|  |



XXVI, . 38

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

38. (1) , , , , . (2) ,   ; , , . (3) , , : . (4) , . , , . (5) , .

(6) 172 .   ; , : ; . (7) , , , , ; , . (8) ; - , . ; ; , 173, (9) , - , : , , . , : , . (10) , . . (11) , , , , , :   . (12) : . , , , ; (13) , .261 . . (14) , . , .

38. Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos averterat, [2] quos neque omnis tenere praesidiis, nisi vellet in multas parvasque partis carpere exercitum, quod minime tum expediebat, poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem. [3] Praeceps in avaritiam et crudelitatem animus ad spolianda quae tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit. [4] Id foedum consilium cum incepto, tum etiam exitu fuit. Neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam; quippe ad pluris exemplum quam perpessio malorum pertinebat. [5] Nec consul Romanus temptandis urbibus, sicunde spes aliqua se ostendisset, deerat.

[6] Salapiae principes erant Dasius et Blattius; Dasius Hannibali amicus, Blattius quantum ex tuto poterat rem Romanam fovebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello; sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat. [7] Multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellat; at ille, cum ab re aversus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit. [8] Arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellat. [9] Enimvero ille, velut in manifesta re, exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis qui aderant quo audacior res erat, minus similis veri visa est: [10] aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri quod, quia testem habere non posset, liberius fingenti esset. [11] Ita inde dimissi sunt. Nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto quam idem obtundendo, docendoque quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit ut praesidium Punicum quingenti autem Numidae erant Salapiaque traderetur Marcello. [12] Nec sine caede multa tradi potuit. Longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. Itaque quamquam inprovisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat, tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, [13] cum evadere nequirent, pugnantes ad ultumum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex his in potestatem hostium vivi venerunt. [14] Plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; nec deinde umquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.


  • 172 . . 83  . XXIV. . : XXIV, 20, 15; 47, 910. , . XXVII, 1, 1 ( . 28, 513 ), ( , 45, 191  47, 206).
  • 173.: . III, 8, , 1 ( ).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002639 1364002640 1364002641

    , .