|  |



XXVII, . 8

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

8. (1) 49 ; . (2) , , , , : . (3) ; , :   . (4) , ; . (5) , 50, . . , , , , , . (6) , , : , , , ́ . (7) , - . (8) ; . ; , : , , 51. (9) , , .281 . . (10) , , , ;   ,  , , .

(11) , , , , , . (12) , , , , , .

(13) ( ), . (14) , , . (15) , , , , , , 52 . (16) , : , 53; (17) ( 54); , ,  , . (18) , , , , . (19) , 55 , .

8. Inter maiorum rerum curas comitia maximi curionis, cum in locum M. Aemili sacerdos crearetur, vetus excitaverunt certamen, [2] patriciis negantibus C. Mamili Atelli, qui unus ex plebe petebat, habendam rationem esse, quia nemo ante eum nisi ex patribus id sacerdotium habuisset. [3] Tribuni appellati ad senatum rem reiecerunt; senatus populi potestatem fecit: ita primus ex plebe creatus maximus curio C. Mamilius Atellus. [4] Et flaminem Dialem invitum inaugurari coegit P. Licinius pontifex maximus C. Valerium Flaccum; decemvirum sacris faciundis creatus in locum Q. Muci Scaevolae demortui C. Laetorius. [5] Causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in bonam vertisset. Ob adulescentiam neglegentem luxuriosamque C. Flaccus flamen captus a P. Licinio pontifice maximo erat, L. Flacco fratri germano cognatisque aliis ob eadem vitia invisus. [6] Is ut animum eius cura sacrorum et caerimoniarum cepit, ita repente exuit antiquos mores ut nemo tota iuventute haberetur prior nec probatior primoribus patrum, suis pariter alienisque, esset. [7] Huius famae consensu elatus ad iustam fiduciam sui rem intermissam per multos annos ob indignitatem flaminum priorum repetivit, ut in senatum introiret. [8] Ingressum eum curiam cum P. Licinius praetor inde eduxisset, tribunos plebis appellavit. Flamen vetustum ius sacerdotii repetebat: datum id cum toga praetexta et sella curuli ei flamonio esse. [9] Praetor non exoletis vetustate annalium exemplis stare ius, sed recentissimae cuiusque consuetudinis usu volebat: nec patrum nec avorum memoria Dialem quemquam id ius usurpasse. [10] Tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, non sacerdotio damno fuisse cum aequom censuissent, ne ipso quidem contra tendente praetore, magno adsensu patrum plebisque flaminem in senatum introduxerunt, omnibus ita existimantibus, magis sanctitate vitae quam sacerdotii iure eam rem flaminem obtinuisse.

[11] Consules priusquam in provincias irent, duas urbanas legiones in supplementum quantum opus erat ceteris exercitibus militum scripserunt. [12] Urbanum veterem exercitum Fulvius consul C. Fulvio Flacco legato frater hic consulis erat in Etruriam dedit ducendum et legiones quae in Etruria erant Romam deducendas. [13] Et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas fuere autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor Q. Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem iussit, atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere. [14] Nihil eae deductae ex insula legiones minuerunt nec viribus nec specie eius provinciae praesidium; [15] nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit. [16] Ea externa auxilia cum singulis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exercituum servavit: altero L. Cincium partem insulae regnum qua Hieronis fuerat tueri iussit; [17] altero ipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque navium septuaginta partita, ut omni ambitu litorum praesidio orae maritumae essent. [18] Ipse cum Muttinis equitatu provinciam peragrabat, ut viseret agros cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret castigaretque. [19] Ita tantum ea cura frumenti provenit ut et Romam mitteret et Catinam conveheret unde exercitui qui ad Tarentum aestiva acturus esset posset praeberi.


  • 49. , . 6, 15.
  • 50 , , . .: I, 20, 2 . 71  . I.
  • 51 .: .
  • 52 (. XXIVXXV). 210 . . . (XXVI, 40, 11).
  • 53. . .
  • 54 . : (.: XXIV, 6, 7)?
  • 55 (. , . )  .
  • 1260010223 1260010311 1260010407 1364002709 1364002710 1364002711