|  |



XXX, . 5

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

5. (1) , , ; , , , , , , . (2) , , . (3) , , , , ; . (4) 17 . (5) , :   . (6) , , .

(7) : , , . (8) , , , , ; , , . (9) , , . (10) , , ; .

5. His praeparatis advocatoque consilio et dicere exploratoribus iussis quae conperta adferrent Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse quid pararet in proximam noctem proponit; [2] tribunis edicit ut, ubi praetorio dimisso signa concinuissent, extemplo educerent castris legiones. [3] Ita ut imperaverat signa sub occasum solis efferri sunt coepta. Ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt; media nocte septem enim milia itineris erant modico gradu ad castra hostium perventum est. [4] Ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas adtribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet. [5] Singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtestatur ut, quantum nox providentiae adimat, tantum diligentia expleant curaque: [6] se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum; ceterum non ante coepturum quam ignem in regiis castris conspexisset. [7] Neque ea res morata diu est; nam ut primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris. [8] Et trepidatio quidem, quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio, orta est; ceterum fortuitum, non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, [9] maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. [10] Multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma; multi praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.


  • 17 (XIV, 4, 2), . , .
  • 1260010109 1260010112 1260010118 1364003006 1364003007 1364003008