|  |



XXX, . 7

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

7. (1) 20; , . , , ; (2) : ; , . ; , , . (3) ; , - . (4) , , , . (5) 21    . (6) :   ;   ; , ,  (7) . , .

(8) , , ; , , : (9) , , , . (10) : , , ; . (11) ; , , .406 ; , . (12) , , ; , , . (13) . . 22.

7. Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes qui supererant vestigia ducis sequentes se contulerant; metu deinde ne dederetur Scipioni urbe excessit. [2] Mox eodem patentibus portis Romani accepti, nec quicquam hostile, quia voluntate concesserant in dicionem, factum. Duae subinde urbes captae direptaeque. Ea praeda et quae castris incensis ex igne rapta erat militi concessa est. [3] Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem contendit, ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur. [4] Quo tantus primo terror est adlatus ut omissa Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum. [5] Senatum itaque sufetes, quod velut consulare imperium apud eos erat, vocaverunt. [6] Ibi tribus sententiis certatum; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat, tertia Romanae in adversis rebus constantiae erat; [7] reparandum exercitum Syphacemque hortandum ne bello absisteret censebat. Haec sententia, quia Hasdrubal praesens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant, vicit. [8] Inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum, cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, [9] sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum patriamque proderet isdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret. [10] Spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam, ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiae iuventutis, sibi occurrisse; et Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda. [11] Igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuventutem adfirmat ex regno exciturum; [12] scire incendio, non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse qui armis vincatur. [13] Haec legatis responsa, et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. Is omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum.


  • 20 ( , 24, 97), , .
  • 21. . 111  . XXVIII.
  • 22 (XIV, 7, 9), .
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364003008 1364003009 1364003010