|  |



XXX, . 8

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

8. (1) , , . , , . (2)   , ,  23. (3) , , 24  . , . (4) : , , ; .

(5) , , 25; ,   . (6) , ;   . (7) , . , , : , , , , ,  , , . (8) : : , . (9) , , . , . , , , .

8. Scipionem, velut iam debellato quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum iamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati belli; [2] modicisque praesidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit. [3] Primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis consedit; postero die cum equitatu in Magnos ita vocant Campos subiectos ei tumulo degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit. [4] Et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem nihil dictu satis dignum fecerunt; quarto die in aciem utrimque descensum est. [5] Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit; equitatum Italicum ab dextro cornu, ab laevo Numidas Masinissamque opposuit. [6] Syphax Hasdrubalque Numidis adversus Italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis Celtiberos in mediam aciem adversus signa legionum accepere. [7] Ita instructi concurrunt. Primo impetu simul utraque cornua, et Numidae et Carthaginienses, pulsi; nam neque Numidae, maxima pars agrestes, Romanum equitatum neque Carthaginienses, et ipse novus miles, Masinissam recenti super cetera victoria terribilem sustinuere. [8] Nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat, quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis, neque spes veniae ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mercennariis armis in Africam oppugnatum venissent. [9] Igitur circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes obstinate moriebantur; omnibusque in eos versis aliquantum ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal praeceperunt. Fatigatos caede diutius quam pugna victores nox oppressit.


  • 23 (XIV, 8, 2) ; , 120  - .
  • 24 , (. . ), , . ( , ) (XVI, 7, 9; 8, 3) (. , III, 167).
  • 25 (, XIV, 8, 5). . , . 32, 11 XXII, 5, 7.
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364003009 1364003010 1364003011

    , .