi; [3] inter tyrannorum et ducis Romani certamina praemium victoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque aerarium quondam populi Romani, cuius munificentia ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello adiuta ornataque res publica esset. [4] Si ab inferis existat rex Hiero, fidissimus imperi Romani cultor, quo ore aut Syracusas aut Romam ei ostendi posse, cum, ubi semirutam ac spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in vestibulo urbis, prope in porta, spolia patriae suae visurus sit? [5] haec taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt patres: [6] acta M. Marcelli quae is gerens bellum victorque egisset rata habenda esse; in relicum curae senatui fore rem Syracusanam, mandaturosque consuli Laevino ut, quod sine iactura rei publicae fieri posset, fortunis eius civitatis consuleret. [7] Missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem, uti rediret in curiam, et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est; [8] legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet. Pollicens hoc consul clementer appellatos eos dimisit.


  • 150  , , (. : . 31, 5), . , , . (. . , ) , , . .: XXII, 60, 5; . ( 227)  , .
  • 151.: XXII, 37; XXIII, 21, 5; 38, 13.
  • 152 , (. . 141  . XXV). 210 . . . ( ) .
  • 153.: , , 23.
  • 1364002336 1260010315 1327008035 1364002633 1364002634 1364002635