|  |



XXVIII, . 41

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

41. (1) , : , . (2) , , , , , , , , . (3) , ,   , , , , , , , , , 127 ? (4) ? , , ,  ! (5) 128 , ? (6) , , , , : ?

(7) , , , . (8) , : , , ? : , , ? (9)   , . , ,   . (10) , , ; , . .

.359 (11) , : , ; (12) , . , ? ,   . (13) ,   , , , ,   , , , , ?129 (14) ? , - . (15)   , , . (16) , , . (17) , , 130, , .

41. Illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si, cum in me ipso numquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico praeponam. [2] Quamquam, si aut bellum nullum in Italia aut is hostis esset ex quo victo nihil gloriae quaereretur, qui te in Italia retineret, etsi id bono publico faceret, simul cum bello materiam gloriae tuae isse ereptum videri posset. [3] Cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae, si hostem eum qui tot funerum, tot cladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit? [4] Nisi aut Hamilcar Hannibali dux est praeferundus aut illud bellum huic, aut victoria illa maior clariorque quam haec modo contingat ut te consule vincamus futura est. [5] Ab Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem malis? [6] Ne tu quidem, etsi magis partam quam speratam gloriam amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata gloriatus fueris.

[7] Nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse videatur quam contempsisse qui aliud bellum maluerit. [8] Quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circuitus, ut, cum in Africam traieceris, secuturum te illuc Hannibalem speres potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis, si egregiam istam palmam belli Punici patrati petis? [9] Hoc et natura prius est, tua cum defenderis, aliena ire oppugnatum. Pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur. [10] Si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo, illic Carthaginem expugna; si altera utra victoria novis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque, tum causa etiam insequentis fuerit. [11] Nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere aerarium non potest, [12] praeterquam quod unde classes tueamur, unde commeatibus praebendis sufficiamus nihil reliqui est, quid? periculi tandem quantum adeatur quem fallit? P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret. [13] Quid? si quod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt victor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus? [14] Quid quod in Africa quoque Mars communis belli erit? Domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies cum exercitibus caesi documento sint, [15] ubi per aliquot annos maxumis rebus terra marique gerendis amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani vestraeque familiae fecerant. [16] Dies me deficiat, si reges imperatoresque temere in hostium terram transgressos cum maximis cladibus suis exercituumque suorum enumerare velim. [17] Athenienses, prudentissima civitas, bello domi relicto, auctore aeque inpigro ac nobili iuvene magna classe in Siciliam tramissa, una pugna navali florentem rem publicam suam in perpetuum adflixerunt.


  • 127 241 . . . ( ).
  • 128.: XXI, 10, 7 . 39  . XXI. (, . )  , . . 242 . . . . .: , I, 5863.
  • 129.: XXVI, 89.
  • 130 415413 . . . .: , VI, 15 .
  • 1260010310 1260010311 1260010312 1364002842 1364002843 1364002844