|  |



XXX, . 6

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

6. (1) , , ; , . (2) , , , , . (3) , ,   , . , . . (4)   , , . , .405 ; (5) , , , . (6) ; , : . (7) , , ( !) 18 , , . (8) , , , ; (9) ; , , . , 19.

6. Relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum; [2] et clamor inter caedem et volnera sublatus an ex trepidatione nocturna esset confusis sensum veri adimebat. [3] Igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo quae restinguendo igni forent portantes, in agmen Romanum ruebant. [4] Quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio, etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas invadit; [5] ignibusque in proxima tecta coniectis, effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit. [6] Ambusti homines iumentaque foeda primum fuga, dein strage obruebant itinera portarum. Quos non oppresserat ignis ferro absumpti, binaque castra clade una deleta. [7] Duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii adflatique incendio effugerunt. [8] Caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores; [9] signa militaria centum septuaginta quattuor, equi Numidici supra duo milia septingentos; elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti. Magna vis armorum capta; ea omnia imperator Volcano sacrata incendit.

1364000838 1364000840 1364002137 1364003007 1364003008 1364003009