|  |



XXVII, . 20

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

20. (1) , ; . (2) , : 97. , . (3) , , , 98, , , 99     , , , . (4) . , , , , . (5) , , ; , . (6) , ,  ,   : . (7) .294   -. , , . (8) , , 100 ;   : , , . , . [209 .] 101.

(9) . , , , , ; . (10) : , , , . (11) ; , , . (12) , , , , , . (13) , , , .

20. De bello inde consilium habitum. Et auctoribus quibusdam ut confestim Hasdrubalem consequeretur, [2] anceps id ratus, ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso ipse relicuum aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis absumpsit.

[3] Paucis post proelium factum ad Baeculam diebus, cum Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessisset, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore Hispania ad Hasdrubalem venere, serum post male gestam rem auxilium, consilio in cetera exsequenda belli haud parum opportuni. [4] Ibi conferentibus quid in cuiusque provinciae regione animorum Hispanis esset, unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniae oram, quae ad Oceanum et Gades vergit, ignaram adhuc Romanorum esse eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat; [5] inter Hasdrubalem alterum et Magonem constabat beneficiis Scipionis occupatos omnium animos publice privatimque esse, nec transitionibus finem ante fore quam omnes Hispani milites aut in ultima Hispaniae amoti aut traducti in Galliam forent. [6] Itaque etiam si senatus Carthaginiensium non censuisset, eundum tamen Hasdrubali fuisse in Italiam, ubi belli caput rerumque summa esset, simul ut Hispanos omnes procul ab nomine Scipionis ex Hispania abduceret. [7] Exercitum eius cum transitionibus tum adverso proelio imminutum Hispanis repleri militibus, et Magonem, Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu, ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares traicere; [8] Hasdrubalem Gisgonis cum exercitu penitus in Lusitaniam abire, nec cum Romano manus conserere; Masinissae ex omni equitatu quod roboris esset, tria milia equitum expleri, eumque vagum per citeriorem Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros populari. His decretis ad exsequenda quae statuerant duces digressi. Haec eo anno in Hispania acta.

[9] Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum captum astu magis quam virtute gloriae tamen esse, [10] Fulvi senescere fama, Marcellus etiam adverso rumore esse, superquam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam Hannibale media aestate Venusiam in tecta milites abduxisset. [11] Inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis. Is iam a prima pugna, quae adversa fuerat, adsiduis contionibus infamem invisumque plebei Claudium fecerat, [12] et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen necessarii Claudi obtinuerunt ut relicto Venusiae legato Marcellus Romam veniret ad purganda ea quae inimici obicerent, nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur. [13] Forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et Q. Fulvius consul comitiorum causa Romam venit.


  • 97 .: XXV, 32, 38 ( . 126  . XXV); XXVI, 20, 6. , , .  2 ,  5, , .
  • 98   , - ( . , ).
  • 99   (.: XXXII, 28, 11; XXXIII, 21, 69; 26, 12; 27, 15  198196 . . .). , , ( ).
  • 100  . ( ) . . . (. ). ( , ) . (. ). - (   . ). () . II . . .
  • 101. . , , , 208 . ., .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002721 1364002722 1364002723

    , .