|  |



XXVII, . 7

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

7. (1) 39 ; , 40; . (2) : 41, , ; , . (3) , ; : . (4) . 42 . (5) , , , , 43, (6) , .

(7) , ( ) ( ), , : ,   [209 .]. (8) ; : , 44;   ,   .

(9) : , ;   ; , , ; (10) ; , . (11) 45 , ; , , . (12) ( .280 ) , , 46. (13) ; , , , , , . (14) , . (15) 47 ; . ; (16) ,   . (17) ; , , 48. .

7. Exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et tricensimo quam a Tarracone profectus erat Romam venit; isque cum agmine captivorum ingressus urbem magnum concursum hominum fecit. [2] Postero die in senatum introductus captam Carthaginem, caput Hispaniae, uno die, receptasque aliquot urbes quae defecissent novasque in societatem adscitas exposuit. [3] Ex captivis comperta iis fere congruentia quae in litteris fuerant M. Valerii Messallae. Maxime movit patres Hasdrubalis transitus in Italiam, vix Hannibali atque eius armis obsistentem. [4] Productus et in contionem Laelius eadem edisseruit. Senatus ob res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decrevit; C. Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit. [5] Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradiderint, [6] quod mihi minus simile veri visum est annum integrum Scipionem nihil gerundo in Hispania consumpsisse.

[7] Q. Fabio Maximo quintum, Q. Fulvio Flacco quartum consulibus, idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium: Fabius ad Tarentum, Fulvius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret. M. Claudio prorogatum in annum imperium. [8] Praetores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam. [9] Exercitus ita per provincias divisi: Fulvio duae legiones quas in Sicilia M. Valerius Laevinus haberet, Q. Fabio, quibus in Etruria C. Calpurnius praefuisset; urbanus exercitus ut in Etruriam succederet; [10] C. Calpurnius eidem praeesset provinciae exercituique; Capuam exercitumque quem Q. Fulvius habuisset T. Quinctius obtineret. [11] C. Hostilius ab C. Laetorio propraetore provinciam exercitumque qui tum Arimini erat acciperet. M. Marcello quibus consul rem gesserat legiones decretae. [12] M. Valerio cum L. Cincio iis quoque enim prorogatum in Sicilia imperium Cannensis exercitus datus, eumque supplere ex militibus qui ex legionibus Cn. Fulvi superessent iussi. [13] Conquisitos eos consules in Siciliam miserunt; additaque eadem militiae ignominia sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn. Fulvi exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant. [14] C. Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones quibus P. Manlius Volso eam provinciam obtinuerat decretae. [15] P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in annum imperium. Triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae; [16] cetera classe placere praedatum in Africam aut ipsum M. Valerium Laevinum traicere, aut mittere seu L. Cincium seu M. Valerium Messallam vellet. [17] Nec de Hispania quicquam mutatum, nisi quod non in annum Scipioni Silanoque, sed donec revocati ab senatu forent, prorogatum imperium est. Ita provinciae exercituumque in eum annum partita imperia.

1327002002 1327002004 1327002006 1364002708 1364002709 1364002710